Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

Figite me, si qua est pietas; in me omnia tela
Conjicite, o Rutuli; me primam absumite ferro:
Aut tu, magne Pater Divûm, miserere, tuoque
Invisum hoc detrude caput sub Tartara telo;
Quando aliter nequeo crudelem abrumpere vitam.
Hoc fletu concussi animi, moestusque per omnes
It gemitus; torpent infractæ ad prælia vires.
Illam incendentem luctus Idæus et Actor,
Ilionei monitu et multum lacrymantis Iuli,
Corripiunt, interque manus sub tecta reponunt.
At tuba terribilem sonitum procul ære canoro
Increpuit. Sequitur clamor, cœlumque remugit.
Accelerant actâ pariter testudine Volsci;
Et fossas implere parant, ac vellere vallum.
Quærunt pars aditum, et scalis adscendere muros,
Quâ rara est acies, interlucetque corona

500

Non tam spissa viris. Telorum effundere contra Omne genus Teucri, ac duris detrudere contis, 510 Assueti longo muros defendere bello.

Saxa quoque infesto volvebant pondere, si quâ Possent tectam aciem perrumpere; cum tamen om.

nes

Ferre juvat subter densâ testudine casus.

Nec jam sufficiunt. Nam, quâ globus imminet in

gens,

Immanem Teucri molem volvuntque ruuntque;
Quæ stravit Rutulos late, armorumque resolvit
Tegmina. Nec curant cæco contendere Marte
Amplius audaces Rutuli, sed pellere vallo

Missilibus certant.

Parte aliâ horrendus visu quassabat Etruscam
Pinum, et fumiferos infert Mezentius ignes;
At Messapus equûm domitor, Neptunia proles,
Rescindit vallum, et scalas in moenia poscit.

Vos, o Calliope, precor, adspirate canenti;
Quas ibi tunc ferro strages, quæ funera Turnus
Ediderit; quem quisque virum demiserit Orco;

520

Et mecum ingentes oras evolvite belli.

[Et meministis enim, Divæ, et memorare potestis.]

Turris erat vasto suspectu, et pontibus altis, 530 Opportuna loco; summis quam viribus omnes Expugnare Itali, summâque evertere opum vi Certabant; Troës contra defendere saxis, Perque cavas densi tela intorquere fenestras. Princeps ardentem conjecit lampada Turnus, Et flammam affixit lateri; quæ plurima vento Corripuit tabulas, et postibus hæsit adesis. Turbati trepidare intus, frustraque malorum Velle fugam. Dum se glomerant, retroque resi

dunt

In partem, quæ peste caret; tum pondere turris
Procubuit subito, et cœlum tonat omne fragore.
Semineces ad terram, immani mole secutâ,
Confixique suis telis, et pectora duro

539

550

Transfossi ligno, veniunt. Vix unus Helenor
Et Lycus elapsi; quorum primævus Helenor,
Mæonio regi quem serva Licymnia furtim
Sustulerat, vetitisque ad Trojam miserat armis ;
Ense levis nudo, parmâque inglorius albâ.
Isque ubi se Turni media inter millia vidit,
Hinc acies, atque hinc acies adstare Latinas;
Ut fera, quæ, densâ venantûm septa coronâ,
Contra tela furit, seseque haud nescia morti
Injicit, et saltu supra venabula fertur ;
Haud aliter juvenis medios moriturus in hostes
Irruit, et, quâ tela videt densissima, tendit.
At pedibus longe melior Lycus, inter et hostes,
Inter et arma, fugâ muros tenet, altaque certat
Prendere tecta manu, sociûmque attingere dextras:
Quem Turnus, pariter cursu teloque secutus,
Increpat his victor: Nostrasne evadere, demens,
Sperâsti te posse manus? simul arripit ipsum
Pendentem, et magnâ muri cum parte revellit;

561

Qualis, ubi aut leporem, aut candenti corpore cycnum,
Sustulit, alta petens, pedibus Jovis armiger uncis;
Quæsitum aut matri multis balatibus agnum
Martius a stabulis rapuit lupus. Undique clamor
Tollitur. Invadunt, et fossas aggere complent;
Ardentes tædas alii ad fastigia jactant.

Ilioneus saxo atque ingenti fragmine montis
Lucetium, portæ subeuntem, ignesque ferentem ;
Emathiona Liger, Corynæum sternit Asylas; 571
Hic jaculo bonus, hic longe fallente sagittâ;
Ortygium Cæneus, victorem Cænea Turnus;
Turnus Itym, Cloniumque, Dioxippum, Promolum-

que,

Et Sagarim, et summis stantem pro turribus Idan;
Privernum Capys. Hunc primo levis hasta Temilla
Strinxerat; ille manum projecto tegmine demens
Ad vulnus tulit: ergo alis allapsa sagitta,
Et lævo affixa est lateri manus, abditaque intus
Spiramenta animæ letali vulnere rumpit.
Stabat in egregiis Arcentis filius armis,

580

Pictus acu chlamydem, et ferrugine clarus Iberâ,
Insignis facie; genitor quem miserat Arcens,
Eductum matris luco, Symathia circum
Flumina, pinguis ubi et placabilis ara Palici.
Stridentem fundam, positis Mezentius hastis,
Ipse ter adductâ circum caput egit habenâ;
Et media adversi liquefacto tempora plumbo
Diffidit, ac multâ porrectum extendit arenâ.
Tum primum bello celerem intendisse sagittam
Dicitur, ante feras solitus terrere fugaces,
Ascanius, fortemque manu fudisse Numanum ;
Cui Remulo cognomen erat; Turnique minorem
Germanam nuper thalamo sociatus habebat.
Is primam ante aciem digna atque indigna relatu
Vociferans, tumidusque novo præcordia regno
Ibat, et ingentem sese clamore ferebat :

Non pudet obsidione iterum valloque teneri,

589

Bis capti Phryges, et Marti prætendere muros?
En, qui nostra sibi bello connubia poscunt!
Quis Deus Italiam, quæ vos dementia adegit?
Non hîc Atridæ, nec fandi fictor Ulysses.
Durum ab stirpe genus, natos ad flumina primum
Deferimus, sævoque gelu duramus et undis;
Venatû invigilant pueri, silvasque fatigant;
Flectere ludus equos, et spicula tendere cornu.
At patiens operum parvoque assueta juventus
Aut rastris terram domat, aut quatit oppida bello.
Omne ævum ferro teritur, versâque juvencûm
Terga fatigamus hastâ; nec tarda senectus
Debilitat vires animi, mutatque vigorem.
Canitiem galeâ premimus; semperque recentes
Comportare juvat prædas, et vivere rapto.
Vobis picta croco, et fulgenti murice, vestis;
Desidiæ cordi; juvat indulgere choreis;

600

610

Et tunicæ manicas, et habent redimicula mitræ.
O vere Phrygiæ, neque enim Phryges! ite per alta
Dindyma, ubi assuetis biforem dat tibia cantum:
Tympana vos buxusque vocant Berecyntia Matris
Idææ. Sinite arma viris, et cedite ferro.

620

Talia jactantem dictis, ac dira canentem, Non tulit Ascanius; nervoque obversus equino Intendit telum, diversaque brachia ducens Constitit, ante Jovem supplex per vota precatus: Jupiter omnipotens, audacibus annue cœptis. Ipse tibi ad tua templa feram sollennia dona, Et statuam ante aras auratâ fronte juvencum Candentem, pariterque caput cum matre ferentem, Jam cornu petat et pedibus qui spargat arenam. Audiit et cœli Genitor de parte 'serenâ Intonuit lævum: sonat unâ fatifer arcus. Effugit, horrendum stridens, adducta sagitta; Perque caput Remuli venit, et cava tempora ferro Trajicit. I, verbis virtutem illude superbis. Bis capti Phryges hæc Rutulis responsa remittunt.

630

Hoc tantum Ascanius. Teucri clamore sequuntur,
Lætitiâque fremunt, animosque ad sidera tollunt.
Æthereâ tum forte plagâ crinitus Apollo
Desuper Ausonias acies urbemque videbat,
Nube sedens, atque his victorem affatur Iulum: 640
Macte novâ virtute, puer; sic itur ad astra,
Dîs genite, et geniture deos. Jure omnia bella
Gente sub Assaraci fato ventura resident.
Nec te Troja capit. Simul hæc effatus, ab alto
Æthere se mittit, spirantes dimovet auras,
Ascaniumque petit. Formam tum vertitur oris
Antiquum in Buten. Hic Dardanio Anchisæ
Armiger ante fuit, fidusque ad limina custos;
Tum comitem Ascanio pater addidit. Ibat Apollo
Omnia longævo similis, vocemque, coloremque, 650
Et crines albos, et sæva sonoribus arma;
Atque his ardentem dictis affatur Iulum:
Sit satis, Æneada, telis impune Numanum
Oppetiisse tuis; primam hanc tibi magnus Apollo
Concedit laudem, et paribus non invidet armis;
Cætera parce, puer, bello. Sic orsus Apollo
Mortales medio adspectus sermone reliquit,
Et procul in tenuem ex oculis evanuit auram.
Agnovêre Deum proceres divinaque tela
Dardanidæ, pharetramque fugâ sensêre sonantem.
Ergo avidum pugnæ, dictis ac numine Phoebi, 661
Ascanium prohibent; ipsi in certamina rursus
Succedunt, animasque in aperta pericula mittunt.
It clamor totis per propugnacula muris ;
Intendunt acres arcus, amentaque torquent.
Sternitur omne solum telis; tum scuta cavæque
Dant sonitum flictu galeæ; pugna aspera surgit;
Quantus, ab occasu veniens, pluvialibus Hædis,
Verberat imber humum; quam multâ grandine nimbi
In yada præcipitant, cum Jupiter horridus Austris
Torquet aquosam hiemem, et cœlo cava nubila rum.
pit.

Pandarus et Bitias, Idæo Alcanore creti,

671

« ZurückWeiter »