Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

Tot lecti proceres ter denis navibus ibant
Subsidio Troja, et campos salis ære secabant.
Jamque dies cœlo concesserat, almaque curru
Noctivago Phoebe medium pulsabat Olympum :
Æneas (neque enim membris dat cura quietem)
Ipse sedens clavumque regit, velisque ministrat.
Atque illi medio in spatio chorus, ecce, suarum
Occurrit comitum: Nymphæ, quas alma Cybelle 220
Numen habere maris, Nymphasque e navibus esse,
Jusserat, innabant pariter, fluctusque secabant,
Quot prius æratæ steterant ad litora proræ :
Agnoscunt longe regem, lustrantque choreis:
Quarum quæ fandi doctissima, Cymodocea,
Pone sequens, dextrâ puppim tenet, ipsaque dorso
Eminet, ac lævâ tacitis subremigat undis.
Tum sic ignarum alloquitur: Vigilasne, Deûm gens,
Enea? vigila, et velis immitte rudentes.
Nos sumus Idææ sacro de vertice pinus,

230

240

Nunc pelagi Nymphæ, classis tua. Perfidus ut nos
Præcipites ferro Rutulus flammâque premebat,
Rupimus invitæ tua vincula, teque per æquor
Quærimus. Hanc Genitrix faciem miserata refecit,
Et dedit esse Deas, ævumque agitare sub undis.
At puer Ascanius muro fossisque tenetur,
Tela inter media atque horrentes Marte Latinos.
Jam loca jussa tenent forti permixtus Etrusco
Arcas eques. Medias illis opponere turmas,
Ne castris jungant, certa est sententia Turno.
Surge age, et Aurorâ socios veniente vocari
Primus in arma jube, et clypeum cape, quem dedit ipse
Invictum Ignipotens, atque oras ambiit auro.
Crastina lux, mea si non irrita dicta putâris,
Ingentes Rutulæ spectabit cædis acervos.
Dixerat: et dextrâ discedens impulit altam,
Haud ignara modi, puppim. Fugit illa per undas,
Ocyor et jaculo et ventos æquante sagittâ.
Inde aliæ celerant cursus. Stupet inscius ipse
Tros Anchisiades; animos tamen omine tollit. 250

Tum breviter supera adspectans convexa precatur :
Alma Parens Idea Deûm, cui Dindyma cordi,
Turrigeræque urbes, bijugique ad frena leones;
Tu mihi nunc pugnæ princeps, tu rite propinques
Augurium, Phrygibusque adsis pede, Diva, secundo.
Tantum effatus; et interea revoluta ruebat
Maturâ jam luce dies, noctemque fugârat.
Principio sociis edicit, signa sequantur,

Atque animos aptent armis, pugnæque parent se. 259
Jamque in conspectu Teucros habet et sua castra,
Stans celsâ in puppi; clypeum cum deinde sinistrâ
Extulit ardentem. Clamorem ad sidera tollunt
Dardanidæ e muris. Spes addita suscitat iras.
Tela manu jaciunt: quales sub nubibus atris
Strymoniæ dant signa grues, atque æthera tranant
Cum sonitu, fugiuntque Notos clamore secundo.
At Rutulo regi ducibusque ea mira videri
Ausoniis; donec versas ad litora puppes
Respiciunt, totumque allabi classibus æquor.
Ardet apex capiti, cristisque a vertice flamma
Funditur, et vastos umbo vomit aureus ignes:
Non secus, ac liquidâ si quando nocte cometæ
Sanguinei lugubre rubent, aut Sirius ardor:
Ille sitim morbosque ferens mortalibus ægris
Nascitur, et lævo contristat lumine cœlum.

270

279

Haud tamen audaci Turno fiducia cessit
Litora præcipere, et venientes pellere terrâ.
[Ultro animos tollit dictis, atque increpat ultro.]
Quod votis optâstis, adest, perfringere dextrâ.
In manibus Mars ipse, viri. Nunc conjugis esto
Quisque suæ tectique memor; nunc magna referto
Facta patrum, laudes. Ultro occurramus ad undam,
Dum trepidi, egressique labant vestigia prima.
Audentes Fortuna juvat.

Hæc ait, et secum versat, quos ducere contra,
Vel quibus obsessos possit concredere muros.
Interea Æneas socios de puppibus altis
Pontibus exponit. Multi servare recursus

290

300

Languentis pelagi, et brevibus se credere saltu;
Per remos alii. Speculatus litora Tarcho,
Quâ vada non spirant, nec fracta remurmurat unda,
Sed mare inoffensum crescenti allabitur æstu,
Advertit subito proras, sociosque precatur :
Nunc, o lecta manus, validis incumbite remis ;
Tollite, ferte rates; inimicam findite rostris
Hanc terram, sulcumque sibi premat ipsa carina.
Frangere nec tali puppim statione recuso,
Arreptâ tellure semel. Quæ talia postquam
Effatus Tarcho, socii consurgere tonsis,
Spumantesque rates arvis inferre Latinis,
Donec rostra tenent siccum, et sedêre carinæ
Omnes innocuæ: sed non puppis tua, Tarcho;
Namque, inflicta vadis, dorso dum pendet iniquo,
Anceps sustentata diu, fluctusque fatigat,
Solvitur, atque viros mediis exponit in undis;
Fragmina remorum quos et fluitantia transtra
Impediunt, retrahitque pedem simul unda relabens.
Nec Turnum segnis retinet mora; sed rapit acer
Totam aciem in Teucros, et contra in litore sistit.
Signa canunt. Primus turmas invasit agrestes 310
Æneas, omen pugnæ, stravitque Latinos,

319

Occiso Therone, virûm qui maximus ultro
Enean petit: huic gladio perque ærea suta,
Per tunicam squalentem auro, latus haurit apertum.
Inde Lichan ferit, exsectum jam matre peremtâ
Et tibi, Phoebe, sacrum, casus evadere ferri
Quod licuit parvo. Nec longe, Cissea durum,
Immanemque Gyan, sternentes agmina clavâ,
Dejecit leto: nihil illos Herculis arma,
Nec validæ juvêre manus, genitorque Melampus,
Alcidæ comes usque, graves cum terra labores
Præbuit. Ecce Pharo, voces dum jactat inertes,
Intorquens jaculum clamanti sistit in ore.
Tu quoque, flaventem primâ lanugine malas
Dum sequeris Clytium infelix, nova gaudia, Cydon,
Dardania stratus dextrâ, securus amorum,

[ocr errors]

330

339

Qui juvenum tibi semper erant, miserande, jaceres,
Ni fratrum stipata cohors foret obvia, Phorci
Progenies; septem numero, septenaque tela
Conjiciunt; partim galeâ clypeoque resultant
Irrita; deflexit partim stringentia corpus
Alma Venus. Fidum Æneas affatur Achaten:
Suggere tela mihi (non ullum dextera frustra
Torserit in Rutulos) steterunt quæ in corpore Graiûm
Iliacis campis. Tum magnam corripit hastam,
Et jacit. Illa volans clypei transverberat æra
Mæonis, et thoraca simul cum pectore rumpit.
Huic frater subit Alcanor, fratremque ruentem
Sustentat dextrâ: trajecto missa lacerto
Protinus hasta fugit, servatque cruenta tenorem ;
Dexteraque ex humero nervis moribunda pependit.
Tum Numitor, jaculo fratris de corpore rapto,
Enean petiit; sed non et figere contra
Est licitum, magnique femur perstrinxit Achatæ.
Hic Curibus, fidens primævo corpore, Clausus
Advenit, et rigidâ Dryopem ferit eminus hastâ
Sub mentum, graviter pressâ, pariterque loquentis
Vocem animamque rapit, trajecto gutture; at ille
Fronte ferit terram, et crassum vomit ore cruorem.
Tres quoque Threïcios Boreæ de gente supremâ, 350
Et tres, quos Idas pater et patria Ismara mittit,
Per varios sternit casus. Accurrit Halesus,
Auruncæque manus; subit et Neptunia proles,
Insignis Messapus equis. Expellere tendunt
Nunc hi, nunc illi; certatur limine in ipso
Ausoniæ magno discordes æthere venti
Prælia ceu tollunt, animis et viribus æquis;
Non ipsi inter se, non nubila, non mare, cedunt;
Anceps pugna diu; stant obnixi; omnia contra:
Haud aliter Trojanæ acies aciesque Latinæ 360
Concurrunt: hæret pede pes, densusque viro vir.
At parte ex aliâ, quâ saxa rotantia late
Impulerat torrens arbustaque diruta ripis,
Arcadas, insuetos acies inferre pedestres,

370

Ut vidit Pallas Latio dare terga sequaci;
Aspera queis natura loci dimittere quando
Suasit equos; unum quod rebus restat egenis,
Nunc prece, nunc dictis virtutem accendit amaris :
Quo fugitis, socii? per vos et fortia facta,
Per ducis Euandri nomen, devictaque bella,
Spemque meam, patriæ quæ nunc subit æmula laudi,
Fidite ne pedibus. Ferro rumpenda per hostes
Est via. Quâ globus ille virûm densissimus urget,
Hac vos et Pallanta ducem patria alta reposcit.
Numina nulla premunt: mortali urgemur ab hoste
Mortales; totidem nobis animæque manusque.
Ecce, maris magnâ claudit nos objice pontus;
Deest jam terra fugæ pelagus Trojamne petemus?
Hæc ait, et medius densos prorumpit in hostes.
Obvius huic primum, fatis adductus iniquis,
Fit Lagus: hunc, magno vellit dum pondere saxum,
Intorto figit telo, discrimina costis

380

Per medium quâ spina dabat; hastamque receptat Ossibus hærentem. Quem non super occupat Hisbo, Ille quidem hoc sperans; nam Pallas ante ruentem, Dum furit, incautum crudeli morte sodalis,

390

Excipit, atque ensem tumido in pulmone recondit.
Hinc Sthenelum petit, et Rhæti de gente vetustâ
Anchemolum, thalamos ausum incestare novercæ.
Vos etiam gemini Rutulis cecidistis in arvis,
Daucia, Laride Thymberque, simillima proles,
Indiscreta suis gratusque parentibus error;
At nunc dura dedit vobis discrimina Pallas:
Nam tibi, Thymbre, caput Euandrius abstulit ensis;
Te decisa suum, Laride, dextera quærit;

399

Semianimesque micant digiti, ferrumque retractant. Arcadas accensos monitu, et præclara tuentes Facta viri, mixtus dolor et pudor armat in hostes. Tum Pallas bijugis fugientem Rhotea præter Trajicit. Hoc spatium, tantumque moræ fuit Ilo; Ilo namque procul validam direxerat hastam ; Quam medius Rhoteus intercipit, optime Teuthra,

« ZurückWeiter »