Lucage, nulla tuos currus fuga segnis equorum Prodidit, aut vanæ vertêre ex hostibus umbræ ; Ipse rotis saliens juga deseris. Hæc ita fatus Arripuit bijugos. Frater tendebat inermes Infelix palmas, curru delapsus eodem: Per te, per qui te talem genuêre parentes,
Vir Trojane, sine hanc animam, et miserere precantis. Pluribus oranti Æneas: Haud talia dudum
Dicta dabas: morere, et fratrem ne desere frater. Tum latebras animæ, pectus, mucrone recludit. Talia per campos edebat funera ductor
Dardanius, torrentis aquæ vel turbinis atri More furens.
Tandem erumpunt, et castra relin
Ascanius puer et nequidquam obsessa juventus. Junonem interea compellat Jupiter ultro: O germana mihi atque eadem gratissima conjux, Ut rebare, Venus (nec te sententia fallit) Trojanas sustentat opes; non vivida bello Dextra viris, animusque ferox, patiensque pericli. Cui. Juno submissa: Quid, o pulcherrime conjux, Sollicitas ægram, et tua tristia dicta timentem? Si mihi, quæ quondam fuerat, quamque esse decebat, Vis in amore foret; non hoc mihi namque negares, Omnipotens, quin et pugnæ subducere Turnum, Et Dauno possem incolumem servare parenti. Nunc pereat, Teucrisque pio det sanguine pœnas. Ille tamen nostrâ deducit origine nomen, Pilumnusque illi quartus pater; et tua largâ Sæpe manu multisque oneravit limina donis. Cui rex ætherei breviter sic fatur Olympi : Si mora præsentis leti tempusque caduco Oratur juveni, meque hoc ita ponere sentis; Tolle fugâ Turnum, atque instantibus eripe fatis. Hactenus indulsisse vacat. Sin altior istis Sub precibus venia ulla latet, totumque moveri Mutarive putas bellum; spes pascis inanes. Et Juno allacrymans: Quid si, quod voce gravaris,
Mente dares, atque hæc Turno rata vita maneret? Nunc manet insontem gravis exitus; aut ego veri Vana feror. Quod ut o potius formidine falsâ 631 Ludar, et in melius tua, qui potes, orsa reflectas! Hæc ubi dicta dedit, cœlo se protinus alto
Misit, agens hiemem nimbo succincta per auras; Iliacamque aciem et Laurentia castra petivit. Tum Dea nube cavâ tenuem sine viribus umbram In faciem Æneæ (visu mirabile monstrum) Dardaniis ornat telis; clypeumque jubasque Divini assimulat capitis; dat inania verba ; Dat sine mente sonum, gressusque effingit euntis: Morte obitâ quales fama est volitare figuras, Aut quæ sopitos deludunt somnia sensus. At primas læta ante acies exsultat imago, Irritatque virum telis, et voce lacessit. Instat cui Turnus, stridentemque eminus hastam Conjicit; illa dato vertit vestigia tergo. Tum vero Ænean aversum ut cedere Turnus Credidit, atque animo spem turbidus hausit inanem;' Quo fugis, Ænea? thalamos ne desere pactos: Hac dabitur dextrâ tellus quæsita per undas. Talia vociferans sequitur, strictumque coruscat Mucronem; nec ferre videt sua gaudia ventos. Forte ratis celsi conjuncta crepidine saxi Expositis stabat scalis, et ponte parato; Quâ rex Clusinis advectus Osinius oris. Huc sese trepida Æneæ fugientis imago Conjicit in latebras: nec Turnus segnior instat; Exsuperatque moras, et pontes transilit altos. Vix proram attigerat; rumpit Saturnia funem, Avulsamque rapit revoluta per æquora navem. Illum autem Æneas absentem in prælia poscit; Obvia multa virûm demittit corpora morti. Tum levis haud ultra latebras jam quærit imago, Sed sublime volans nubi se immiscuit atræ; Cum Turnum medio interea fert æquore turbo. Respicit ignarus rerum, ingratusque salutis,
Et duplices cum voce manus ad sidera tendit: Omnipotens Genitor, tanton' me crimine dignum Duxisti, et tales voluisti expendere pœnas?
Quo feror? unde abii? quæ me fuga, quemve reducet? Laurentesne iterum muros aut castra videbo ? 671 Quid manus illa virûm, qui me meaque arma secuti? Quosque (nefas) omnes infandâ in morte reliqui; Et nunc palantes video, gemitumque cadentûm Accipio. Quid ago? aut quæ jam satis ima dehiscat Terra mihi? vos o potius miserescite, venti, In rupes, in saxa (volens vos Turnus adoro) Ferte ratem, sævisque vadis immittite Syrtis, Quo neque me Rutuli, nec conscia fama sequatur. Hæc memorans, animo nunc huc, nunc fluctuat illuc; An sese mucrone ob tantum dedecus amens Induat, et crudum per costas exigat ensem; Fluctibus an jaciat mediis, et litora nando Curva petat, Teucrûmque iterum se reddat in arma. Ter conatus utramque viam: ter maxima Juno Continuit; juvenemque animi miserata repressit. Labitur alta secans fluctuque æstuque secundo: Et patris antiquam Dauni defertur ad urbem.
At Jovis interea monitis Mezentius ardens Succedit pugnæ, Teucrosque invadit ovantes. Concurrunt Tyrrhenæ acies, atque omnibus uni, Uni odiisque viro telisque frequentibus instant. Ille (velut rupes, vastum quæ prodit in æquor, Obvia ventorum furiis, expôstaque ponto, Vim cunctam atque minas perfert coelique marisque, Ipsa immota manens) prolem Dolichaonis Hebrum Sternit humi,cum quo Latagum, Palmumque fugacem: Sed Latagum saxo atque ingenti fragmine montis Occupat os faciemque adversam : poplite Palmum Succiso volvi segnem sinit; armaque Lauso Donat habere humeris, et vertice figere cristas. Necnon Euanthen Phrygium, Paridisque Mimanta Equalem comitemque; unâ quem nocte Theano In lucem genitori Amyco dedit, et face prægnans
Cisseïs regina Parin: Paris urbe paternâ Occubat; ignarum Laurens habet ora Mimanta. Ac velut ille canum morsu de montibus altis Actus aper, multos Vesulus quem pinifer annos Defendit, multosve palus Laurentia, silvâ 709 Pastus arundineâ, postquam inter retia ventum est, Substitit, infremuitque ferox, et inhorruit armos; Nec cuiquam irasci propiusve accedere virtus ; Sed jaculis tutisque procul clamoribus instant : Ille autem impavidus partes cunctatur in omnes, Dentibus infrendens, et tergo decutit hastas: Haud aliter, justæ quibus est Mezentius iræ, Non ulli est animus stricto concurrere ferro; Missilibus longe et vasto clamore lacessunt. Venerat antiquis Corythi de finibus Acron, 719 Graius homo, infectos linquens profugus hymenæos : Hunc ubi miscentem longe media agmina vidit, Purpureum pennis et pactæ conjugis ostro; Impastus stabula alta leo ceu sæpe peragrans, (Suadet enim vesana fames) si forte fugacem Conspexit capream, aut surgentem in cornua cervum, Gaudet, hians immane, comasque arrexit, et hæret Visceribus super incumbens; lavit improba teter Ora cruor.
Sic ruit in densos alacer Mezentius hostes. Sternitur infelix Acron, et calcibus atram Tundit humum exspirans, infractaque tela cruentat. Atque idem fugientem haud est dignatus Oroden Sternere, nec jactâ cæcum dare cuspide vulnus: Obvius adversoque occurrit, seque viro vir Contulit, haud furto melior, sed fortibus armis. Tum super abjectum posito pede nixus et hastâ: Pars belli haud temnenda, viri, jacet altus Orodes. Conclamant socii lætum pæana secuti.
Ille autem exspirans : Non me, quicumque es, inulto, Victor, nec longum lætabere; te quoque fata Prospectant paria, atque eadem mox arva tenebis. Ad quem subridens mixtâ Mezentius irâ:
Nunc morere. Ast de me Divûm Pater atque hominum Rex
Viderit. Hoc dicens eduxit corpore telum. Olli dura quies oculos et ferreus urget
Somnus; in æternam clauduntur lumina noctem. Cædicus Alcathoum obtruncat, Sacrator Hydaspen; Partheniumque Rapo et prædurum viribus Orsen; Messapus Cloniumque Lycaoniumque Ericeten; Illum infrenis equi lapsu tellure jacentem, Hunc peditem pedes. Et Lycius processerat Agis; Quem tamen haud expers Valerus virtutis avitæ Dejicit; at Thronium Salius, Saliumque Nealces, Insignis jaculo et longe fallente sagittâ.
Jam gravis æquabat luctus et mutua Mavors Funera; cædebant pariter pariterque ruebant Victores victique; neque his fuga nota, neque illis." Dî Jovis in tectis iram miserantur inanem Amborum, et tantos mortalibus esse labores; Hinc Venus, hinc contra spectat Saturnia Juno: Pallida Tisiphone media inter millia sævit. At vero ingentem quatiens Mezentius hastam Turbidus ingreditur campo. Quam magnus Orion, Cum pedes incedit medii per maxima Nerei Stagna viam scindens, humero supereminet undas;' Aut, summis referens annosam montibus ornum, Ingrediturque solo, et caput inter nubila condit; Talis se vastis infert Mezentius armis. Huic contra Æneas, speculatus in agmine longo, Obvius ire parat. Manet imperterritus ille, 770 Hostem magnanimum opperiens, et mole suâ stat; Atque oculis spatium emensus, quantum satis hastæ; Dextra mihi, Deus, et telum, quod missile libro, Nunc adsint: voveo prædonis corpore raptis Indutum spoliis ipsum te, Lause, tropæum Æneæ. Dixit; stridentemque eminus hastam Injicit illa volans clypeo est excussa, proculque Egregium Antorem latus inter et ilia figit; Herculis Antorem comitem, qui missus ab Argis
« ZurückWeiter » |