Abbildungen der Seite
PDF

Uvidus hibernâ venit de glande Menalcas. 20 Omnes, Unde amor iste, rogant, tibi? Venit Apollo: Galle, quid insanis ? inquit: tua cura Lycoris Perque nives alium perque horrida castra secuta est. Venit et agresti capitis Silvanus honore Florentes ferulas et grandia lilia quassans. Pan deus Arcadiæ venit; quem vidimus ipsi Sanguineis ebuli baccis minioque rubentem. Ecquis erit modus ? inquit. Amor non talia curat. Nec lacrymis crudelis Amor, nec gramina rivis, Nec cvtiso saturantur apes, nec fronde capellæ. 90 Tristis at ille, Tamen cantabitis, Arcades, inquit, Montibus hæc vestris; soli cantare periti Arcades. O mihi tum quam molliter ossa quiescant, Vestra meos olim si fistula dicat amores! Atque utinam ex vobis unus, vestrique fuissem Aut custos gregis, aut maturæ vinitor uvæ ! Certe, sive mihi Phyllis, sive esset Amyntas, Seu quicumque furor, (quid tum, si fuscus Amyntas? Et nigræ violæ sunt, et vaccinia nigra) Mecum inter salices lentâ sub vite jaceret ; : 40 Serta mihi Phyllis legeret, cantaret Amyntas. Hîc gelidi fontes; hîc mollia prata, Lycori; Hîc nemus; hîc ipso tecum consumerer ævo. Nunc insanus amor duri te Martis in armis Tela inter media atque adversos detinet hostes. Tu procul a patriâ (nec sit mihi credere tantum!) Alpinas, ah dura! nives et frigora Rheni Me sine sola vides. Ah! te ne frigora lædant! Ah! tibi ne teneras glacies secet aspera plantas ! Ibo, et, Chalcidico quæ sunt mihi condita versu 50 Carmina, pastoris Siculi modulabor avenâ. Certum est in silvis, inter spelæa ferarum Malle pati, tenerisque meos incidere amores Arboribus: crescent illæ ; crescetis, amores. Interea mixtis lustrabo Mænala Nymphis; Aut acres venabor apros; non me ulla vetabunt Frigora Parthenios canibus circumdare saltus,

Jam mibi per rupes videor lucosque sonantes
Ire; libet Partho torquere Cydonia cornu
Spicula; tamquam hæc sint nostri medicina furoris,
Aut deus ille malis hominum mitescere discat. 61
Jam neque Hamadryades rursum, nec carmina nobis
Ipsa placent; ipsæ rursum concedite silvæ.
Non illum nostri possunt mutare labores;
Nec, si frigoribus mediis Hebrumque bibamus,
Sithoniasque nives hiemis subeamus aquosæ ;
Nec si, cum moriens altâ liber aret in ulmo,
Æthiopum versemus oves sub sidere Cancri.
Omnia vincit Amor; et nos cedamus Amori.

Hæc sat erit, divæ, vestrum cecinisse poëtam,
Dum sedet, et gracili fiscellam texit hibisco, 71
Pierides; vos hæc facietis maxima Gallo;
Gallo, cujus amor tantum mihi crescit in horas,
Quantum vere novo viridis se subjicit alnus.
Surgamus: solet esse gravis cantantibus umbra;
Juniperi gravis umbra; nocent et frugibus umbræ.
Ite domum saturæ, venit Hesperus, ite, capellæ.

P. VIRGILII MARONIS

GEORGICÔN
LIBER PRIMUS.

Ad C. Cilnium Mecenatem.

Quid faciat lætas segetes, quo sidere terram
Vertere, Mæcenas, ulmisque adjungere vites
Conveniat; quæ cura boûm, qui cultus habendo
Sit pecori; apibus quanta experientia parcis;
Hinc canere incipiam. Vos, o clarissima mundi
Lumina, labentem cælo quæ ducitis annum,
Liber, et alma Ceres; vestro si munere tellus
Chaoniam pingui glandem mutavit aristâ, ,
Poculaque inventis Acheloïa miscuit uvis;
Et vos, agrestûm præsentia numina, Fauni, 10
Ferte simul Faunique pedem, Dryadesque puellæ:
Munera vestra cano. Tuque o, cui prima fremen-

tem
Fudit equum, magno tellus percussa tridenti,
Neptune; et cultor nemorum, cui pinguia Ceæ
Ter centum nivei tondent dumeta juvenci;
Ipse, nemus linquens patrium saltusque Lycæi,
Pan, ovium custos, tua si tibi Mænala curæ,
Adsis, o Tegeæe, favens; oleæque Minerva
Inventrix; uncique puer monstrator aratri ; 19
Et teneram ab radice ferens, Silvane, cupressum;
Dique deæque omnes, studium quibus arva tueri;
Quique novas alitis non ullo semine fruges;
Quique satis largum cælo demittitis imbrem;

Tuque adeo, quem mox quæ sint habitura deorum
Concilia, incertum est: urbesne invisere, Cæsar,
Terrarumque velis curam, et te maximus orbis
Auctorem frugum tempestatumque potentem
Accipiat, cingens maternâ tempora myrto;
An deus immensi venias maris, ac tua nautæ
Numina sola colant, tibi serviat ultima Thule, 30
Teque sibi generum Tethys emat omnibus undis;
Anne novum tardis sidus te mensibus addas,
Quâ locus Erigonen inter Chelasque sequentes
Panditur : ipse tibi jam brachia contrahit ardens

Quidquid eris, (nam te nec sperent Tartara regem,
Nec tibi regnandi veniat tam dira cupido;
Quamvis Elysios miretur Græcia campos,
Nec repetita sequi curet Proserpina matrem)
Da facilem cursum, atque audacibus annue coeptis,
Ignarosque viæ mecum miseratus agrestes,

41 Ingredere, et votis jam nunc assuesce vocari.

Vere novo, gelidus canis cum montibus humor
Liquitur, et Zephyro putris se gleba resolvit,
Depresso incipiat jam tum mihi taurus aratro
Ingemere, et sulco attritus splendescere vomer.
Illa seges demum votis respondet avari
Agricolæ, bis quæ solem, bis frigora sensit;
Illius immensæ ruperunt horrea messes.

At prius, ignotum ferro quam scindimus æquor, Ventos et varium cæli prædiscere morem 51 Cura sit, ac patrios cultusque habitusque locorum; Et quid quæque ferat regio, et quid quæque recuset. Hîc segetes, illic veniunt felicius uvæ :

Gramina. Nonne vides, croceos ut Tmolus odores,
India mittit ebur, molles sua thura Sabai;
At Chalybes nudi ferrum, virosaque Pontus
Castorea, Eliadum palmas Epiros equarum?

60 Continuo has leges æternaque fædera certis Imposuit natura locis, quo tempore primum

Deucalion vacuum lapides jactavit in orbem;
Unde homines nati, durum genus. Ergo age, terræ
Pingue solum primis extemplo a mensibus anni
Fortes invertant tauri, glebasque jacentes
Pulverulenta coquat maturis solibus æstas.
At, si non fuerit tellus fecunda, sub ipsum
Arcturum tenui sat erit suspendere sulco;
Illic, officiant lætis ne frugibus herbæ;
Hic, sterilem exiguus ne deserat humor arenam. 70

Alternis idem tonsas cessare novales,
Et segnem patiêre situ durescere campum.
Aut ibi flava seres, mutato sidere, farra,
Unde prius lætum siliquâ quassante legumen,
Aut tenuis fetus viciæ, tristisque lupini
Sustuleris fragiles calamos silvamque sonantem.
Urit enim lini campum seges, urit avenæ;
Urunt Lethæo perfusa papavera somno.
Sed tamen alternis facilis labor: arida tantum
Ne saturare fimd pingui pudeat sola, neve
Effetos cinerem immundum jactare per agros.
Sic quoque mutatis requiescunt fetibus arva:
Nec nulla interea est inaratæ gratia terræ.
Sæpe etiam steriles incendere profuit agros,
Atque levem stipulam crepitantibus urere flammis;
Sive inde occultas vires et pabula terræ
Pinguia concipiunt; sive illis omne per ignem
Excoquitur vitium, atque exsudat inutilis humor;
Seu plures calor ille vias et cæca relaxat
Spiramenta, novas veniat quâ succus in herbas; 90
Seu durat magis, et venas adstringit hiantes :
Ne tenues pluviæ, rapidive potentia solis
Acrior, aut Boreæ penetrabile frigus adurat.
Multum adeo, rastris glebas qui frangit inertes,
Vimineasque trahit crates, juvat arva ; neque illum
Flava Ceres alto nequidquam spectat Olympo;
Et qui, proscisso quæ suscitat æquore terga,
Rursus in obliquum verso perrumpit aratro,
Exercetque frequens tellurem, atque imperat arvis.

[ocr errors]
« ZurückWeiter »