Uvidus hibernâ venit de glande Menalcas.
Omnes, Unde amor iste, rogant, tibi? Venit Apollo: Galle, quid insanis? inquit: tua cura Lycoris Perque nives alium perque horrida castra secuta est. Venit et agresti capitis Silvanus honore Florentes ferulas et grandia lilia quassans. Pan deus Arcadia venit; quem vidimus ipsi Sanguineis ebuli baccis minioque rubentem. Ecquis erit modus? inquit. Amor non talia curat. Nec lacrymis crudelis Amor, nec gramina rivis, Nec cytiso saturantur apes, nec fronde capellæ. 30 Tristis at ille, Tamen cantabitis, Arcades, inquit, Montibus hæc vestris; soli cantare periti
Arcades. O mihi tum quam molliter ossa quiescant, Vestra meos olim si fistula dicat amores! Atque utinam ex vobis unus, vestrique fuissem Aut custos gregis, aut maturæ vinitor uvæ! Certe, sive mihi Phyllis, sive esset Amyntas, Seu quicumque furor, (quid tum, si fuscus Amyntas? Et nigræ violæ sunt, et vaccinia nigra) Mecum inter salices lentâ sub vite jaceret ; Serta mihi Phyllis legeret, cantaret Amyntas. Hic gelidi fontes; hîc mollia prata, Lycori; Hic nemus; hîc ipso tecum consumerer ævo. Nunc insanus amor duri te Martis in armis Tela inter media atque adversos detinet hostes. Tu procul a patriâ (nec sit mihi credere tantum!) Alpinas, ah dura! nives et frigora Rheni
Me sine sola vides. Ah! te ne frigora lædant! Ah! tibi ne teneras glacies secet aspera plantas! Ibo, et, Chalcidico quæ sunt mihi condita versu 50 Carmina, pastoris Siculi modulabor avenâ. Certum est in silvis, inter spelæa ferarum Malle pati, tenerisque meos incidere amores Arboribus: crescent illæ; crescetis, amores. Interea mixtis lustrabo Mænala Nymphis; Aut acres venabor apros; non me ulla vetabunt Frigora Parthenios canibus circumdare saltus,
Jam mihi per rupes videor lucosque sonantes Ire; libet Partho torquere Cydonia cornu Spicula; tamquam hæc sint nostri medicina furoris, Aut deus ille malis hominum mitescere discat. Jam neque Hamadryades rursum, nec carmina nobis Ipsa placent; ipsæ rursum concedite silvæ. Non illum nostri possunt mutare labores; Nec, si frigoribus mediis Hebrumque bibamus, Sithoniasque nives hiemis subeamus aquosæ ; Nec si, cum moriens altâ liber aret in ulmo, Ethiopum versemus oves sub sidere Cancri. Omnia vincit Amor; et nos cedamus Amori.
Hæc sat erit, divæ, vestrum cecinisse poëtam, Dum sedet, et gracili fiscellam texit hibisco, Pierides; vos hæc facietis maxima Gallo; Gallo, cujus amor tantum mihi crescit in horas, Quantum vere novo viridis se subjicit alnus. Surgamus: solet esse gravis cantantibus umbra; Juniperi gravis umbra; nocent et frugibus umbra. Ite domum saturæ, venit Hesperus, ite, capella.
P. VIRGILII MARONIS
GEORGICON
LIBER PRIMUS.
QUID faciat lætas segetes, quo sidere terram Vertere, Mæcenas, ulmisque adjungere vites Conveniat; quæ cura boûm, qui cultus habendo Sit pecori; apibus quanta experientia parcis; Hinc canere incipiam. Vos, o clarissima mundi Lumina, labentem cœlo quæ ducitis annum, Liber, et alma Ceres; vestro si munere tellus Chaoniam pingui glandem mutavit aristâ, Poculaque inventis Acheloïa miscuit uvis; Et vos, agrestûm præsentia numina, Fauni, Ferte simul Faunique pedem, Dryadesque puellæ : Munera vestra cano. Tuque o, cui prima fremen-
Fudit equum, magno tellus percussa tridenti, Neptune; et cultor nemorum, cui pinguia Cea Ter centum nivei tondent dumeta juvenci ; Ipse, nemus linquens patrium saltusque Lycæi, Pan, ovium custos, tua si tibi Manala curæ, Adsis, o Tegeæe, favens; oleæque Minerva Inventrix; uncique puer monstrator aratri ; Et teneram ab radice ferens, Silvane, cupressum; Dîque deæque omnes, studium quibus arva tueri; Quique novas alitis non ullo semine fruges; Quique satis largum cœlo demittitis imbrem ;
Tuque adeo, quem inox quæ sint habitura deorum Concilia, incertum est: urbesne invisere, Cæsar, Terrarumque velis curam, et te maximus orbis Auctorem frugum tempestatumque potentem Accipiat, cingens maternâ tempora myrto; An deus immensi venias maris, ac tua nautæ Numina sola colant, tibi serviat ultima Thule, Teque sibi generum Tethys emat omnibus undis; Anne novum tardis sidus te mensibus addas, Quâ locus Erigonen inter Chelasque sequentes Panditur ipse tibi jam brachia contrahit ardens Scorpios, et cœli justâ plus parte reliquit : Quidquid eris, (nam te nec sperent Tartara regem, Nec tibi regnandi veniat tam dira cupido; Quamvis Elysios miretur Græcia campos, Nec repetita sequi curet Proserpina matrem) Da facilem cursum, atque audacibus annue cœptis, Ignarosque viæ mecum miseratus agrestes, Ingredere, et votis jam nunc assuesce vocari. Vere novo, gelidus canis cum montibus humor Liquitur, et Zephyro putris se gleba resolvit, Depresso incipiat jam tum mihi taurus aratro Ingemere, et sulco attritus splendescere vomer. Illa seges demum votis respondet avari Agricolæ, bis quæ solem, bis frigora sensit; Illius immensæ ruperunt horrea messes.
At prius, ignotum ferro quam scindimus æquor, Ventos et varium cœli prædiscere morem Cura sit, ac patrios cultusque habitusque locorum; Et quid quæque ferat regio, et quid quæque recuset. Hic segetes, illic veniunt felicius uvæ;
Arborei fetus alibi, atque injussa virescunt Gramina. Nonne vides, croceos ut Tmolus odores, India mittit ebur, molles sua thura Sabai; At Chalybes nudi ferrum, virosaque Pontus Castorea, Eliadum palmas Epiros equarum? Continuo has leges æternaque fœdera certis Imposuit natura locis, quo tempore primum
Deucalion vacuum lapides jactavit in orbem Unde homines nati, durum genus. Ergo age, terræ Pingue solum primis extemplo a mensibus anni Fortes invertant tauri, glebasque jacentes Pulverulenta coquat maturis solibus æstas. At, si non fuerit tellus fecunda, sub ipsum Arcturum tenui sat erit suspendere sulco; Illic, officiant lætis ne frugibus herbæ ; Hic, sterilem exiguus ne deserat humor arenam. Alternis idem tonsas cessare novales, Et segnem patiêre situ durescere campum. Aut ibi flava seres, mutato sidere, farra, Unde prius lætum siliquâ quassante legumen, Aut tenuis fetus viciæ, tristisque lupini Sustuleris fragiles calamos silvamque sonantem. Urit enim lini campum seges, urit avenæ ; Urunt Lethæo perfusa papavera somno. Sed tamen alternis facilis labor: arida tantum Ne saturare fimo pingui pudeat sola, neve Effetos cinerem immundum jactare per agros. Sic quoque mutatis requiescunt fetibus arva: Nec nulla interea est inaratæ gratia terræ. Sæpe etiam steriles incendere profuit agres, Atque levem stipulam crepitantibus urere flammis; Sive inde occultas vires et pabula terræ
Pinguia concipiunt; sive illis omne per ignem Excoquitur vitium, atque exsudat inutilis humor; Seu plures calor ille vias et cæca relaxat
Spiramenta, novas veniat quâ succus in herbas; 90 Seu durat magis, et venas adstringit hiantes: Ne tenues pluviæ, rapidive potentia solis Acrior, aut Boreæ penetrabile frigus adurat. Multum adeo, rastris glebas qui frangit inertes, Vimineasque trahit crates, juvat arva; neque illum Flava Ceres alto nequidquam spectat Olympo; Et qui, proscisso quæ suscitat æquore terga, Rursus in obliquum verso perrumpit aratro, Exercetque frequens tellurem, atque imperat arvis.
« ZurückWeiter » |