Mittatur Pallas, quem non virtutis egentem Abstulit atra dies, et funere mersit acerbo.
Sic ait illacrymans, recipitque ad limina gressum; Corpus ubi exanimi positum Pallantis Acœtes Servabat senior, qui Parrhasio Euandro Armiger ante fuit; sed non felicibus æque Tum comes auspiciis caro datus ibat alumno. Circum omnis famulûmque manus Trojanaque turba, Et mæstum Iliades crinem de more solutæ. Ut vero Æneas foribus sese intulit altis, Ingentem gemitum tunsis ad sidera tollunt Pectoribus, moestoque immugit regia luctu. Ipse, caput nivei fultum Pallantis et ora Ut vidit, levique patens in pectore vulnus Cuspidis Ausoniæ, lacrymis ita fatur obortis : Tene, inquit, miserande puer, cum læta veniret, Invidit Fortuna mihi, ne regna videres Nostra, neque ad sedes victor veherere paternas? Non hæc Euandro de te promissa parenti Discedens dederam, cum me complexus euntem Mitteret in magnum imperium, metuensque moneret Acres esse viros, cum durâ prælia gente.
Et nunc ille quidem, spe multum captus inani, Fors et vota facit, cumulatque altaria donis. Nos juvenem exanimum, et nil jam cœlestibus ullis Debentem, vano mosti comitamur honore. Infelix, nati funus crudele videbis !
Hi nostri reditus, exspectatique triumphi?
Hæc mea magna fides? At non, Euandre, pudendis Vulneribus pulsum adspicies: nec sospite dirum Optabis nato funus pater. Hei mihi! quantum Præsidium Ausonia, et quantum tu perdis, Iule! Hæc ubi deflevit, tolli miserabile corpus Imperat, et toto lectos ex agmine mittit Mille viros, qui supremum comitentur honorem, Intersintque patris lacrymis; solatia luctûs Exigua ingentis, misero sed debita patri. Haud segnes alii crates et molle feretrum
Arbuteis texunt virgis et vimine querno, Exstructosque toros obtentu frondis inumbrant. Hic juvenem agresti sublimem stramine ponunt; Qualem virgineo demessum pollice florem, Seu mollis violæ, seu languentis hyacinthi; Cui neque fulgor adhuc, nec dum sua forma recessit; Non jam mater alit tellus, viresque ministrat. Tunc geminas vestes, auroque ostroque rigentes, Extulit Æneas; quas illi læta laborum Ipsa suis quondam manibus Sidonia Dido Fecerat, et tenui telas discreverat auro: Harum unam juveni supremum mostus honorem Induit, arsurasque comas obnubit amictu; Multaque præterea Laurentis præmia pugnæ Aggerat, et longo prædam jubet ordine duci. Addit equos, et tela, quibus spoliaverat hostem: 80 Vinxerat et post terga manus, quos mitteret umbris Inferias, cæso sparsuros sanguine flammam; Indutosque jubet truncos hostilibus armis Ipsos ferre duces, inimicaque nomina figi. Ducitur infelix ævo confectus Acœtes, Pectora nunc fœdans pugnis, nunc unguibus ora; Sternitur et toto projectus corpore terræ. Ducunt et Rutulo perfusos sanguine currus. Post bellator equus, positis insignibus, Æthon It lacrymans, guttisque humectat grandibus ora. 90 Hastam alii galeamque ferunt; nam cætera Turnus Victor habet. Tum mosta phalanx, Teucrique se-
Tyrrhenique duces, et versis Arcades armis. Postquam omnis longe comitum processerat ordo, Substitit Æneas, gemituque hæc addidit alto: Nos alias bine ad lacrymas eadem horrida belli Fata vocant. Salve æternum mihi, maxime Palla, Æternumque vale. Nec plura effatus, ad altos Tendebat muros, gressumque in castra ferebat. Jamque oratores aderant ex urbe Latinâ, Velati ramis oleæ, veniamque rogantes:
Corpora, per campos ferro quæ fusa jacebant, Redderet, ac tumulo sineret succedere terræ ; Nullum cum victis certamen et æthere cassis; Parceret hospitibus quondam socerisque vocatis. Quos bonus Æneas, haud adspernanda precantes, Prosequitur veniâ, et verbis hæc insuper addit: Quænam vos tanto fortuna indigna, Latini, Implicuit bello, qui nos fugiatis amicos? Pacem me exanimis et Martis sorte peremtis Oratis? equidem et vivis concedere vellem. Nec veni, nisi fata locum sedemque dedissent; Nec bellum cum gente gero: rex nostra reliquit Hospitia, et Turni potius se credidit armis. Equius huic Turnum fuerat se opponere morti. Si bellum finire manu, si pellere Teucros Apparat, his mecum decuit concurrere telis ; Vixet, cui vitam Deus aut sua dextra dedisset. Nunc ite, et miseris supponite civibus ignem. Dixerat Æneas. Olli obstupuêre silentes; Conversique oculos inter se atque ora tenebant. Tum senior, semperque odiis et crimine Drances Infensus juveni Turno, sic ore vicissim Orsa refert: 0 famâ ingens, ingentior armis, Vir Trojane! quibus cœlo te laudibus æquem? Justitiæne prius mirer, belline laborum? Nos vero hæc patriam grati referemus ad urbem : Et te, si qua viam dederit fortuna, Latino Jungemus regi. Quærat sibi fœdera Turnus. Quin et fatales murorum attollere moles, Saxaque subvectare humeris Trojana juvabit. Dixerat hæc, unoque omnes eadem ore fremebant. Bis senos pepigêre dies, et, pace sequestrâ, Per silvas Teucri, mixtique impune Latini, Erravêre jugis. Ferro sonat icta bipenni Fraxinus; evertunt actas ad sidera pinus; Robora nec cuneis et olentem scindere cedrum, Nec plaustris cessant vectare gementibus ornos.
Et jam Fama volans, tanti prænuntia luctûs,
Euandrum Euandrique domos et moenia complet, 140 Quæ modo victorem Latio Pallanta ferebat. Arcades ad portas ruere; et de more vetusto Funereas rapuêre faces: lucet via longo Ordine flammarum, et late discriminat agros : Contra turba Phrygum veniens plangentia jungunt Agmina: quæ postquam matres succedere tectis Viderunt, moestam incendunt clamoribus urbem. At non Euandrum potis est vis ulla tenere ; Sed venit in medios. Feretro Pallanta repôsto Procubuit super, atque hæret lacrymansque gemens-
Et via vix tandem voci laxata dolore est : Non hæc, o Palla, dederas promissa parenti. Cautius ut sævo velles te credere Marti!
Haud ignarus eram, quantum nova gloria in armis, Et prædulce decus primo certamine posset. Primitiæ juvenis misera! bellique propinqui Dura rudimenta! et nulli exaudita Deorum Vota precesque mea! tuque, o sanctissima conjux, Felix morte tuâ, neque in hunc servata dolorem ! Contra ego vivendo vici mea fata, superstes 160 Restarem ut genitor. Troum socia arma secutum Obruerent Rutuli telis! animam ipse dedissem; Atque hæc pompa domum me, non Pallanta, referret! Nec vos arguerim, Teucri, nec fœdera, nec, quas Junximus hospitio, dextras: sors ista senectæ Debita erat nostræ. Quod si immatura manebat Mors natum, cæsis Volscorum millibus ante, Ducentem in Latium Teucros cecidisse juvabit. Quin ego non alio digner te funere, Palla, Quam pius Æneas, et quam magni Phryges, et quam Tyrrhenique duces, Tyrrhenûm exercitus omnis. Magna tropæa ferunt, quos dat tua dextera leto. Tu quoque nunc stares immanis truncus in armis, Esset par ætas, et idem si robur ab annis, Turne. Sed infelix Teucros quid demoror armis? Vadite, et hæc memores regi mandata referte:
Quod vitam moror invisam, Pallante peremto, Dextera causa tua est; Turnum natoque patrique Quam debere vides. Meritis vacat hic tibi solus Fortunæque locus. Non vitæ gaudia quæro ; Nec fas; sed nato Manes perferre sub imos.
Aurora intera miseris mortalibus almam Extulerat lucem, referens opera atque labores. Jam pater Æneas, jam curvo in litore Tarcho, Constituêre pyras. Huc corpora quisque suorum More tulêre patrum; subjectisque ignibus atris Conditur in tenebras altum caligine cœlum. Ter circum accensos, cincti fulgentibus armis, Decurrêre rogos; ter mæstum funeris ignem Lustravêre in equis; ululatusque ore dedêre. Spargitur et tellus lacrymis, sparguntur et arma. It coelo clamorque virûm clangorque tubarum. Hinc alii spolia occisis derepta Latinis Conjiciunt igni; galeas, ensesque decoros, Frenaque, ferventesque rotas; pars munera nota, Ipsorum clypeos, et non felicia tela.
Multa boûm circa mactantur corpora Morti; Setigerosque sues, raptasque ex omnibus agris In flammam jugulant pecudes. Tum litore toto Ardentes spectant socios, semiustaque servant Busta; neque avelli possunt, nox humida donec Invertit cœlum stellis fulgentibus aptum.
Nec minus et miseri diversâ in parte Latini Innumeras struxêre pyras, et corpora partim Multa virûm terræ infodiunt, avectaque partim Finitimos tollunt in agros, urbique remittunt ; Cætera, confusæque ingentem cædis acervum, Nec numero nec honore, cremant; tunc undique vasti
Certatim crebris collucent ignibus agri. Tertia lux gelidam cœlo dimoverat umbram: Mærentes altum cinerem et confusa ruebant Ossa focis, tepidoque onerabant aggere terræ. Jam vero in tectis, prædivitis urbe Latini,
« ZurückWeiter » |