Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

Mittatur Pallas, quem non virtutis egentem
Abstulit atra dies, et funere mersit acerbo.

[ocr errors]

Sic ait illacrymans, recipitque ad limina gressum; Corpus ubi exanimi positum Pallantis Acœtes Servabat senior, qui Parrhasio Euandro Armiger ante fuit; sed non felicibus æque Tum comes auspiciis caro datus ibat alumno. Circum omnis famulûmque manus Trojanaque turba, Et mæstum Iliades crinem de more solutæ. Ut vero Æneas foribus sese intulit altis, Ingentem gemitum tunsis ad sidera tollunt Pectoribus, moestoque immugit regia luctu. Ipse, caput nivei fultum Pallantis et ora Ut vidit, levique patens in pectore vulnus Cuspidis Ausoniæ, lacrymis ita fatur obortis : Tene, inquit, miserande puer, cum læta veniret, Invidit Fortuna mihi, ne regna videres Nostra, neque ad sedes victor veherere paternas? Non hæc Euandro de te promissa parenti Discedens dederam, cum me complexus euntem Mitteret in magnum imperium, metuensque moneret Acres esse viros, cum durâ prælia gente.

40

50

Et nunc ille quidem, spe multum captus inani,
Fors et vota facit, cumulatque altaria donis.
Nos juvenem exanimum, et nil jam cœlestibus ullis
Debentem, vano mosti comitamur honore.
Infelix, nati funus crudele videbis !

Hi nostri reditus, exspectatique triumphi?

Hæc mea magna fides? At non, Euandre, pudendis
Vulneribus pulsum adspicies: nec sospite dirum
Optabis nato funus pater. Hei mihi! quantum
Præsidium Ausonia, et quantum tu perdis, Iule!
Hæc ubi deflevit, tolli miserabile corpus
Imperat, et toto lectos ex agmine mittit
Mille viros, qui supremum comitentur honorem,
Intersintque patris lacrymis; solatia luctûs
Exigua ingentis, misero sed debita patri.
Haud segnes alii crates et molle feretrum

60

71

Arbuteis texunt virgis et vimine querno,
Exstructosque toros obtentu frondis inumbrant.
Hic juvenem agresti sublimem stramine ponunt;
Qualem virgineo demessum pollice florem,
Seu mollis violæ, seu languentis hyacinthi;
Cui neque fulgor adhuc, nec dum sua forma recessit;
Non jam mater alit tellus, viresque ministrat.
Tunc geminas vestes, auroque ostroque rigentes,
Extulit Æneas; quas illi læta laborum
Ipsa suis quondam manibus Sidonia Dido
Fecerat, et tenui telas discreverat auro:
Harum unam juveni supremum mostus honorem
Induit, arsurasque comas obnubit amictu;
Multaque præterea Laurentis præmia pugnæ
Aggerat, et longo prædam jubet ordine duci.
Addit equos, et tela, quibus spoliaverat hostem: 80
Vinxerat et post terga manus, quos mitteret umbris
Inferias, cæso sparsuros sanguine flammam;
Indutosque jubet truncos hostilibus armis
Ipsos ferre duces, inimicaque nomina figi.
Ducitur infelix ævo confectus Acœtes,
Pectora nunc fœdans pugnis, nunc unguibus ora;
Sternitur et toto projectus corpore terræ.
Ducunt et Rutulo perfusos sanguine currus.
Post bellator equus, positis insignibus, Æthon
It lacrymans, guttisque humectat grandibus ora. 90
Hastam alii galeamque ferunt; nam cætera Turnus
Victor habet. Tum mosta phalanx, Teucrique se-

quuntur,

Tyrrhenique duces, et versis Arcades armis.
Postquam omnis longe comitum processerat ordo,
Substitit Æneas, gemituque hæc addidit alto:
Nos alias bine ad lacrymas eadem horrida belli
Fata vocant. Salve æternum mihi, maxime Palla,
Æternumque vale. Nec plura effatus, ad altos
Tendebat muros, gressumque in castra ferebat.
Jamque oratores aderant ex urbe Latinâ,
Velati ramis oleæ, veniamque rogantes:

100

110

120

Corpora, per campos ferro quæ fusa jacebant,
Redderet, ac tumulo sineret succedere terræ ;
Nullum cum victis certamen et æthere cassis;
Parceret hospitibus quondam socerisque vocatis.
Quos bonus Æneas, haud adspernanda precantes,
Prosequitur veniâ, et verbis hæc insuper addit:
Quænam vos tanto fortuna indigna, Latini,
Implicuit bello, qui nos fugiatis amicos?
Pacem me exanimis et Martis sorte peremtis
Oratis? equidem et vivis concedere vellem.
Nec veni, nisi fata locum sedemque dedissent;
Nec bellum cum gente gero: rex nostra reliquit
Hospitia, et Turni potius se credidit armis.
Equius huic Turnum fuerat se opponere morti.
Si bellum finire manu, si pellere Teucros
Apparat, his mecum decuit concurrere telis ;
Vixet, cui vitam Deus aut sua dextra dedisset.
Nunc ite, et miseris supponite civibus ignem.
Dixerat Æneas. Olli obstupuêre silentes;
Conversique oculos inter se atque ora tenebant.
Tum senior, semperque odiis et crimine Drances
Infensus juveni Turno, sic ore vicissim
Orsa refert: 0 famâ ingens, ingentior armis,
Vir Trojane! quibus cœlo te laudibus æquem?
Justitiæne prius mirer, belline laborum?
Nos vero hæc patriam grati referemus ad urbem :
Et te, si qua viam dederit fortuna, Latino
Jungemus regi. Quærat sibi fœdera Turnus.
Quin et fatales murorum attollere moles,
Saxaque subvectare humeris Trojana juvabit.
Dixerat hæc, unoque omnes eadem ore fremebant.
Bis senos pepigêre dies, et, pace sequestrâ,
Per silvas Teucri, mixtique impune Latini,
Erravêre jugis. Ferro sonat icta bipenni
Fraxinus; evertunt actas ad sidera pinus;
Robora nec cuneis et olentem scindere cedrum,
Nec plaustris cessant vectare gementibus ornos.

Et jam Fama volans, tanti prænuntia luctûs,

130

Euandrum Euandrique domos et moenia complet, 140
Quæ modo victorem Latio Pallanta ferebat.
Arcades ad portas ruere; et de more vetusto
Funereas rapuêre faces: lucet via longo
Ordine flammarum, et late discriminat agros :
Contra turba Phrygum veniens plangentia jungunt
Agmina: quæ postquam matres succedere tectis
Viderunt, moestam incendunt clamoribus urbem.
At non Euandrum potis est vis ulla tenere ;
Sed venit in medios. Feretro Pallanta repôsto
Procubuit super, atque hæret lacrymansque gemens-

que,

Et via vix tandem voci laxata dolore est :
Non hæc, o Palla, dederas promissa parenti.
Cautius ut sævo velles te credere Marti!

150

Haud ignarus eram, quantum nova gloria in armis,
Et prædulce decus primo certamine posset.
Primitiæ juvenis misera! bellique propinqui
Dura rudimenta! et nulli exaudita Deorum
Vota precesque mea! tuque, o sanctissima conjux,
Felix morte tuâ, neque in hunc servata dolorem !
Contra ego vivendo vici mea fata, superstes
160
Restarem ut genitor. Troum socia arma secutum
Obruerent Rutuli telis! animam ipse dedissem;
Atque hæc pompa domum me, non Pallanta, referret!
Nec vos arguerim, Teucri, nec fœdera, nec, quas
Junximus hospitio, dextras: sors ista senectæ
Debita erat nostræ. Quod si immatura manebat
Mors natum, cæsis Volscorum millibus ante,
Ducentem in Latium Teucros cecidisse juvabit.
Quin ego non alio digner te funere, Palla,
Quam pius Æneas, et quam magni Phryges, et quam
Tyrrhenique duces, Tyrrhenûm exercitus omnis.
Magna tropæa ferunt, quos dat tua dextera leto.
Tu quoque nunc stares immanis truncus in armis,
Esset par ætas, et idem si robur ab annis,
Turne. Sed infelix Teucros quid demoror armis?
Vadite, et hæc memores regi mandata referte:

169

Quod vitam moror invisam, Pallante peremto,
Dextera causa tua est; Turnum natoque patrique
Quam debere vides. Meritis vacat hic tibi solus
Fortunæque locus. Non vitæ gaudia quæro ;
Nec fas; sed nato Manes perferre sub imos.

Aurora intera miseris mortalibus almam
Extulerat lucem, referens opera atque labores.
Jam pater Æneas, jam curvo in litore Tarcho,
Constituêre pyras. Huc corpora quisque suorum
More tulêre patrum; subjectisque ignibus atris
Conditur in tenebras altum caligine cœlum.
Ter circum accensos, cincti fulgentibus armis,
Decurrêre rogos; ter mæstum funeris ignem
Lustravêre in equis; ululatusque ore dedêre.
Spargitur et tellus lacrymis, sparguntur et arma.
It coelo clamorque virûm clangorque tubarum.
Hinc alii spolia occisis derepta Latinis
Conjiciunt igni; galeas, ensesque decoros,
Frenaque, ferventesque rotas; pars munera nota,
Ipsorum clypeos, et non felicia tela.

Multa boûm circa mactantur corpora Morti;
Setigerosque sues, raptasque ex omnibus agris
In flammam jugulant pecudes. Tum litore toto
Ardentes spectant socios, semiustaque servant
Busta; neque avelli possunt, nox humida donec
Invertit cœlum stellis fulgentibus aptum.

180

190

200

Nec minus et miseri diversâ in parte Latini
Innumeras struxêre pyras, et corpora partim
Multa virûm terræ infodiunt, avectaque partim
Finitimos tollunt in agros, urbique remittunt ;
Cætera, confusæque ingentem cædis acervum,
Nec numero nec honore, cremant; tunc undique
vasti

Certatim crebris collucent ignibus agri.
Tertia lux gelidam cœlo dimoverat umbram:
Mærentes altum cinerem et confusa ruebant
Ossa focis, tepidoque onerabant aggere terræ.
Jam vero in tectis, prædivitis urbe Latini,

210

« ZurückWeiter »