Abbildungen der Seite
PDF

Præcipuus fragor, et longi pars maxima luctûs.
Hic matres, miseræque nurus, hîc cara sororum
Pectora mærentûm, puerique parentibus orbi.
Dirum exsecrantur bellum, Turnique hymenæos:
Ipsum armis, ipsumque jubent decernere ferro,
Qui regnum Italiæ et primos sibi poscat honores.'
Ingravat hæc sævus Drances, solumque vocari 220
Testatur, solum posci in certamina Turnum.
Multa simul contra variis sententia dictis.
Pro Turno; et magnum reginæ nomen obumbrat;
Multa virum meritis sustentat fama tropæis.

Hos inter motus, medio in flagrante tumultu,
Ecce, super mæsti magnâ Diomedis ab urbe
Legati responsa ferunt; nihil omnibus actum
Tantorum impensis operum; nil dona, neque aurum,
Nec magnas valuisse preces; alia arma Latinis
Quærenda, aut pacem Trojano ab rege petendam. 230
Deficit ingenti luctu rex ipse Latinus.
Fatalem Æneam manifesto numine ferri,
Admonet ira Deûm, tumulique ante ora recentes.
Ergo concilium magnum, primosque suorum
Imperio accitos, alta intra limina cogit.
oui convenêre, fluuntque ad regia plenis
Tecta viis. Sedet in mediis et maximus ævo,
Et primus sceptris, haud lætâ fronte, Latinus.
· Atque hîc legatos Ætolâ ex urbe remissos,

Quæ referant, fari jubet, et responsa reposcit 240
Ordine cuncta suo. Tum facta silentia linguis,
Et Venulus dicto parens ita farier infit:

Vidimus, o cives, Diomede Argivaque castra;
Atque iter emensi casus superavimus omnes;
Contigimusque manum, quâ concidit Ilia tellus.
Ille urbem Argyripam, patriæ cognomine gentis, .
Victor Gargani condebat Iapygis arvis.
Postquam introgressi, et coram data copia fandi,
Munera præferimus, nomen patriamque docemus;
Qui bellum intulerint, quæ causa attraxerit Arpos.
Auditis ille hæc placido sic reddidit, ore : 251

O fortunatæ gentes, Saturnia regna, Antiqui Ausonii, quæ vos fortuna quietos Sollicitat, suadetque ignota lacessere bella? Quicumque Iliacos ferro violavimus agros, (Mitto ea, quæ muris bellando exhausta sub altis, Quos Simoïs premat ille viros) infanda per orbem Supplicia et scelerum pænas expendimus omnes, Vel Priamo miseranda manus : scit triste Minerva Sidus, et Euboïcæ cautes, ultorque Caphereus. 260 Militiâ ex illâ diversum ad litus adacti, Atrides Protei Meneläus ad usque columnas Exsulat; Ætnæos vidit Cyclopas Ulysses. Regna Neoptolemi referam, versosque penates Idomenei, Libycone habitantes litore Locros? Ipse Mycenæus magnorum ductor Achivûm Conjugis infandæ prima intra liinina dextrâ Oppetiit; devictam Asiam subsedit adulter. Invidisse Deos, patriis ut redditus aris Conjugium optatum et pulchram Calydona viderem Nunc etiam horribili visu portenta sequuntur; 371 Et socii amissi petierunt æthera pennis, Fluminibusque vagantur aves (heu dira meorum Supplicia!) et scopulos lacrymosis vocibus implent. Hæc adeo ex illo mihi jam speranda fuerunt Tempore, cum ferro coelestia corpora demens Appetii, et Veneris violavi vulnere dextram. Ne vero, ne me ad tales impellite pugnas, Nec mihi cum Teucris ullum post eruta bellum Pergama ; nec veterum memini lætorve malorum.280 Munera, quæ patriis ad me portatis ab oris, Vertite ad Ænean. Stetimus tela aspera contra, Contulimusque manus : experto credite, quantus In clypeum assurgat, quo turbine torqueat hastam. Si duo præterea tales Idæa tulisset Terra viros, ultro Inachias venisset ad urbes Dardanus, et versis lugeret Græcia fatis. Quidquid apud duræ cessatum est mạnia Troją, Hectoris Æneæque manu victoria Graiûm

Hæsit, et in decimum vestigia rettulit annum. 290
Ambo animis, ambo insignes præstantibus armis;
Hic pietate prior. Coëant in fædera dextræ,
Quâ datur : ast, armis concurrant arma, cavete.
Et responsa simul quæ sint, rex optime, regis
Audîsti, et quæ sit magno sententia bello.

Vix ea legati; variusque per ora cucurrit
Ausonidûm turbata fremor; ceu, saxa morantur
Cum rapidos amnes, fit clauso gurgite murmur,
Vicinæque fremunt ripæ crepitantibus undis.
Ut primum placati animi, et trepida ora quiêrunt, 300
Præfatus Divos solio rex infit ab alto :

Ante equidem summâ de re statuisse, Latini, Et vellem, et fuerat melius; non tempore tali Cogere concilium, cum muros assidet hostis. Bellum importunum, cives, cum gente Deorum

Prælia, nec victi possunt absistere ferro.
Spem, si quam adscitis Ætolûm habuistis in armis,
Ponite; spes sibi quisque. Sed, hæc quam angusta,

videtis.
Cætera quâ rerum jaceant perculsa ruinâ, 310
Ante oculos interque manus sunt omnia vestras.
Nec quemquam incuso. Potuit quæ plurima virtus
Esse, fuit. Toto certatum est corpore regni.
Nunc adeo, quæ sit dubiæ sententia menti,
Expediam, et paucis (animos adhibete) docebo. .
Est antiquus ager Tusco mihi proximus amni,
Longus, in occasum, fines super usque Sicanos;
Aurunci Rutulique serunt, et vomere duros
Exercent colles, atque horum asperrima pascunt.
Hæc omnis regio, et celsi plaga pinea montis, 320
Cedat amicitiæ Teucrorum ; et fæderis æquas
Dicamus leges, sociosque in regna vocemus;
Considant, si tantus amor, et mænia condant.
Sin alios fines aliamque capessere gentem
Est animus, poscuntque solo decedere nostro,
Bis denas Italo tesamus robore naves,

Seu plures complere valent: jacet omnis ad undam
Materies : ipsi numerumque modumque carinis
Præcipiant; nos æra, manus, navalia demus.
Præterea, qui dicta ferant, et fædera firment, 330
Centum oratores primâ de gente Latinos
Ire placet, pacisque manu prætendere ramos;
Munera portantes aurique eborisque talenta,
Et sellam regni trabeamque insignia nostri.
Consulite in medium, et rebus succurrite fessis.

Tum Drances idem infensus, quem gloria Turni
Obliquâ invidiâ stimulisque agitabat amaris,
Largus opum, et linguâ melior, (sed frigida bello
Dextera) consiliis habitus non futilis auctor,
Seditione potens; genus huic materna superbum 340
Nobilitas dabat, incertum de patre ferebat;
Surgit, et his onerat dictis atque aggerat iras:

Rem nulli obscuram, nostræ nec vocis egentem, Consulis, o bone rex. Cuncti se scire fatentur, Quid fortuna ferat populi; sed dicere mussant. Det libertatem fandi, flatusque remittat, Cujus ob auspicium infaustum moresque sinistros (Dicam equidem, licet arma mihi mortemque minetur) Lumina tot cecidisse ducum, totamque videmus Consedisse urbem luctu, dum Troïa tentat 350 Castra, fugæ fidens, et cælum territat armis. Unum etiam donis istis, quæ plurima mitti Dardanidis dicique jubes, unum, optime regum, Adjicias; nec te ullius violentia vincat, Quin natam egregio genero dignisque hymenæis Des, pater, et pacem hanc æterno fædere jungas. Quod si tantus habet mentes et pectora terror, Ipsum obtestemur, veniamque oremus ab ipso; Cedat, jus proprium regi patriæque remittat. Quid miseros toties in aperta pericula cives 360 Projicis, o Latio caput horum et causa malorum ? Nulla salus bello : pacem te poscimus omnes, Turne; simul pacis solum inviolabile pignus. Primus ego, invisum quem tu tibi fingis, et esse

Nil moror, en, supplex venio. Miserere tuorum,
Pone animos, et pulsus abi. Sat funera fusi
Vidimus, ingentes et desolavimus agros.
Aut, si fama movet, si tantum pectore robur
Concipis, et si adeo dotalis regia cordi est,
Aude, atque adversum fidens fer pectus in hostem.
Scilicet, ut Turno contingat regia conjux, 371
Nos, animæ viles, inhumata infletaque turba,
Sternamur campis ! Et jam tu, si qua tibi vis,
Si patrii quid Martis habes, illum adspice contra,
Qui vocat.

Talibus exarsit dictis violentia Turni ;
Dat gemitum, rumpitque has imo pectore voces :
Larga quidem, Drance, semper tibi copia fandi
Tum, cum bella manus poscunt; patribusque vocatis
Primus ades. Sed non replenda est curia verbis, 380
Quæ tuto tibi magna volant, dum distinet hostem
Agger murorum, nec inundant sanguine fossæ.
Proinde tona eloquio, solitum libi; meque timoris
Argue tu, Drance; quando tot stragis acervos
Teucrorum tua dextra dedit, passimque tropæis
Insignis agros. Possit quid vivida virtus,
Experiare licet; nec longe scilicet hostes
Quærendi nobis ; circumstant undique muros.
Imus in adversos ? quid cessas ? an tibi Mavors
Ventosâ in linguâ pedibusque fugacibus istis 390
Semper erit?
Pulsus ego? aut quisquam merito, fædissime, pulsum
Arguet, Iliaco tumidum qui crescere Thybrim
Sanguine, et Euandri totam cum stirpe videbit
Procubuisse domum, atque exutos Arcadas armis?
Haud ita me experti Bitjas et Pandarus ingens, .
Et quos mille die victor sub Tartara misi,
Inclusus muris, hostilique aggere septus.
Nulla salus bello! Capiti cane talia demens
Dardanio, rebusque tuis. Proinde omnia magno 400
Ne cessa turbare metu, atque extollere vires
Gentis bis victæ ; contra premere arma Latini.

« ZurückWeiter »