Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

Humida solstitia atque hiemes orate serenas, 100 Agricolæ; hiberno lætissima pulvere farra, Lætus ager; nullo tantum se Mysia cultu Jactat, et ipsa suas mirantur Gargara messes. Quid dicam, jacto qui semine comminus arva Insequitur, cumulosque ruit male pinguis arenæ; Deinde satis fluvium inducit rivosque sequentes; Et, cum exustus ager morientibus æstuat herbis, Ecce supercilio clivosi tramitis undam Elicit? illa cadens raucum per levia murmur Saxa ciet, scatebrisque arentia temperat arva. Quid, qui, ne gravidis procumbat culmus aristis, Luxuriem segetum tenerâ depascit in herbâ, Cum primum sulcos æquant sata? quique paludis Collectum humorem bibulâ deducit arenâ? Præsertim incertis si mensibus amnis abundans Exit, et obducto late tenet omnia limo; Unde cava tepido sudant humore lacunæ.

110

Nec tamen, hæc cum sint hominumque boûmque labores

120

Versando terram experti, nihil improbus anser,
Strymoniæque grues, et amaris intuba fibris,
Officiunt, aut umbra nocet. Pater ipse colendi
Haud facilem esse viam voluit; primusque per artem
Movit agros, curis acuens mortalia corda;
Nec torpere gravi passus sua regna veterno.
Ante Jovem nulli subigebant arva coloni :
Nec signare quidem aut partiri limite campum
Fas erat in medium quærebant; ipsaque tellus
Omnia liberius, nullo poscente, ferebat.
Ille malum virus serpentibus addidit atris,
Prædarique lupos jussit, pontunique moveri ;
Mellaque decussit foliis, ignemque removit,
Et passim rivis currentia vina repressit ;
Ut varias usus meditando extunderet artes
Paulatim, et sulcis frumenti quæreret herbam;
Ut silicis venis abstrusum excuderet ignem.
Tunc alnos primum fluvii sensêre cavatas;

130

Navita tum stellis numeros et nomina fecit,
Pleïadas, Hyadas, claramque Lycaonis Areton.
Tum laqueis captare feras, et fallere visco,
Inventum, et magnos canibus circumdare saltus.
Atque alius latum fundâ jam verberat amnem ;
Alta petens pelagoque alius trahit humida lina.
Tum ferri rigor, atque argutæ lamina serræ
(Nam primi cuneis scindebant fissile lignum),
Tum variæ venêre artes: labor omnia vicit
Improbus, et duris urgens in rebus egestas.
Prima Ceres ferro mortales vertere terram
Instituit; cum jam glandes atque arbuta sacræ
Deficerent silvæ, et victum Dodona negaret.
Mox et frumentis labor additus; ut mala culmos
Esset robigo, segnisque horreret in arvis
Carduus: intereunt segetes; subit aspera silva,
Lappæque tribulique; interque nitentia culta
Infelix lolium et steriles dominantur avena.
Quod nisi et assiduis terram insectabere rastris,
Et sonitu terrebis aves, et ruris opaci

139

Falce premes umbras, votisque vocaveris imbrem,
Heu! magnum alterius frustra spectabis acervum,
Concussâque famem in silvis solabere quercu.

151

Dicendum et, quæ sint duris agrestibus arma, 160 Queis sine nec potuêre seri, nec surgere, messes: Vomis, et inflexi primum grave robur aratri, Tardaque Eleusinæ matris volventia plaustra, Tribulaque, traheæque, et iniquo pondere rastri; Virgea præterea Celei vilisque supellex, Arbuteæ crates, et mystica vannus Iacchi : Omnia quæ multo ante memor provisa repones, Si te digna manet divini gloria ruris. Continuo in silvis magnâ vi flexa domatur In burim, et curvi formam accipit ulmus aratri : Huic a stirpe pedes temo protentus in octo; Binæ aures, duplici aptantur dentalia dorso. Cæditur et tilia ante jugo levis, altaque fagus, Stivaque, quæ currus a tergo torqueat imos;

171

Et

suspensa focis explorat robora fumus.
Possum multa tibi veterum præcepta referre,
Ni refugis, tenuesque piget cognoscere curas.
Area cum primis ingenti æquanda cylindro,
Et vertenda manu, et cretâ solidanda tenaci;
Ne subeant herbæ, neu pulvere victa fatiscat;
Tum variæ illudant pestes: sæpe exiguus mus
Sub terris posuitque domos, atque horrea fecit;
Aut oculis capti fodêre cubilia talpæ ;

180

190

Inventusque cavis bufo, et quæ plurima terræ Monstra ferunt; populatque ingentem farris acervum Curculio, atque inopi metuens formica senectæ. Contemplator item, cum se nux plurima silvis Induet in florem, et ramos curvabit olentes: Si superant fetus, pariter frumenta sequentur, Magnaque cum magno veniet tritura calore; At si luxuriâ foliorum exuberat umbra, Nequidquam pingues paleâ teret area culmos. Semina vidi equidem multos medicare serentes, Et nitro prius et nigrâ perfundere amurcâ; Grandior ut fetus siliquis fallacibus esset; Et, quamvis igni exiguo, properata maderent. Vidi lecta diu, et multo spectata labore, Degenerare tamen, ni vis humana quotannis Maxima quæque manu legeret; sic omnia fatis In pejus ruere, ac retro sublapsa referri; Non aliter, quam qui adverso vix flumine lembum Remigiis subigit; si brachia forte remisit, Atque illum in præceps prono rapit alveus amni. Præterea tam sunt Arcturi sidera nobis Hædorumque dies servandi et lucidus Anguis, Quam quibus, in patriam ventosa per æquora vectis, Pontus et ostriferi fauces tentantur Abydi. Libra die somnique pares ubi fecerit horas, Et medium luci atque umbris jam dividit orbem; Exercete, viri, tauros; serite hordea campis, Usque sub extremum brumæ intractabilis imbrem ; Nec non et lini segetem et Cereale papaver

E

200

210

Tempus humo tegere, et jamdudum incumbere an tris,

Dum siccâ tellure licet, dum nubila pendent.
Vere fabis satio; tum te quoque, Medica, putres
Accipiunt sulci, et milio venit annua cura;
Candidus auratis aperit cum cornibus annum
Taurus, et adverso cedens Canis occidit astro.
At si triticeam in messem robustaque farra
Exercebis humum, solisque instabis aristis;
Ante tibi Eoæ Atlantides abscondantur,
Gnossiaque ardentis decedat stella Coronæ,
Debita quam sulcis committas semina, quamque
Invitæ properes anni spem credere terræ.
Multi ante occasum Maiæ cœpêre: sed illos
Exspectata seges vanis elusit aristis.

220

231

Si vero viciamque seres vilemque faselum,
Nec Pelusiacæ curam adspernabere lentis;
Haud obscura cadens mittet tibi signa Boötes.
Incipe, et ad medias sementem extende pruinas.
Idcirco certis dimensum partibus orbem
Per duodena regit mundi Sol aureus astra.
Quinque tenent cœlum zona; quarum una corusco
Semper sole rubens, et torrida semper ab igni ;
Quam circum extremæ dextrâ lævâque trahuntur,
Cœruleâ glacie concretæ atque imbribus atris.
Has inter mediamque duæ mortalibus ægris
Munere concessæ divûm; via secta per ambas,
Obliquus quâ se signorum verteret ordo.

Mundus ut ad Scythiam Rhipæasque arduus arces
Consurgit; premitur Libya devexus in Austros. 241
Hic vertex nobis semper sublimis: at illum
Sub pedibus Styx atra videt, Manesque profundi.
Maximus hîc flexu sinuoso elabitur Anguis
Circum, perque duas in morem fluminis Arctos,
Arctos Oceani metuentes æquore tingi.
Illic, ut perhibent, aut intempesta silet nox
Semper, et obtentâ densantur nocte tenebræ ;
Aut redit a nobis Aurora, diemque reducit;

Nosque ubi primus equis Oriens afflavit anhelis,
Illic sera rubens accendit lumina Vesper.
Hinc tempestates dubio prædiscere cœlo

251

Possumus, hinc messisque diem tempusque serendi;
Et quando infidum remis impellere marmor
Conveniat; quando armatas deducere classes;
Aut tempestivam silvis evertere pinum.

261

Nec frustra signorum obitus speculamur et ortus,
Temporibusque parem diversis quattuor annum.
Frigidus agricolam si quando continet imber,
Multa, forent quæ mox cœlo properanda sereno,
Maturare datur: durum procudit arator
Vomeris obtusi dentem; cavat arbore lintres;
Aut pecori signum aut numeros impressit acervis.
Exacuunt alii vallos furcasque bicornes,
Atque Amerina parant lentæ retinacula viti.
Nunc facilis rubeâ texatur fiscina virgâ;
Nunc torrete igni fruges, nunc frangite saxo.
Quippe etiam festis quædam exercere diebus
Fas et jura sinunt: rivos deducere nulla
Relligio vetuit, segeti prætendere sepem,
Insidias avibus moliri, incendere vepres,
Balantûmque gregem fluvio mersare salubri.
Sæpe oleo tardi costas agitator aselli

Vilibus aut onerat pomis; lapidemque revertens
Incusum, aut atræ massam picis, urbe reportat.
Ipsa dies alios alio dedit ordine Luna

Felices operum: quintam fuge; pallidus Orcus,
Eumenidesque satæ ; tum partu Terra nefando
Cœumque Iapetumque creât, sævumque Typhöea,
Et conjuratos cœlum rescindere fratres.
Ter sunt conati imponere Pelio Ossam

270

280

Scilicet, atque Ossæ frondosum involvere Olympum:
Ter Pater exstructos disjecit fulmine montes.
Septima post decimam felix, et ponere vitem,
Et prensos domitare boves, et licia telæ
Addere; nona fugæ melior, contraria furtis.
Multa adeo gelidâ melius se nocte dedêre,

« ZurückWeiter »