Abbildungen der Seite
PDF

Discurrunt alii ad portas, primosque trucidant;
Ferrum alii torquent, et obumbrant æthera telis.
Ipse inter primos dextram sub mænia tendit
Æneas, magnâque incusat voce Latinum; 580
Testaturque Deos, iterum se ad prælia cogi;
Bis jam Italos hostes; hæc altera fædera rumpi.
Exoritur trepidos inter discordia cives :
Urbem alii reserare jubent, et pandere portas
Dardanidis, ipsumque trahunt in mænia regem;
Arma ferunt alii, et pergunt defendere muros :
Inclusas ut cum latebroso in pumice pastor
Vestigavit apes, fumoque implevit amaro;
Illæ intus trepidæ rerum per cerea castra
Discurrunt, magnisque acuunt stridoribus iras; 590
Volvitur ater odor tectis; tum murmure cæco
Intus saxa sonant; vacuas it fumus ad auras.

Accidit hæc fessis etiam fortuna Latinis,
Quæ totam luctu concussit funditus urbem.
Regina ut tectis venientem prospicit hostem,
Incessi muros, ignes ad tecta volare;
Nusquam acies contra Rutulas, nulla agmina Turni;
Infelix pugnæ juvenem in certamine credit
Exstinctum; et, subito mentem turbata dolore,
Se causam clamat, crimenque, caputque malorum;
Multaque per mæstum demens effata furorem, 601
Purpureos moritura manu discindit amictus,
Et nodum informis leti trabe nectit ab altâ.
Quam cladem miseræ postquam accepêre Latinæ,
Filia prima manu flavos Lavinia crines
Et roseas laniata genas, tum cætera circum
Turba, furit; resonant late plangoribus ædes.
Hinc totam infelix vulgatur fama per urbem.
Demittunt mentes; et scissâ veste Latinus,
Conjugis attonitus fatis, urbisque ruinâ,

610 Canitiem immundo perfusam pulvere turpans : (Multaque se incusat, qui non acceperit ante Dardanium Ænean, generumque adsciverit ultro).

Interea extremo bellator in æquore Turnus

Palantes sequitur paucos, jam segnior, atque
Jam minus atque minus successu lætus equorum.
Attulit hunc illi cæcis terroribus aura
Commixtum clamorem, arrectasque impulit aures
Confusæ sonus urbis, et illætabile murmur.
Hei mihi! quid tanto turbantur mænia luctu ? 620
Quisve ruit tantus diversâ clamor ab urbe?
Sic ait, adductisque amens subsistit habenis.
Atque huic, in faciem soror ut conversa Metisci
Aurigæ, currumque et equos et lora regebat,
Talibus occurrit dictis : Hac, Turne, sequamur
Trojugenas, quâ prima viam Victoria pandit:
Sunt alii, qui tecta manu defendere possint.
Ingruit Æneas Italis, et proelia miscet:
Et nos sæva manu mittamus funera Teucris.
Nec numero inferior, pugnæ nec bonore, recedes.
Turnus ad hæc:

631
O soror, et dudum agnovi, cum prima per artem
Fædera turbâsti, teque hæc in bella dedisti ;
Et nunc nequidquam fallis Dea; sed quis Olympo
Demissam tantos voluit te ferre labores ?
An fratris miseri letum ut crudele videres? stem?
Nam quid ago? aut quæ jam spondet Fortuna salu.
Vidi oculos ante ipse meos, me voce vocantem,
Murranum, quo non superat mihi carior alter,
Oppetere, ingentem, atque ingenti vulnere victum.
Occidit infelix, ne nostrum dedecus Ufens 641
Adspiceret; Teucri potiuntur corpore et armis.
Exscindine domos (id rebus defuit unum)
Perpetiar? dextrâ nec Drancis dicta refellam ? shit?
Terga dabo ? et Turnum fugientem hæc terra vide-
Usque adeone mori miserum est ? vos o mihi, Manes,
Este boni, quoniam Superis aversa voluntas.
Sancta ad vos anima, atque istius inscia culpæ, [rum.
Descendam, magnorum haud unquam indignus avo-

Vix ea fatus erat; medios volat, ecce, per hostes, Vectus equo spumante Saces, adversa sagittà 651.

Saucius ora, ruitque implorans nomine Turnum :
Turne, in te suprema salus; miserere tuorum.
Fulminat Æneas armis, summasque minatur
Dejecturum arces Italûm, exscidioque daturum;
Jamque faces ad tecta volant. In te ora Latini,
In te oculos referunt; mussat rex ipse Latinus,
Quos generos vocet, aut quæ sese ad fædera flectat.
Præterea regina, tui fidissima, dextrâ
Occidit ipsa suâ, lucemque exterrita fugit. 600
Soli pro portis Messapus et acer Atinas
Sustentant aciem. Circum hos utrimque phalanges
Stant densæ, strictisque seges mucronibus horret
Ferrea : tu currum deserto in gramine versas.

Obstupuit variâ confusus imagine rerum
Turnus, et obtutu tacito stetit. Æstuat ingens
Uno in corde pudor, mixtoque insania luctu,
Et furiis agitatus amor, et conscia virtus.
Ut primum discussæ umbræ, et lux reddita menti,
Ardentes oculorum orbes ad monia torsit 670
Turbidus, eque rotis magnam respexit ad urbem.
Ecce autem, flammis inter tabulata volutus
Ad cælum undabat vortex, turrimque tenebat;
Turrim, compactis trabibus quam eduxerat ipse,
Subdideratque rotas, pontesque instraverat altos.
Jam jam fata, soror, superant; absiste morari ;
Quo Deus, et quo dura vocat Fortuna, sequamur.
Stat conferre manum Æneæ; stat, quidquid acerbi

est, Morte pati : nec me indecorem, germana, videbis Amplius. Hunc, oro, sine me furere ante furorem.

Dixit, et e cúrru saltum dedit ocvus arvis: 681 Perque hostes, per tela ruit; mostamque sororem Deserit, ac rapido cursu media agmina rumpit. Ac veluti, montis saxum de vertice præceps Cum ruit, avulsum vento, seu turbidus imber Proluit, aut annis solvit sublapsa vetustas, Fertur in abruptum magno mons improbus actu,

Exsultatque solo; silvas, armenta, virosque,
Involvens secum : disjecta per agmina Turnus
Sic urbis ruit ad muros, ubi plurima fuso 690
Sanguine terra madet, striduntque hastilibus auræ ;
Significatque manu, et magno simul incipit ore:
Parcite jam, Rutuli; et vos tela inbibete, Latini ; .
Quæcumque est fortuna, mea est; me verius unum
Pro vobis fædus luere, et decernere ferro.
Discessêre omnes medii, spatiumque dedêre.

At pater Æneas, audito nomine Turni,
Deserit et muros, et summas deserit arces;
Præcipitatque moras omnes, opera omnia rumpit,
Lætitiâ exsultans, horrendumque intonat armis: 700
Quantus Athos, aut quantus Eryx, aut ipse, coruscis
Cum fremit ilicibus, quantus, gaudetque nivali
Vertice se attollens pater Apenninus ad auras.
Jam vero et Rutuli certatim, et Troës, et omnes
Convertêre oculos Itali, quique alta tenebant
Mænia, quique imos pulsabant ariete muros;
Armaque deposuere humeris. Stupet ipse Latinus,
Ingentes, genitos diversis partibus orbis,
Inter se coiisse viros, et cernere ferro.
Atque illi, ut vacuo patuerunt æquore campi, 710
Procursu rapido, conjectis erinus hastis,
Invadunt Martem clypeis atque ære sonoro.
Dat gemitum tellus: tum crebros ensibus ictus,
Congeminant. Fors et virtus miscentur in unum.
Ac velut ingenti Silâ, summove Taburno,
Cum duo conversis inimica in proelia tauri
Frontibus incurrunt, pavidi cessêre magistri ;
Stat pecus omne metu mutum, mussantque juvencæ,
Quis nemori imperitet, quem tota armenta sequantur;
Illi inter sese multâ vi vulnera miscent, 720
Cornuaque obnixi infigunt, et sanguine largo
Colla armosque lavant; gemitu nemus omne remugit:
Haud aliter Tros Æneas et Daunius heros
Concurrunt clypeis. Ingens fragor æthera complet.

Jupiter ipse duas æquato examine lances Sustinet, et fata imponit diversa duorum; Quem damnet labor, et quo vergat pondere letum. Emicat hic, impune putans, et corpore toto Alte sublatum consurgit Turnus in ensem, Et ferit. Exclamant Troës trepidique Latini, 730 Arrectæque amborum acies. At perfidus ensis Frangitur, in medioque ardentem deserit ictu ; Ni fuga subsidio subeat. Fugit ocyor Euro, Ut capulum ignotum dextramque adspexit inermem. Fama est, præcipitem, cum prima in proelia junctos Conscendebat equos, patrio mucrone relicto, Dum trepidat, ferrum aurigæ rapuisse Metisci; Idque diū, dum terga dabant palantia Teucri, Suffecit; postquam arma Dei ad Vulcania ventum, Mortalis mucro, glacies ceu futilis, ictu

740 Dissiluit; fulyâ resplendent fragmina arenâ. Ergo amens diversa fugâ petit æquora Turnus; Et nunc huc, inde huc incertos implicat orbes : Undique enim densâ Teucri inclusêre coronâ; Atque hinc vasta palus, hinc ardua monia cingunte

Nec minus Æneas, quamquam tardata sagittà Interdum genua impediunt, cursumque recusant, Insequitur, trepidique pedem pede fervidus urget : Inclusum veluti si quando flumine nactus Cervum, aut puniceæ septum formidine pennæ, 750 Venator cursu canis et latratibus instat; Ille autem, insidiis et ripâ territus altâ, Mille fugit refugitque vias : at vividus Umber Hæret hians, jam jamque tenet, similisque tenenti Increpuit malis, morsuque elusus inani est. Tum vero exoritur clamor; ripæque lacusque Responsant circa, et cælum tonat omne tumultu. Ille simul fugiens, Rutulos simul increpat omnes, Nomine quemque vocans, notumque efflagitat ensem. Æneas mortem contra, præsensque minatur 760 Exitium, si quisquam adeat; terretque trementes,

« ZurückWeiter »