Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

Excisurum urbem minitans, et saucius instat. Quinque orbes explent cursu, totidemque retexunt Huc illuc. Neque enim levia aut ludicra petuntur Præmia; sed Turni de vitâ et sanguine certant. Forte sacer Fauno foliis oleaster amaris

770

Hic steterat, nautis olim venerabile lignum;
Servati ex undis ubi figere dona solebant
Laurenti Divo, et votas suspendere vestes.
Sed stirpem Teucri nullo discrimine sacrum
Sustulerant, puro ut possent concurrere campo.
Hic hasta Æneæ stabat: huc impetus illam
Detulerat, fixam et lentâ in radice tenebat.
Incubuit, voluitque manu convellere ferrum
Dardanides, teloque sequi, quem prendere cursu
Non poterat. Tum vero amens formidine Turnus,
Faune, precor, miserere, inquit; tuque optima ferrum
Terra tene; colui vestros si semper honores,
Quos contra Æneadæ bello fecêre profanos.
Dixit, opemque Dei non cassa in vota vocavit. 780
Namque diu luctans, lentoque in stirpe moratus,
Viribus haud ullis valuit discludere morsus
Roboris Æneas. Dum nititur acer et instat,
Rursus in aurigæ faciem mutata Metisci
Procurrit, fratrique ensem Dea Daunia reddit ;
Quod Venus audaci Nymphæ indignata licere,
Accessit, telumque altâ ab radice revellit.
Olli sublimes, armis animisque refecti,
Hic gladio fidens, hic acer et arduus hastâ,
Assistunt contra certamine Martis anheli.
Junonem interea Rex omnipotentis Olympi
Alloquitur, fulvâ pugnas de nube tuentem :
Quæ jam finis erit, conjux? quid denique restat?
Indigetem Ænean scis ipsa, et scire fateris,
Deberi cœlo, fatisque ad sidera tolli.

790

Quid struis? aut quâ spe gelidis in nubibus hæres ? Mortalin' decuit violari vulnere Divum?

Aut ensem (quid enim sine te Juturna valeret ?)

Ereptum reddi Turno, et vim crescere victis ? 799 Desine jam tandem, precibusque inflectere nostris : Nec te tantus edat tacitam dolor; et mihi curæ Sæpe tuo dulci tristes ex ore recursent.

810

Ventum ad supremum est. Terris agitare, vel undis,
Trojanos potuisti; infandum accendere bellum,
Deformare domum, et luctu miscere hymenæos;
Ulterius tentare veto. Sic Jupiter orsus;
Sic Dea submisso contra Saturnia vultu :
Ista quidem quia nota mihi tua, magne, voluntas,
Jupiter, et Turnum et terras invita reliqui.
Nec tu me aëriâ solam nunc sede videres
Digna indigna pati; sed flammis cincta sub ipsam
Starem aciem, traheremque inimica in proelia Teucros.
Juturnam misero, fateor, succurrere fratri
Suasi, et pro vitâ majora audere probavi;
Non ut tela tamen, non ut contenderet arcum ;
Adjuro Stygii caput implacabile fontis ;
Una superstitio superis quæ reddita Divis.

Et nunc cedo equidem, pugnasque exosa relinquo.
Illud te, nullâ fati quod lege tenetur,

Pro Latio obtestor, pro majestate tuorum : 820
Cum jam connubiis pacem felicibus, esto,
Component, cum jam leges et fœdera jungent;
Ne vetus indigenas nomen mutare Latinos,
Neu Troas fieri jubeas, Teucrosque vocari;
Aut vocem mutare viros, aut vertere vestes.
Sit Latium; sint Albani per sæcula reges;
Sit Romana potens Italâ virtute propago;
Occidit, occideritque sinas cum nomine Troja.

830

Olli subridens hominum rerumque repertor: Et germana Jovis, Saturnique altera proles, Irarum tantos volvis sub pectore fluctus? Verum age, et inceptum frustra submitte furorem. Do, quod vis; et me victusque volensque remitto. Sermonem Ausonii patrium moresque tenebunt; Utque est, nomen erit; commixti corpore tantum

Subsident Teucri. Morem ritusque sacrorum
Adjiciam, faciamque omnes uno ore Latinos.
Hinc genus, Ausonio mixtum quod sanguine surget,
Supra homines, supra ire Deos pietate videbis ;
Nec gens ulla tuos æque celebrabit honores.
Annuit his Juno, et mentem lætata retorsit.
Interea excedit cœlo, nubemque reliquit.

840

His actis, aliud Genitor secum ipse volutat: Juturnamque parat fratris dimittere ab armis. Dicuntur geminæ pestes cognomine Diræ, Quas et Tartaream Nox intempesta Megæram Uno eodemque tulit partu, paribusque revinxit Serpentûm spiris, ventosasque addidit alas. Hæc Jovis ad solium, sævique in limine regis, Apparent, acuuntque metum mortalibus ægris, 850 Si quando letum horrificum morbosque Deûm rex Molitur, meritas aut bello territat urbes.

860

Harum unam celerem demisit ab æthere summo
Jupiter, inque omen Juturnæ occurrere jussit.
Illa volat, celerique ad terram turbine fertur ;
Non secus, ac nervo per nubem impulsa sagitta
(Armatam sævi Parthus quam felle veneni,
Parthus, sive Cydon, telum immedicabile, torsit)
Stridens et celeres incognita transilit umbras:
Talis se sata Nocte tulit, terrasque petivit.
Postquam acies videt Iliacas atque agmina Turni;
Alitis in parvæ subitam collecta figuram,
Quæ quondam in bustis, aut culminibus desertis,
Nocte sedens, serum canit importuna per umbras;
Hanc versa in faciem, Turni se pestis ob ora
Fertque refertque sonans, clypeumque everberat alis.
Illi membra novus solvit formidine torpor;
Arrectæque horrore comæ, et vox faucibus hæsit.
At, procul ut Diræ stridorem agnovit et alas,
Infelix crines scindit Juturna solutos,
Unguibus ora soror fœdans, et pectora pugnis ;
Quid nunc te tua, Turne, potest germana juvare?

[ocr errors]

870

Aut quid jam duræ superat mihi? quâ tibi lucem Arte morer? talin' possum me opponere monstro? Jam jam linquo acies. Ne me terrete timentem, Obscœnæ volucres; alarum verbera nosco, Letalemque sonum; nec fallunt jussa superba Magnanimi Jovis. Hæc pro virginitate reponit! Quo vitam dedit æternam? cur mortis ademta est Conditio? possem tantos finire dolores

880

Nunc certe, et misero fratri comes ire per umbras.
Immortalis ego? aut quidquam mihi dulce meorum,
Te sine, frater, erit? O! quæ satis alta dehiscat
Terra mihi, Manesque Deam demittat ad imos?
Tantum effata, caput glauco contexit amictu,
Multa gemens, et se fluvio Dea condidit alto.
Æneas instat contra, telumque coruscat
Ingens arboreum, et sævo sic pectore fatur :
Quæ nunc deinde mora est? aut quid jam, Turne,
retractas?

889

Non cursu, sævis certandum est comminus armis. Verte omnes tete in facies; et contrahe, quidquid Sive animis, sive arte vales; opta ardua pennis Astra sequi, clausumve cavâ te condere terrâ.

Ille, caput quassans, Non me tua fervida terrent
Dicta, ferox; Dî me terrent, et Jupiter hostis.
Nec plura effatus, saxum circumspicit ingens,
Saxum antiquum, ingens, campo quod forte jacebat,
Limes agro positus, litem ut discerneret arvis ;
Vix illud lecti bis sex cervice subirent,

Qualia nunc hominum producit corpora tellus; 900
Ille manu raptum trepidâ torquebat in hostem,
Altior insurgens, et cursu concitus, heros.

Sed neque currentem se, nec cognoscit euntem,
Tollentemve manu saxumque immane moventem;
Genua labant, gelidus concrevit frigore sanguis.
Tum lapis ipse viri, vacuum per inane volutus,
Nec spatium evasit totum, nec pertulit ictum.
Ac velut in somnis, oculos ubi languida pressit

910

Nocte quies, nequidquam avidos extendere cursus
Velle videmur, et in mediis conatibus ægri
Succidimus; non lingua valet, non corpore notæ
Sufficiunt vires, nec vox aut verba sequuntur:
Sic Turno, quâcumque viam virtute petivit,
Successum Dea dira negat. Tum pectore sensus
Vertuntur varii. Rutulos adspectat, et urbem,
Cunctaturque metu, telumque instare tremiscit;
Nec, quo se eripiat, nec, quâ vi tendat in hostem,
Nec currus usquam videt, aurigamve sororem.
Cunctanti telum Æneas fatale coruscat,
Sortitus fortunam oculis; et corpore toto
Eminus intorquet. Murali concita nunquam
Tormento sic saxa fremunt, nec fulmine tanti
Dissultant crepitus. Volat atri turbinis instar
Exitium dirum hasta ferens, orasque recludit
Loricæ, et clypei extremos septemplicis orbes;
Per medium stridens transit femur. Incidit ictus
Ingens ad terram duplicato poplite Turnus.
Consurgunt gemitu Rutuli, totusque remugit
Mons circum, et vocem late nemora alta remittunt.
Ille humilis supplexque oculos dextramque precan-

tem

920

930

Protendens, Equidem merui, nec deprecor, inquit:
Utere sorte tuâ. Miseri te si qua parentis
Tangere cura potest; oro (fuit et tibi talis
Anchises genitor), Dauni miserere senectæ ;
Et me, seu corpus spoliatum lumine mavis,
Redde meis. Vicisti; et victum tendere palmas
Ausonii vidêre; tua est Lavinia conjux :
Ulterius ne tende odiis. Stetit acer in armis
Æneas, volvens oculos, dextramque repressit;
Et jam jamque magis cunctantem flectere sermo 940
Cœperat; infelix humero cum apparuit alto
Balteus, et notis fulserunt cingula bullis
Pallantis pueri; victum quem vulnere Turnus

Straverat, atque humeris inimicum insigne gerebat.

« ZurückWeiter »