Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

70

80

Attalicis opibus data, vellera; si nitor auri
Sub laqueare domûs animum non tangit avarum,
Picturæque decus; lapidum nec fulgor ab ullâ
Cognitus utilitate movet; nec pocula Graiûm
Alconis referunt Boethique toreuma; nec Indi
Conchea bacca maris pretio est: at pectore puro
Sæpe super tenero prosternit gramine corpus;
Florida cum tellus gemmantes picta per herbas
Vere novat dulci distincta coloribus arva;
Atque illum calamo lætum recinente palustri,
Otiaque invidiâ degentem et fraude remotâ,
Pollentemque sui, viridi cum palmite ludens
Tmolia pampineo subter coma velat amictu.
Illi sunt gravidæ roranti lacte capellæ,
Et nemus, et fecunda Pales, et valle sub imâ
Semper opaca novis manantia fontibus antra.
Quis magis optato queat esse beatior ævo,
Quam qui mente procul purâ, sensuque probando,
Non avidas inhiavit opes; non tristia bella,
Nec funesta timet validæ certamina classis;
Non, spoliis ut sancta Deûm fulgentibus ornet
Templa, vel evectus finem transcendat habendi,
Adversum sævis ultro caput hostibus offert
Illi falce Deus colitur, non arte, politus:
Ille colit lucos: illi Panchaïa rura,
Floribus agrestes herbæ variantibus, adsunt:
Illi dulcis adest requies, et pura voluptas,
Libera; simplicibus curis: huic imminet; omnes
Dirigit huc sensus; hæc cura est subdita cordi, 90
Quolibet ut tenui victu contentus abundet,
Jucundoque liget languentia lumina somno.
O pecudes! O Panes! et o gratissima Tempe!
Naïdes et Dryades! quarum non divite cultu
Emulus Ascræo pastor sibi quisque poëtæ
Securam placido traducit pectore vitam !
Talibus in studiis baculo dum nixus agresti
Pastor agit curas, et dum, non arte canorus,
Compactâ solitum modulatur arundine carmen ;

100

110

Tendit jam evectus radios Hyperionis ardor,
Lucidaque æthereo ponit discrimina mundo;
Quâ jacit Oceanum flammas in utrumque coruscas,
Et jam compellente vaga pastore capellæ
Lene susurrantis repebant ad vada lymphæ,
Quæ subter viridem resonabat garrula muscum.
Jam medias operum partes evectus erat Sol;
Cum densas pastor pecudes cogebat in umbras,
Et procul adspexit luco recubare virenti,
Delia diva, tuo; quo quondam, victa furore,
Venit, Nyctelium fugiens, Cadmeïs Agaue,
Infandas scelerata manus e cæde cruentâ ;
Et gelidis bacchata jugis requievit in antro,
Posterius pœnam nati de morte datura.
Hic etiam viridi ludentes Panes in herbâ,
Et Satyri Dryadesque choros egêre puellæ,
Naïadum et cœtus. Tantum non Orpheus Hebrum
Restantem tenuit ripis, silvasque, canendo;
Quantum te pernix remorantem, Diva, chorea;
Multa tibi læto fundentes gaudia vultu.
Ipsa loci natura domum resonante susurro
His dabat, et dulci fessas refovebat in umbrâ.
Nam primum pronâ surgebant valle patentes
Aëriæ platanus, inter quas impia lotos,
Impia, quæ socios Ithaci morentis abegit,
Hospita dum nimiâ tenuit dulcedine captos;
Ac, quibus insigni curru projectus equorum
Ambustus Phaethon luctu mutaverat artus,
Heliades teneris implexæ brachia truncis,
Candida pandebant lentis velamina ramis.
Posterius, cui Demophoon æterna reliquit
Perfidiæ lamenta, [dolis dum lusit inultis]
Quam comitabantur, fatalia carmina, quercus,
Quercus ante datæ, Cereris quam semina, vitæ :
Illas Triptolemi mutavit sulcus aristis.
Hic, magnum Argoæ navi decus, edita pinus
Proceras decorat silvas hirsuta per artus;
Ac petit aëriis contingere frondibus astra

120

130

Пlicis et nigræ et species haud læta cupressus;
Umbrosæque patent fagus; hederæque ligantes
Brachia; fraternos plangit quæ populus ictus: 140
Ipsæ succedunt ad summa cacumina lentæ,
Pinguntque aureolos viridi pallore corymbos ;
Queis aderat veteris myrtus non nescia fati.
At volucres patulis residentes dulcia ramis
Carmina per varios edunt resonantia cantus :
Adstrepit et gelidis manans e fontibus unda,
Quæ levibus placidum rivis sonat orta liquorem ;
Et circum geminas avium vox obstrepit aures :
Hinc querulas referunt voces, queis nantia limo
Corpora lympha fovet: sonitus alit aëris echo, 150
Argutis et cuncta fremunt arbusta cicadis.
At circa fessæ passim cubuêre capellæ
Excelsis subter dumis, quos leniter afflans
Aura susurrantis possit confundere venti.
Pastor, ut ad fontem densâ requievit in umbrâ,
Mitem concepit, projectus membra, soporem,
Anxius insidiis nullis; sed lentus in herbis
Securo pressos somno mandaverat artus.
Stratus humi dulcem capiebat corde quietem ;
Ni Fors incertos voluisset ducere casus:
Cum solitum volvens ad tempus tractibus îsdem
Immanis vario maculatus corpore serpens,
Mersus ut in limo magnos subsideret æstus,
Obvia vibranti lambens gravis ore trilingui,
Squamosos late torquebat nexibus orbes.
Pallebant herbæ visûs liventis ad auram.
Jam magis atque magis corpus resolubile volvens,
Attollit nitidis pectus fulgoribus, et se
Sublimi cervice rapit; dum crista, superne
Edita, purpureo lucens maculatur amictu,
Adspectuque micant flammantia lumina torvo.
Metabat late circum loca: tum videt [herbâ]
Adversum recubare ducem gregis. Acrior instat,
Lumina diffundens intenta, ore obvia torvo
Sæpius arripiens infringere, quod sua quisquam

160

170

Ad vada venisset; matura et comparat arma.
Ardet mente, furit stridoribus, intonat ore;
Flexibus et versis torquetur corpus in orbes :
Manant sanguineæ per tractus undique guttæ;
Spiritus et rumpit fauces: quo cuncta parante, 180
Parvulus humoris pastorem exterret alumnus,
Et mortem vitare monet, per spicula: [namque,
Quâ diducta genas pandebant lumina gemmis,
Hac senioris erat naturæ pupula telo]

190

Icta levi. Sic prosiluit furibundus, et illum
Obtritum morti misit: cui dissitus omnis
Spiritus excessit membris. Tum torva tenentem
Lumina prospexit serpentem comminus: inde
Impiger, exanimis, vix compos mente, refugit,
Et validum dextrâ truncum detraxit ab orno.
Qui casus sociârit opem, numenve Deorum,
[Namque illi dederit vitam casusve Deusve]
Prodere sit dubium: voluit sed vincere talem.
Horrida squamosi volventis membra draconis,
Atque reluctantis, crebris fœdeque patentis
Ictibus, ossa ferit, quâ cingunt tempora crista.
Et quod erat tardus, somni languore remoto,
[Nescius adspiciens; timor occæcaverat artus]
Hoc minus implicuit dirâ formidine mentem.
Tum, postquam vidit cæsum languescere, sedit. 200
Jamque atro bijuges oriens Erebo cit equos Nox,
Et piger aurato procedit Vesper ab Etâ:
Cum, grege compulso, pastor, duplicantibus umbris,
Vadit, et in requiem fessos dare comparat artus.
Cujus ut intravit levior per corpora somnus,
Languidaque infuso requiêrunt membra sopore;
Effigies ad eum Culicis devenit, et illi
Tristis ab eventu cecinit convicia mortis.
En, quid, ait, meritus, aut quo delatus, acerbas
Cogor adire vices? tua dum mihi carior ipsâ
Vita fuit vitâ, rapior per inania Averni.
Tu lentus refovės jucundâ membra quiete,
Ereptus tetris e cladibus: at mea Manes

210

Viscera Lethæas cogunt tranare per undas.
Præda Charontis agor: video ut flagrantia tædis
Lumina [collucent infestis omnia tædis.]
[Obvia] Tisiphone, serpentibus undique cincta,
Et flammas et sæva quatit mihi verbera Pœna:
Cerberus et diris flagrat latratibus ora;

230

Anguibus hinc atque hinc horrent cui colla repexis,
Sanguineumque micant ardorem luminis orbes. 220
Ecquid ab officio digressa est gratia, cum te
Restitui superis leti jam limine ab ipso?
Præmia ubi pietatis? ubi pietatis honores?
In vanas abiêre vices; et rure recessit
Justitia, et prior illa Fides. Instantia vidi
Alterius, sine respectu mea fata relinquens.
Ad pariles agor eventus: sit pœna merenti;
Pœna sit exitium; modo sit dum grata voluntas,
Exsistat par officium. Feror avia carpens,
Avia Cimmerios inter distantia lucos:
Quæ circa, tristes densentur in omnia pœnæ.
Nam vinctus sedet immanis serpentibus Otos,
Devinctum mæstus procul adspiciens Ephialten:
Conati cum sint quondam rescindere mundum:
Et Tityos, Latona, tuæ memor anxius iræ,
(Implacabilis ira nimis !) jacet alitis esca.
Terreor, ah! tantis insistere terreor umbris,
Ad Stygias revocatus aquas. Vix ultimus amni
Exstat, nectareas Divûm qui prodidit escas,
Gutture ab arenti revolutis fluminis undis.
Quid, saxum procul adverso qui monte revolvit,
Numina contemsisse dolor quem vincit acerbus,
Otia quærentem frustra sibi; quidve puellas,
Dira quibus tædas accendit pronuba Erinnys,
(Sicut Hymen præsaga dedit connubia mortis)
Atque alias alio denset super agmine turmas?
Impietate ferâ vecordem Colchida matrem
Anxia sollicitis meditantem vulnera natis?
An Pandionias miserandas prole puellas ?
Quarum vox cit Ityn et Ityn; quo Bistonius rex

240

250

« ZurückWeiter »