Abbildungen der Seite
PDF

Orbus epops mæret volucres evectus in auras.
At discordantes Cadmeo semine fratres
Jam truculenta ferunt infestaque lumina corpus
Alter in alterius; jamque aversatur uterque,
Impia germani manat quod sanguine dextra.
Heu! heu! mutandus nunquam labor! Auferor ultra
In diversa. Magis distantia limina cerno;
[Læta loca,] Elysiamque vagor delatus ad umbram.
Obvia Persephone comites heroïdas urget 260
Adversas perferre vices. Alcestis ab omni
Inviolata vacat curâ, quod sæva mariti
Ipsa suis fatis Admeti fata morata est :
Ecce Ithaci conjux (Laërtiadæ] Icariotis
Femineum incorrupta decus ! manet et procul illa
Turba ferox juvenum, telis confixa mariti.
Quid misera Eurydice ? tacito mærore recessit,
Poneque respectantem et nunc manet Orphea serum.
Audax ille quidem, qui mitem Cerberon unquam
Credidit, aut ulli Ditis placabile numen; 270
Nec timuit Phlegethonta furentem ardentibus undis,
Nec mesta obtutu dira et ferrugine regna,
Defossasque domos, ac Tartara nocte tremendâ
Obsita, nec faciles Ditis sine judice sedes,
Judice, post mortem qui vitæ vindicat acta.
Sed Fortuna favens audacem fecerat Orphea :
Jam rapidi steterant amnes, et spissa ferarum,
Blandâ voce sequax, insederat arva corona :
Jamque imam viridi radicem emoverat alta
Quercus humo, sequiturque comes; silvæque sonoros
Sponte suâ cantus rapiebant cortice amarâ. 280
Labentes bijuges etiam per sidera Luna
Pressit equos; et tu currentes, menstrua virgo,
Auditura lyram, tenuisti nocte relectâ.
Hæc eadem potuit, Ditis, te vincere, conjux,
Eurydicenque viro ducendam reddere. Non fas,
Non erat, invitam. Divæ exorabile numen.
Illa quidem, nimium manes experta severos,
Præceptum signabat iter : nec rettulit intus

Lumina, nec Divæ corrupit munera lingua. 290
Sed tu, crudelis, crudelis tu magis, Orpheu,
Oscula cara petens, rupisti jussa Deorum.
Dignus amor veniâ, gratum si Tartara nộssent
Peccatum ignovisse. Sed et vos sede piorum,
Vos manet, heroës, contra nemus. Hîc et uterque
Æacides, Peleus nempe et Telamonia virtus,
Per patris secura locantur numina ; quorum
Connubiis Venus et Virtus injunxit honorem :
Hunc cepit serva, ast illum Nereïs amavit.
Assidet his juvenis, sociat quem gloria; fortis, 300
Acer, inexustis referens a navibus ignes
Argolicis Phrygios torvâ feritate repulsos.
O! quis non repetat talis divortia belli,
Quæ Troës vidēre, viri vidêreque Graii ?
Teucria cum multo manaret sanguine tellus,
Et Simoïs Xanthique liquor; Sigeaque propter
Litora, cum Troas, sævi ducis Hectoris irâ,
Vidêre in classes inimicâ mente Pelasgas
Vulnera, tela, neces, ignes, inferre paratos.
Ipsa jugis namque Ida patens vernantibus, ipsa 310
Ida faces altrix cupidis præbebat alumnis,
Omnis ut in cineres Rhætei litoris ora
Classibus ambustis flammâ superante daretur.
Hinc erat oppositus contra Telamonius heros,
Objectoque dabat clypeo certamina; et illinc
Hector erat, Trojæ summum decus; acer uterque,
Fulminibus cælo veluti fragor editus alto;
Ignibus hic tædisque furens, si classibus Argos
Eripiat reditus ; ille at Vulcania ferro
Vulnera protectis depellere navibus instat.
Hic erat acides alter, lætatus honore,
Dardaniis alte fuso quod sanguine campis
Hectoreo victor lustravit corpore Trojam.
ŞRursus acerba fremunt, Paris hunc quod letat, et hujus
Alma dolis Ithaci virtus quod concidit icta.]
Huic gerit aversos proles Laërtia vultus;
Et jam Strymonii Rhesi victorque Dolonis,

320

Pallade jam lætatur ovans; rursusque tremiscit
Jam Ciconas, jam rursus atrox Læstrygonas horret.
Illum Scylla rapax canibus succincta Molossis ; 391
Ætnæus Cyclops illum, Zanclæa Charybdis,
Pallentesque lacus et squalida Tartara terrent.
Hîc et Tantalei generis decus, amplus Atrides,
Assidet, Argivùm lumen ; quo flamma regente
Doris Erichthonias prostravit funditus arces.
Reddidit, heu ! Graius pænas tibi, Troja, ruenti;
[Hellespontiacis obiturus reddidit undis.]
Illa vices hominum testata est copia quondam,
Ne quisquam, nimium Fortunæ munere fidens, 340
Tenderet evectus cælum super. Omne propinquo
Frangitur invidiæ telo decus. Ibat in altum
Vis Argeia, petens patriam, ditataque prædâ
Arcis Erichthoniæ : comes huic erat aura secunda;
Per placidum cursus pelagus; Nereïdes undis
Innabant, pars inflexas circum acta carinas;
Cum, seu cælesti fato, seu sideris ortu,
Undique mutatur cæli nitor : omnia ventis,
Omnia turbinibus sunt concita: jam maris unda
Sideribus certat consurgere; jamque superne 350
Corripere et soles et sidera cuncta minatur ;
Ac ruere in terras cæli fragor. Hic, modo læta,
Copia nunc miseris circumdatur anxia fatis,
Immoriturque super fluctus et saxa Capherei,
Euboïcas et per cautes, Ægæaque late
Litora : tum Phrygiæ passim vaga præda peremtæ
Fluctuat omnis in æquoreo navifraga fluctu.

Hîc alii sidunt pariles virtutis honore
Heroës, mediisque siti sunt sedibus omnes ;
Omnes Roma decus magni quos suspicit orbis. 360
Hîc Fabii, Deciique; hîc est et Horatia virtus :
Hîc et fama vetus, nullum peritura per ævum,
Curtius, in mediis quondam quem sedibus urbis
Devotum tetri consumsit gurgitis haustųs;
Mucius et prudens ardorem corpore passus
[Legitime cessit cui fracta potentia regis.]

Hîc Curius, claræ socius virtutis et ille
Fabricius, cessit cui fracta potentia regis.
Jure igitur tales sedes pietatis honorat.
Illic Scipiadæque duces, devota triumphis 370
Mænia quos rapidis Libycæ Carthaginis horrent.
Illi laude suâ vigeant : ego Ditis opacos
Cogor adire lacus, viduatos lumine Phæbi,
Et vastum Phlegethonta ; atro quo flumine Minos
Conscelerata piâ discernit limina sede.
Ergo jam causam mortis, jam dicere vitæ,
Verberibus sævo cogunt a judice Pænæ:
Cum mihi tu sis causa mali, nec conscius adsis;
Sed tolerabilibus curis hæc immemor audis;
Hæc, vana ut, rapidis dimittens, somnia, ventis. 380
Digredior, nunquam rediturus. Tu cole fontes,
Et virides nemorum silvas et pascua lætus;
Et mea diffusas rapiantur dicta per auras.
Dixit, et extremâ tristis cum voce recessit.

Hunc ubi sollicitum dimisit inertia somni,
Ingemuit graviter, mentem æger; nec tulit ultra
Sensibus infusum culicis de morte dolorem.
Quantumcumque sibi vires tribuêre seniles,
Queis tamen infestum pugnans devicerat hostem,
Rivum propter aquæ, viridi sub fronde latentem 390
Conformare locum parat impiger: hunc et in orbem
Destinat, ac ferri capulum repetivit in usum,
Gramineam ut viridi foderet de cæspite terram.
Jam memor inceptum peragens sibi cura laborem,
Aggestam cumulavit humum ; jamque aggere multo
Telluris tumulus formatum crevit in orbem.
Quem circum lapidum levi de marmore formans,
Conserit, assiduæ curæ memor: hîc et acanthus
Et rosa purpureo crescit rubicunda colore;
Et violæ genus omne hîc est, Spartanaque myrtus, 400
Atque hyacinthus, et hîc Cilici crocus editus antro;
Laurus item Phobi surgens decus : hîc rhododaphne,
Liliaque, et roris non avia cura marini,
Herbaque thuris opes priscis imitata Sabinis,

Chrysanthesque, hederæque nitor pallente corymbo,
Et Bocchus Libyæ regis memor: hîc amarantus,
Buphthalmusque virens, et semper florida pinus.
Non illinc Narcissus abest, cui gratia formæ
Igne Cupidineo proprios exarsit in artus;
Et quoscumque novant vernantia tempora flores. 410
His tumulus super ingeritur: tum fronte locatur
Elogium, tacitâ quod format litera voce :
“ Parve Culex, pecudum custos tibi tale merenti
Funeris officium, vitæ pro munere, reddit."

MORETUM.

Jam nox hibernas bis quinque peregerat horas, Excubitorque diem cantu prædixerat ales; Simulus, exigui cultor cum rusticus agri, Tristia venturæ metuens jejunia lucis, Membra levat sensim, vili demissa grabato, Sollicitâque manu tenebras explorat inertes, Vestigatque focum, læsus quem denique sensit.

Parvulus exusto remanebat stipite fumus,
Et cinis obductæ celabat lumina prunæ.
Admovet his pronam, submissâ fronte, lucernam, 10
Et producit acu stuppas humore carentes;
Excitat et crebris languentem flatibus ignem.
Tandem concepto tenebræ fulgore recedunt;
Oppositâque manu lumen defendit ab aurâ,
Et reserat (clausa quæ prævidet, ostia clavi.]

Fusus erat terrâ frumenti pauper acervus:
Hinc sibi depromit quantum mensura patebat,
Quæ bis in octonas excurrit pondere libras.
Inde abit, assistitque molæ; parvâque tabellâ,
Quam fixam paries illos servabat in usus,
Lumina fida locat: geminos tunc veste lacertos
Liberat ; et, cinctus villosæ tergore capræ,
Præverrit caudâ silices gremiumque molarum.
Advocat inde manus operi, partitus utrimque :

20

« ZurückWeiter »