Abbildungen der Seite
PDF

uda.

Obscænique canes, importunæque volucres, 470
Signa dabant. Quoties Cyclopum effervere in agros
Vidimus undantem ruptis fornacibus Ætnam,
Flammarumque globos liquefactaque volvere saxa!
Armorum sonitum toto Germania cælo
Audiit; insolitis tremuerunt motibus Alpes.
Vox quoque per lucos vulgo exaudita silentes
Ingens; et simulacra modis pallentia miris
Visa sub obscurum noctis; pecudesque locutæ,
Infandum! sistunt amnes, terræque dehiscunt;
Et mæstum illacrymat templis ebur, æraque sudant..
Proluit insano contorquens vortice silvas 481
Fluviorum rex Eridanus, camposque per omnes
Cum stabulis armenta tulit. Nec tempore eodem
Tristibus aut extis fibræ apparere minaces,
Aut puteis manare cruor cessavit ; et altæ
Per noctem resonare, lupis ululantibus, urbes.
Non alias cælo ceciderunt plura sereno
Fulgura ; nec diri toties arsêre cometæ.
Ergo inter sese paribus concurrere telis
Romanas acies iterum vidêre Philippi ;
Nec fuit indignum superis, bis sanguine nostro
Emathiam et latos Hæmi pinguescere campos.
Scilicet et tempus veniet, cum finibus illis
Agricola, incurvo terram molitus aratro,
Exesa inveniet scabrâ rubigine pila,
Aut gravibus rastris galeas pulsabit inanes,
Grandiaque effossis mirabitur ossa sepulcris.
Di patrii Indigetes, et Romule, Vestaque mater,
Quæ Tuscum Tiberim et Romana Palatia servas,
Hunc saltem everso juvenem succurrere sæclo 500
Ne prohibete! Satis jam pridem sanguine nostro
Laomedonteæ luimus perjuria Trojæ.
Jam pridem nobis cæli te regia, Cæsar,.
Invidet, atque hominum queritur curare triumphos ;
Quippe ubi fas versum atque nefas; tot bella per

orbem,

[ocr errors]

quon

Tain multæ scelerum facies; non ullus aratro
Dignus honos; squalent abductis arva colonis,
Et curvæ rigidum falces conflantur in ensem ;
Hinc movet Euphrates, illinc Germania bellum ;
Vicinæ ruptis inter se legibus urbes

510
Arma ferunt; sævit toto Mars impius orbe :
Ut, cum carceribus sese effudêre, quadrigæ
Addunt in spatia, et, frustra retinacula tendens,
Fertur equis auriga, neque audit currus habenas.

P. VIRGILII MARONIS

GEORGICÔN

LIBER SECUNDUS.

HACTENUS arvorum cultus et siderá cæli;
Nunc te, Bacche, canam, nec non silvestria tecum
Virgulta, et prolem tarde crescentis olivæ.
Huc, pater o Lenæe; tuis hîc omnia plena
Muneribus; tibi pampineo gravidus auctumno
Floret ager, spumat plenis vindemia labris;
Huc, pater o Lenæe, veni ; nudataque musto
Tinge novo mecum dereptis crura cothurnis.

Principio arboribus varia est natura creandis :
Namque aliæ, nullis hominum cogentibus, ipsæ 10
Sponte suâ veniunt, camposque et flumina late
Curva tenent : ut molle siler, lentæque genestæ,
Populus, et glaucâ canentia fronde salicta.
Pars autem posito surgunt de semine: ut altæ
Castaneæ, nemorumque Jovi quæ maxima frondet
Æsculus, atque habitæ Graiis oracula quercus.
Pullulat ab radice aliis densissima silva;
Ut cerasis ulmisque; etiam Parnassia laurus
Parva sub ingenti matris se subjicit umbrâ. 19
Hos Natura modos primum dedit; his genus omne
Silvarum fruticumque viret nemorumque sacrorum.

Sunt alii, quos ipse viâ sibi repperit usus.
Hic plantas tenero abscindens de corpore matrum
Deposuit sulcis; hic stirpes obruit arvo,
Quadrifidasque sudes et acuto robore vallos;
Silvarumque alia pressos propaginis arcus

Exspectant, et viva suâ plantaria terrâ;
Nil radicis egent aliæ ; summumque putator
Haud dubitat terræ referens mandare cacumen.
Quin et caudicibus sectis (mirabile dictu)

30
Truditur e sicco radix oleagina ligno.
Et sæpe alterius ramos impune videmus
Vertere in alterius, mutatamque insita mala
Ferre pirum, et prunis lapidosa rubescere corna.

Quare agite o, proprios generatim discite cultus, Agricolæ, fructusque feros mollite colendo; Neu segnes jaceant terræ. Juvat Ismara Baccho Conserere, atque oleâ magnum vestire Taburnum, Tuque ades, inceptumque unâ decurre laborem, O decus, o famæ merito pars maxima nostræ, 40 Mæcenas, pelagoque volans da vela patenti. Non ego cuncta meis amplecti versibus opto; Non, mihi si linguæ centum sint, oraque centum, Ferrea vox: ades, et primi lege litoris oram. In manibus terræ ; non hîc te carmine ficto, Atque per ambages et longa exorsa, tenebo.

Sponte suâ quæ se tollunt in luminis oras, Infecunda quidem, sed læta et fortia surgunt; Quippe solo natura subest. Tamen hæc quoque, si

quis Inserat, aut scrobibus mandet mutata subactis, 50 Exuerint silvestrem animum, cultuque frequenti In quascumque voces artes haud tarda sequentur, Nec non et sterilis quæ stirpibus exit ab imis, Hoc faciet, vacuos si sit digesta per agros : Nunc altæ frondes et rami matris opacant, Crescentique adimunt fetus, uruntque ferentem.

Jam, quæ seminibus jactis se sustulit arbos, Tarda venit, seris factura nepotibus umbram; Pomaque degenerant succos oblita priores; Et turpes avibus prædam fert uva racemos. 60 Scilicet omnibus est labor impendendus; et omnes Cogendæ in sulcum, ac multâ mercede domandæ. Sed truncis oleæ melius, propagine vites

Respondent, solido Paphiæ de robore myrtus;
Plantis et duræ coryli nascuntur, et ingens
Fraxinus, Herculeæque arbos umbrosa coronæ,
Chaoniique patris glandes; etiam ardua palma
Nascitur, et casus abies visura marinos.
Inseritur vero et fetu nucis arbutus horrida;
Et steriles platani malos gessere valentes; 70
Castaneæ fagus, ornusque incanuit albo
Flore piri, glandemque sues fregêre sub ulmis.
Nec modus inserere atque oculos imponere sim-

plex.
Nam, quâ se medio trudunt de cortice gemmæ,
Et tenues rumpunt tunicas, angustus in ipso
Fit nodo sinus: huc alienâ ex arbore germen
Includunt, udoque docent inolescere libro.
Aut rursum enodes trunci resecantur, et alte
Finditur in solidum cuneis via: deinde feraces
Plantæ immittuntur: nec longum tempus, et ingens
Exiit ad cælum ramis felicibus arbos,

81 Miraturque novas frondes, et non sua poma.

Præterea genus haud unum, nec fortibus ulmis, Nec salici, lotoque, neque Idæis cyparissis. Nec pingues unam in faciem nascuntur olivæ, Orchades, et radii, et amarâ pausia bacca, Pomaque, et Alcinoi silvæ; nec surculus idem Crustumiis Syriisque piris, gravibusque volemis. Non eadem arboribus pendet vindemia nostris, Quam Methymnæo carpit de palmite Lesbos. 90 Sunt Thasiæ vites; sunt et Mareotides albą; Pinguibus hæ terris habiles, levioribus illæ; Et passo Psithia utilior; tenuisque Lageos, Tentatura pedes olim, vincturaque linguam; Purpureæ, preciæque ; et quo te carmine dicam, Rhætica? nec cellis ideo contende Falernis. Sunt et Aminææ vites, firmissima vina; Tmolus et assurgit quibus, et rex ipse Phanæus ; Argitisque minor, cui non certaverit ulla, Aut tantum fluere, aut totidem durare per annos.

« ZurückWeiter »