Non ego te, dîs et mensis accepta secundis, Transierim, Rhodia, et tumidis, Bumaste, racemis. Sed neque, quam multæ species, nec, nomina quæ sint Est numerus, neque enim numero comprendere re fert;
Quem qui scire velit, Libyci velit æquoris idem Discere quam multæ Zephyro turbentur arenæ,' Aut, ubi navigiis violentior incidit Eurus, Nôsse, quot Ionii veniant ad litora fluctus.
Nec vero terræ ferre omnes omnia possunt. Fluminibus salices, crassisque paludibus alni, Nascuntur; steriles saxosis montibus orni; Litora myrtetis lætissima; denique apertos Bacchus amat colles, Aquilonem et frigora taxi. Adspice et extremis domitum cultoribus orbem, Eoasque domos Arabum, pictosque Gelonos. Divisa arboribus patriæ: sola India nigrum Fert ebenum; solis est thurea virga Sabæis. Quid tibi odorato referam sudantia ligno Balsamaque, et baccas semper frondentis acanthi? Quid nemora Ethiopum, molli canentia lanâ? Velleraque ut foliis depectant tenuia Seres? Aut quos Oceano propior gerit India lucos, Extremi sinus orbis ; ubi aëra vincere summum Arboris haud ullæ jactu potuêre sagittæ ? Et gens illa quidem sumtis non tarda pharetris. Media fert tristes succos tardumque saporem Felicis mali; quo non præsentius ullum (Pocula si quando sævæ infecêre novercæ, [Miscueruntque herbas, et non innoxia verba]) Auxilium venit, ac membris agit atra venena. Ipsa ingens arbos, faciemque simillima lauro; Et, si non alium late jactaret odorem,
Laurus erat: folia haud ullis labentia ventis; Flos ad prima tenax: animas et olentia Medi Ora fovent illo, et senibus medicantur anhelis.
Sed neque Medorum, silvæ ditissima, terra, Nec pulcher Ganges, atque auro turbidus Hermus,
Laudibus Italiæ certent; non Bactra, neque Indi, Totaque thuriferis Panchaïa pinguis arenis. Hæc loca non tauri spirantes naribus ignem Invertêre, satis immanis dentibus hydri; Nec galeis densisque virûm seges horruit hastis: Sed gravida fruges et Bacchi Massicus humor Implevêre; tenent oleæ armentaque læta. Hinc bellator equus campo sese arduus infert; Hinc albi, Clitumne, greges, et maxima taurus Victima, sæpe tuo perfusi flumine sacro, Romanos ad templa deûm duxêre triumphos. Hic ver assiduum, atque alienis mensibus æstas; Bis gravidæ pecudes, bis pomis utilis arbor. At rabidæ tigres absunt, et sæva leonum Semina; nec miseros fallunt aconita legentes; Nec rapit immensos orbes per humum, neque tanto Squameus in spiram tractu se colligit anguis. Adde tot egregias urbes, operumque laborem, Tot congesta manu præruptis oppida saxis, Fluminaque antiquos subterlabentia muros. An mare, quod supra, memorem, quodque alluit
Anne lacus tantos? te, Lari maxime, teque, Fluctibus et fremitu assurgens, Benace, marino? An memorem portus, Lucrinoque addita claustra, Atque indignatum magnis stridoribus æquor, Julia quâ ponto longe sonat unda refuso, Tyrrhenusque fretis immittitur æstus Avernis? Hæc eadem argenti rivos ærisque metalla Ostendit venis, atque auro plurima fluxit.
Hæc genus acre virûm, Marsos, pubemque Sabellam, Assuetumque malo Ligurem, Volscosque verutos, Extulit; hæc Decios, Marios, magnosque Camillos, Scipiadas duros bello, et te, maxime Cæsar, Qui nunc extremis Asiæ jam victor in oris Imbellem avertis Romanis arcibus Indum. Salve, magna parens frugum, Saturnia tellus, Magna virum tibi res antiquæ laudis et artis
Ingredior, sanctos ausus recludere fontes ; Ascræumque cano Romana per oppida carmen. Nunc locus arvorum ingeniis; quæ robora cuique, Quis color, et quæ sit rebus natura ferendis. Difficiles primum terræ, collesque maligni, Tenuis ubi argilla et dumosis calculus arvis, Palladiâ gaudent silvâ vivacis olivæ. Indicio est tractu surgens oleaster eodem Plurimus, et strati baccis silvestribus agri. At quæ pinguis humus, dulcique uligine læta, Quique frequens herbis et fertilis ubere campus; Qualem sæpe cavâ montis convalle solemus Dispicere, (huc summis liquuntur rupibus amnes, Felicemque trahunt limum) quique editus Austro, Et filicem curvis invisam pascit aratris; Hic tibi prævalidas olim multoque fluentes Sufficiet Baccho vites; hic fertilis uvæ, Hic laticis, qualem pateris libamus et auro, Inflavit cum pinguis ebur Tyrrhenus ad aras, Lancibus et pandis fumantia reddimus exta. Sin armenta magis studium vitulosque tueri, Aut fetus ovium, aut urentes culta capellas, Saltus, et saturi petito longinqua Tarenti, Et qualem infelix amisit Mantua campum, Pascentem niveos herboso flumine cycnos. Non liquidi gregibus fontes, non gramina deerunt ; Et, quantum longis carpent armenta diebus, Exiguâ tantum gelidus ros nocte reponet. Nigra fere et presso pinguis sub vomere terra, Et cui putre solum (namque hoc imitamur arando), Optima frumentis: non ullo ex æquore cernes Plura domum tardis decedere plaustra juvencis; Aut, unde iratus silvam devexit arator, Et nemora evertit multos ignava per annos, Antiquasque domos avium cum stirpibus imis Eruit illæ altum nidis petiêre relictis ; At rudis enituit impulso vomere campus. Nam jejuna quidem clivosi glarea ruris
Vix humiles apibus casias roremque ministrat ; Et tophus scaber, et nigris exesa chelydris Creta, negant alios æque serpentibus agros Dulcem ferre cibum, et curvas præbere latebras. Quæ tenuem exhalat nebulam fumosque volucres, Et bibit humorem, et, cum vult, ex se ipsa remittit; Quæque suo viridi semper se gramine vestit, Nec scabie et salsâ lædit rubigine ferrum; Illa tibi lætis intexet vitibus ulmos;
Illa ferax oleo est; illam experiêre colendo Et facilem pecori, et patientem vomeris unci. Talem dives arat Capua, et vicina Vesevo Ora jugo, et vacuis Clanius non æquus Acerris. Nunc, quo quamque modo possis cognoscere, di-
Rara sit, an supra morem si densa, requiras: Altera frumentis quoniam favet, altera Baccho; Densa magis Cereri, rarissima quæque Lyxo: Ante locum capies oculis, alteque jubebis In solido puteum demitti, omnemque repones Rursus humum, et pedibus summas æquabis arenas. Si deerunt, rarum, pecorique et vitibus almis Aptius, uber erit: sin in sua posse negabunt Ire loca, et scrobibus superabit terra repletis, Spissus ager; glebas cunctantes crassaque terga Exspecta, et validis terram proscinde juvencis. Salsa autem tellus, et quæ perhibetur amara, Frugibus infelix (ea nec mansuescit arando, Nec Baccho genus, aut pomis sua nomina servat), Tale dabit specimen: tu spisso vimine qualos, Colaque prelorum fumosis deripe tectis; Huc ager ille malus, dulcesque a fontibus undæ, Ad plenum calcentur: aqua eluctabitur omnis Scilicet, et grandes ibunt per vimina guttæ ; At sapor indicium faciet manifestus, et ora Tristia tentantûm sensu torquebit amaror. Pinguis item quæ sit tellus, hoc denique pacto Discimus: haud unquam manibus jactata fatiscit,
Sed picis in morem ad digitos lentescit habendo. Humida majores herbas alit, ipsaque justo Lætior: ah! nimium ne sit mihi fertilis illa, Neu se prævalidam primis ostendat aristis ! Quæ gravis est, ipso tacitam se pondere prodit, Quæque levis. Promtum est oculis prædiscere ni- gram,
Et quis cui color. At sceleratum exquirere frigus Difficile est: piceæ tantum taxique nocentes Interdum, aut hederæ pandunt vestigia nigræ.
His animadversis, terram multo ante memento Excoquere, et magnos scrobibus concidere montes; Ante supinatas Aquiloni ostendere glebas, 261 Quam lætum infodias vitis genus: optima putri Arva solo: id venti curant, gelidæque pruinæ, Et labefacta movens robustus jugera fossor. At, si quos haud ulla viros vigilantia fugit, Ante locum similem exquirunt, ubi prima paretur Arboribus seges, et quo mox digesta feratur, Mutatam ignorent subito ne semina matrem. Quin etiam cœli regionem in cortice signant; Ut, quo quæque modo steterit, quâ parte calores Austrinos tulerit, quæ terga obverterit axi, 271 Restituant; adeo in teneris consuescere multum est. Collibus, an plano melius sit ponere vitem, Quære prius. Si pinguis agros metabere campi, Densa sere; in denso non segnior ubere Bacchus. Sin tumulis acclive solum collesque supinos, Indulge ordinibus: nec secius omnis in unguem Arboribus positis secto via limite quadret. Ut sæpe, ingenti bello cum longa cohortes Explicuit legio, et campo stetit agmen aperto, 280 Directæque acies, ac late fluctuat omnis
Ære renidenti tellus, nec dum horrida miscent Prælia, sed dubius mediis Mars errat in armis: Omnia sint paribus numeris dimensa viarum; Non animum modo uti pascat prospectus inanem; Sed quia non aliter vires dabit omnibus æquas
« ZurückWeiter » |