Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

Sacra deûm, sanctique patres: extrema per illos
Justitia excedens terris vestigia fecit.

Me vero primùm dulces ante omnia Musæ,
Quarum sacra fero ingenti percussus amore,
Accipiant; cœlique vias et sidera monstrent;
Defectus solis varios, lunæque labores;

490

Unde tremor terris; quâ vi maria alta tumescant
Objicibus ruptis, rursusque in se ipsa residant; 480
Quid tantum Oceano properent se tingere soles
Hiberni, vel quæ tardis mora noctibus obstet.
Sin, has ne possim naturæ accedere partes,
Frigidus obstiterit circum præcordia sanguis;
Rura mihi et rigui placeant in vallibus amnes;
Flumina amem silvasque inglorius. O! ubi campi,
Spercheosque, et virginibus bacchata Laconis
Taygeta! o, qui me gelidis in vallibus Hæmi
Sistat, et ingenti ramorum protegat umbrâ!
Felix, qui potuit rerum cognoscere causas;
Atque metus omnes et inexorabile fatum
Subjecit pedibus, strepitumque Acherontis avari!
Fortunatus et ille, deos qui novit agrestes,
Panaque Silvanumque senem Nymphasque sorores!
Illum non populi fasces, non purpura regum
Flexit, et infidos agitans discordia fratres,
Aut conjurato descendens Dacus ab Istro;
Non res Romanæ, perituraque regna; neque ille
Aut doluit miserans inopem, aut invidit habenti.
Quos rami fructus, quos ipsa volentia rura,
Sponte tulêre suâ, carpsit: nec ferrea jura,
Insanumque forum, aut populi tabularia vidit.
Sollicitant alii remis freta cæca; ruuntque
In ferrum; penetrant aulas et limina regum ;
Hic petit exscidiis urbem miserosque Penates,
Ut gemmâ bibat, et Sarrano dormiat ostro;
Condit opes alius, defossoque incubat auro.
Hic stupet attonitus Rostris; hunc plausus hiantem
(Per cuneos geminatus enim plebisque patrumque}
Corripuit. Gaudent perfusi sanguine fratrum,

500

Exsilioque domos et dulcia limina mutant,

511

Atque alio patriam quærunt sub sole jacentem.
Agricola incurvo terram dimovit aratro :

:

520

Hinc anni labor; hinc patriam parvosque nepotes
Sustinet; hinc armenta boûm, meritosque juvencos;
Nec requies, quin aut pomis exuberet annus,
Aut fetu pecorum, aut Cerealis mergite culmi,
Proventuque oneret sulcos, atque horrea vincat.
Venit hiems teritur Sicyonia bacca trapetis;
Glande sues læti redeunt; dant arbuta silvæ;
Et varios ponit fetus auctumnus; et alte
Mitis in apricis coquitur vindemia saxis.
Interea dulces pendent circum oscula nati;
Casta pudicitiam servat domus ; ubera vaccæ
Lactea demittunt; pinguesque in gramine læto
Inter se adversis luctantur cornibus hædi.
Ipse dies agitat festos: fususque per herbam,
Ignis ubi in medio, et socii cratera coronant,
Te, libans, Lenæe, vocat; pecorisque magistris
Velocis jaculi certamina ponit in ulmo;
Corporaque agresti nudant prædura palæstrâ.
Hanc olim veteres vitam coluêre Sabini;
Hanc Remus et frater: sic fortis Etruria crevit;
Scilicet et rerum facta est pulcherrima Roma,
Septemque una sibi muro circumdedit arces.
Ante etiam sceptrum Dictæi regis, et ante
Impia quam cæsis gens est epulata juvencis,
Aureus hanc vitam in terris Saturnus agebat.
Necdum etiam audierant inflari classica, necdum
Impositos duris crepitare incudibus enses.

Sed nos immensum spatiis confecimus æquor;
Et jam tempus equûm fumantia solvere colla.

530

540

P. VIRGILII MARONIS

GEORGICÔN

LIBER TERTIUS.

TE quoque, magna Pales, et te memorande canemus Pastor ab Amphryso; vos, silvæ amnesque Lycæi. Cætera, quæ vacuas tenuissent carmine mentes, Omnia jam vulgata. Quis aut Eurysthea durum, Aut illaudati nescit Busiridis aras?

11

Cui non dictus Hylas puer? et Latonia Delos?
Hippodameque, humeroque Pelops insignis eburno,
Acer equis? Tentanda via est, quâ me quoque possim
Tollere humo, victorque virûm volitare per ora.
Primus ego in patriam mecum, modo vita supersit,
Aonio rediens deducam vertice Musas;
Primus Idumæas referam tibi, Mantua, palmas;
Et viridi in campo templum de marmore ponam
Propter aquam, tardis ingens ubi flexibus errat
Mincius, et tenerâ prætexit arundine ripas.
In medio mihi Cæsar erit, templumque tenebit.
Illi victor ego, et Tyrio conspectus in ostro,
Centum quadrijugos agitabo ad flumina currus.
Cuncta mihi, Alpheum linquens lucosque Molorchi,
Cursibus et crudo decernet Græcia cæstu.
Ipse, caput tonsæ foliis ornatus olivæ,

Dona feram. Jam nunc sollennes ducere pompas
Ad delubra juvat, cæsosque videre juvencos:
Vel scena ut versis discedat frontibus, utque
Purpurea intexti tollant aulæa Britanni.
In foribus pugnam ex auro solidoque elephanto

20

29

Gangaridum faciam, victorisque arma Quirini ;
Atque hîc undantem bello magnumque fluentem
Nilum, ac navali surgentes ære columnas.
Addam urbes Asiæ domitas, pulsumque Niphaten,
Fidentemque fugâ Parthum versisque sagittis,
Et duo rapta manu diverso ex hoste tropea,
Bisque triumphatas utroque ab litore gentes.
Stabunt et Parii lapides, spirantia signa,
Assaraci proles, demissæque ab Jove gentis
Nomina, Trosque parens, et Troja Cynthius auctor.
Invidia infelix Furias amnemque severum
Cocyti metuet, tortosque Ixionis angues,
Immanemque rotam, et non exsuperabile saxum.
Interea Dryadum silvas saltusque sequamur
Intactos, tua, Mæcenas, haud mollia jussa.
Te sine nil altum mens inchoat. En, age, segnes
Rumpe moras; vocat ingenti clamore Citharon,
Taygetique canes, domitrixque Epidaurus equorum;
Et vox assensu nemorum ingeminata remugit.
Mox tamen ardentes accingar dicere pugnas
Cæsaris, et nomen famâ tot ferre per annos,
Tithoni primâ quot abest ab origine Cæsar.

40

Seu quis, Olympiacæ miratus præmia palmæ, Pascit equos, seu quis fortes ad aratra juvencos, 50 Corpora præcipue matrum legat. Optima torvæ Forma bovis, cui turpe caput, cui plurima cervix, Et crurum tenus a mento palearia pendent; Tum longo nullus lateri modus: omnia magna, Pes etiam; et camuris hirta sub cornibus aures. Nec mihi displiceat maculis insignis et albo, Aut juga detrectans; interdumque aspera cornu, Et faciem tauro propior; quæque ardua tota, Et gradiens imâ verrit vestigia caudâ. Etas Lucinam justosque pati hymenæos Desinit ante decem, post quattuor incipit annos : Cætera nec feturæ habilis, nec fortis aratris. Interea, superat gregibus dum læta juventas, Solve mares; mitte in Venerem pecuaria primus,

60

Atque aliam ex aliâ generando suffice prolem.
Optima quæque dies miseris mortalibus ævi
Prima fugit; subeunt morbi, tristisque senectus;
Et labor et duræ rapit inclementia mortis.
Semper erunt, quarum mutari corpora malis :
Semper enim refice; ac, ne post amissa requiras,
Anteveni, et sobolem armento sortire quotannis.

69

79

Nec non et pecori est idem delectus equino. Tu modo, quos in spem statues submittere gentis, Præcipuum jam inde a teneris impende laborem. Continuo pecoris generosi pullus in arvis Altius ingreditur, et mollia crura reponit. Primus et ire viam, et fluvios tentare minaces Audet, et ignoto sese committere ponti; Nec vanos horret strepitus. Illi ardua cervix, Argutumque caput, brevis alvus, obesaque terga; Luxuriatque toris animosum pectus. Honesti Spadices, glaucique; color deterrimus albis, Et gilvo. Tum, si qua sonum procul arma dedêre, Stare loco nescit; micat auribus, et tremit artus; Collectumque premens volvit sub naribus ignem. Densa juba, et dextro jactata recumbit in armo. At duplex agitur per lumbos spina; cavatque Tellurem, et solido graviter sonat ungula cornu. Talis Amyclæi domitus Pollucis habenis Cyllarus, et, quorum Graii meminêre poëtæ, Martis equi bijuges, et magni currus Achillei. Talis et ipse jubam cervice effudit equinâ Conjugis adventu pernix Saturnus, et altum Pelion hinnitu fugiens implevit acuto.

90

Hunc quoque, ubi aut morbo gravis, aut jam seg nior annis

Deficit, abde domo, nec turpi ignosce senectæ. Frigidus in Venerem senior, frustraque laborem Ingratum trahit; et, si quando ad prælia ventum est, Ut quondam in stipulis magnus sine viribus ignis, Incassum furit. Ergo animos ævumque notabis 100 Præcipue; hinc alias artes, prolemque parentûm,

« ZurückWeiter »