Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

Intima more suo sese in cunabula condent.

Sin autem ad pugnam exierint; (nam sæpe duobus Regibus incessit magno discordia motu,

71

Continuoque animos vulgi et trepidantia bello
Corda licet longe præsciscere: namque morantes
Martius ille æris rauci canor increpat, et vox
Auditur fråctos sonitus imitata tubarum;
Tum trepidæ inter se coëunt, pennisque coruscant,
Spiculaque exacuunt rostris, aptantque lacertos,
Et circa regem atque ipsa ad prætoria densæ
Miscentur, magnisque vocant clamoribus hostem.)
Ergo ubi, ver nacta sudum camposque patentes,
Erumpunt portis, concurritur; æthere in alto
Fit sonitus, magnum mixtæ glomerantur in orbem,
Præcipitesque cadunt. Non densior aëre grando,
Nec de concussâ tantum pluit ilice glandis.
Ipsi per medias acies, insignibus alis,
Ingentes animos angustó in pectore versant,
Usque adeo obnixi non cedere, dum gravis aut hos,
Aut hos versa fugâ victor dare terga subegit.
Hi motus animorum, atque hæc certamina tanta,
Pulveris exigui jactu compressa quiescunt.

81

90

Verum, ubi ductores acie revocaveris ambo, Deterior qui visus, eum, ne prodigus obsit, Dede neci; melior vacuâ sine regnet in aulâ. Alter erit maculis auro squalentibus ardens; Nam duo sunt genera; hic melior, insignis et ore, Et rutilis clarus squamis; ille horridus alter Desidiâ, latamque trahens inglorius alvum. Ut binæ regum facies, ita corpora plebis : Namque aliæ turpes horrent; ceu, pulvere ab alto Cum venit, et sicco terram spuit ore viator Aridus; elucent aliæ, et fulgore coruscant, Ardentes auro, et paribus lita corpora guttis. Hæc potior soboles; hinc cœli tempore certo Dulcia mella premes; nec tantum dulcia, quantum Et liquida, et durum Bacchi domitura saporem.

100

At cum incerta volant, cœloque examina ludunt,

Contemnuntque favos, et frigida tecta relinquunt,
Instabiles animos ludo prohibebis inani.
Nec magnus prohibere labor. Tu regibus alas
Eripe. Non illis quisquam cunctantibus altum
Ire iter, aut castris audebit vellere signa.
Invitent croceis halantes floribus horti,

Et custos furum atque avium cum falce salignâ
Hellespontiaci servet tutela Priapi.

111

120

Ipse thymum pinosque ferens de montibus altis
Tecta serat late circum, cui talia curæ ;
Ipse labore manum duro terat; ipse feraces
Figat humo plantas, et amicos irriget imbres.
Atque equidem (extremo ni jam sub fine laborum
Vela traham, et terris festinem advertere proram)
Forsitan et, pingues hortos quæ cura colendi
Ornaret, canerem, biferique rosaria Pæsti;
Quoque modo potis gauderent intuba rivis,
Et virides apio ripe; tortusque per herbam
Cresceret in ventrem cucumis; nec sera comantem
Narcissum, aut flexi tacuissem vimen acanthi,
Pallentesque hederas, et amantes litora myrtos.
Namque sub Ebaliæ memini me turribus arcis,
Quâ niger humectat flaventia culta Galæsus,
Corycium vidisse senem, cui pauca relicti
Jugera ruris erant: nec fertilis illa juvencis,
Nec pecori opportuna seges, nec commoda Baccho.
Hic rarum tamen in dumis olus, albaque circum 130
Lilia, verbenasque premens vescumque papaver,
Regum æquabat opes animis; serâque revertens
Nocte domum, dapibus mensas onerabat inemtis.
Primus vere rosam atque auctumno carpere poma,
Et cum tristis hiems etiamnum frigore saxa
Rumperet, et glacie cursus frenaret aquarum,
Ille comam mollis jam tondebat hyacinthi,
Estatem increpitans seram Zephyrosque morantes.
Ergo apibus fetis idem atque examine multo
Primus abundare, et spumantia cogere pressis
Mella favis; illi tiliæ, atque uberrima pinus;

140

Quotque in flore novo pomis se fertilis arbos
Induerat, totidem auctumno matura tenebat.
Ille etiam seras in versum distulit ulmos,
Eduramque pirum, et spinos jam pruna ferentes,
Jamque ministrantem platanum potantibus umbras.
Verum hæc ipse equidem spatiis exclusus iniquis
Prætereo, atque aliis post me memoranda relinquo.
Nunc age, naturas apibus quas Jupiter ipse
Addidit, expediam, pro quâ mercede, canoros
Curetum sonitus crepitantiaque æra secutæ,
Dictao cœli Regem pavêre sub antro.
Solæ communes natos, consortia tecta

150

Urbis habent, magnisque agitant sub legibus ævum;
Et patriam solæ et certos novêre penates;
Venturæque hiemis memores æstate laborem
Experiuntur, et in medium quæsita reponunt.
Namque aliæ victû invigilant, et fœdere pacto
Exercentur agris; pars intra septa domorum
Narcissi lacrymam, et lentum de cortice gluten, 160
Prima favis ponunt fundamina, deinde tenaces
Suspendunt ceras; aliæ, spem gentis, adultos
Educunt fetus; aliæ purissima mella
Stipant, et liquido distendunt nectare cellas.
Sunt, quibus ad portas cecidit custodia sorti;
Inque vicem speculantur aquas eț nubila cœli;
Aut onera accipiunt venientûm, aut agmine facto
Ignavum, fucos, pecus a præsepibus arcent.
Fervet opus, redolentque thymo fragrantia mella.
Ac veluti, lentis Cyclopes fulmina massis
Cum properant, alii taurinis follibus auras
Accipiunt redduntque, alii stridentia tingunt
Æra lacu; gemit impositis incudibus Ætna;
Illi inter sese magnâ vi brachia tollunt
In numerum, versantque tenaci forcipe ferrum:
Non aliter, si parva licet componere magnis,
Cecropias innatus apes amor urget habendi,
Munere quamque suo. Grandævis oppida curæ,
Et munire favos, et dædala fingere tecta:

170

180

At fessæ multâ referunt se nocte minores,
Crura thymo plenæ; pascuntur et arbuta passim,
Et glaucas salices, casiamque, crocumque rubentem,
Et pinguem tiliam, et ferrugineos hyacinthos.
Omnibus una quies operum, labor omnibus unus.
Mane ruunt portis; nusquam mora: rursus easdem
Vesper ubi e pastu tandem decedere campis
Admonuit, tum tecta petunt, tum corpora curant ;
Fit sonitus, mussantque oras et limina circum.
Post, ubi jam thalamis se composuêre, siletur
In noctem, fessosque sopor suus occupat artus. 190
Nec vero a stabulis pluviâ impendente recedunt
Longius, aut credunt cœlo adventantibus Euris;
Sed circum tutæ sub moenibus urbis aquantur,
Excursusque breves tentant, et sæpe lapillos,
Ut cymbæ instabiles fluctu jactante saburram,
Tollunt: his sese per inania nubila librant.
Illum adeo placuisse apibus mirabere morem,
Quod nec concubitû indulgent, nec corpora segnes
In Venerem solvunt, aut fetus nixibus edunt:
Verum ipsa e foliis natos et suavibus herbis
Ore legunt; ipsæ regem parvosque Quirites
Sufficiunt, aulasque et cerea regna refingunt.
Sæpe etiam duris errando in cotibus alas
Attrivêre, ultroque animam sub fasce dedêre:
Tantus amor florum, et generandi gloria mellis.
Ergo ipsas quamvis angusti terminus ævi
Excipiat; neque enim plus septima ducitur æstas;
At genus immortale manet, multosque per annos
Stat fortuna domûs, et avi numerantur avorum.
Præterea regem non sic Ægyptus et ingens
Lydia, nec populi Parthorum, aut Medus Hydaspes,
Observant. Rege incolumi, mens omnibus una est;
Amisso rupêre fidem, constructaque mella
Diripuêre ipsæ, et crates solvêre favorum.
Ille operum custos; illum admirantur, et omnes
Circumstant fremitu denso, stipantque frequentes;
Et
sæpe attollunt humeris, et corpora bello

200

210

Objectant, pulchramque petunt per vulnera mortem.

220

230

His quidam signis, atque hæc exempla secuti, Esse apibus partem divinæ mentis et haustus Æthereos dixêre; Deum namque ire per omnes Terrasque, tractusque maris, cœlumque profundum. Hinc pecudes, armenta, viros, genus omne ferarum, Quemque sibi tenues nascentem arcessere vitas; Scilicet huc reddi deinde ac resoluta referri Omnia; nec morti esse locum; sed viva volare Sideris in numerum, atque alto succedere cœlo. Si quando sedem angustam servataque mella Thesauris relines, prius haustu sparsus aquarum Ora fove, fumosque manu prætende sequaces. Bis gravidos cogunt fetus, duo tempora messis, Taygete simul os terris ostendit honestum Plias, et Oceani spretos pede reppulit amnes; Aut eadem sidus fugiens ubi Piscis aquosi Tristior hibernas cœlo descendit in undas. Illis ira modum supra est, læsæque venenum Morsibus inspirant, et spicula cæca relinquunt Affixæ venis, animasque in vulnere ponunt. Sin duram metues hiemem, parcesque futuro, Contusosque animos et res miserabere fractas; 240 At suffire thymo, cerasque recidere inanes, Quis dubitet? nam sæpe favos ignotus adedit Stellio; et lucifugis congesta cubilia blattis; Immunisque sedens aliena ad pabula fucus, Aut asper crabro imparibus se immiscuit armis ; Aut dirum, tineæ, genus; aut invisa Minervæ Laxos in foribus suspendit aranea casses. Quo magis exhaustæ fuerint, hoc acrius omnes Incumbent generis lapsi sarcire ruinas, Complebuntque foros, et floribus horrea texent.

Si vero, quoniam casus apibus quoque nostros Vita tulit, tristi languebunt corpora morbo ; Quod jam non dubiis poteris cognoscere signis; Continuo est ægris alius color; horrida vultum Deformat macies; tum corpora luce carentûm

249

« ZurückWeiter »