Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

29

40

Venturum excidio Libya: sic volvere Parcas.
Id metuens, veterisque memor Saturnia belli,
Prima quod ad Trojam pro caris gesserat Argis:
Nec dum etiam causæ irarum sævique dolores
Exciderant animo; manet altâ mente repôstum
Judicium Paridis, spretæque injuria formæ,
Et genus invisum, et rapti Ganymedis honores:
His accensa super, jactatos æquore toto
Troas, relliquias Danaûm atque immitis Achillei,
Arcebat longe Latio; multosque per annos
Errabant acti fatis maria omnia circum.
Tantæ molis erat Romanam condere gentem.
Vix e conspectu Siculæ telluris in altum
Vela dabant læti, et spumas salis ære ruebant ;
Cum Juno, æternum servans sub pectore vulnus,
Hæc secum: Mene incepto desistere victam,
Nec posse Italiâ Teucrorum avertere regem?
Quippe vetor fatis! Pallasne exurere classem
Argivûm, atque ipsos potuit submergere ponto,
Unius ob noxam et furias Ajacis Oïlei?
Ipsa, Jovis rapidum jaculata e nubibus ignem,
Disjecitque rates, evertitque æquora ventis;
Illum, exspirantem transfixo pectore flammas,
Turbine corripuit, scopuloque infixit acuto.
Ast ego, quæ Divûm incedo regina, Jovisque
Et soror et conjux, unâ cum gente tot annos
Bella gero.
Et quisquam numen Junonis adoret
Præterea, aut supplex aris imponat honorem?
Talia flammato secum Dea corde volutans,
Nimborum in patriam, loca feta furentibus Austris,
Eoliam venit. Hic vasto rex Æolus antro
Luctantes ventos tempestatesque sonoras
Imperio premit, ac vinclis et carcere frenat.
Illi indignantes magno cum murmure montis
Circum claustra fremunt. Celsâ sedet Æolus arce
Sceptra tenens, mollitque animos, et temperat iras:
Ni faciat, maria ac terras cœlumque profundum
Quippe ferant rapidi secum, verrantque per auras.

50

60

Sed Pater omnipotens speluncis abdidit atris,
Hoc metuens; molemque et montes insuper altos
Imposuit; regemque dedit, qui fœdere certo
Et premere, et laxas sciret dare jussus habenas.
Ad quem tum Juno supplex his vocibus usa est :
Eole, namque tibi Divûm Pater atque hominum
Rex

Et mulcere dedit fluctus et tollere vento,
Gens inimica mihi Tyrrhenum navigat æquor,
Ilium in Italiam portans, victosque Penates:
Incute vim ventis, submersasque obrue puppes;
Aut age diversos; et disjice corpora ponto.
Sunt mihi bis septem præstanti corpore Nymphæ,
Quarum quæ formâ pulcherrima, Deïopeam
Connubio jungam stabili propriamque dicabo ;
Omnes ut tecum meritis pro talibus annos
Exigat, et pulchrâ faciat te prole parentem.

70

olus hæc contra: Tuus, o regina, quid optes, Explorare labor; mihi jussa capessere fas est. Tu mihi, quodcumque hoc regni, tu sceptra Jovemque

Concilias; tu das epulis accumbere Divûm,
Nimborumque facis tempestatumque potentem.

Hæc ubi dicta, cavum conversâ cuspide montem
Impulit in latus; ac venti, velut agmine facto,
Quâ data porta, ruunt, et terras turbine perflant.
Incubuêre mari, totumque a sedibus imis

Unâ Eurusque Notusque ruunt creberque procellis Africus, et vastos volvunt ad litora fluctus. Insequitur clamorque virûm stridorque rudentûm. Eripiunt subito nubes cœlumque diemque Teucrorum ex oculis; ponto nox incubat atra. Intonuêre poli, et crebris micat ignibus æther; Præsentemque viris intentant omnia mortem. Extemplo Æneæ solvuntur frigore membra. Ingemit, et, duplices tendens ad sidera palmas, Talia voce refert: O terque quaterque beati, Queis ante ora patrum Trojæ sub moenibus altis

80

90

Contigit oppetere! o Danaûm fortissime gentis
Tydide, mene Iliacis occumbere campis

100

Non potuisse, tuâque animam hanc effundere dextrâ?
Sævus ubi acidæ telo jacet Hector, ubi ingens
Sarpedon ; ubi tot Simoïs correpta sub undis
Scuta virum galeasque et fortia corpora volvit.
Talia jactanti stridens Aquilone procella
Velum adversa ferit, fluctusque ad sidera tollit.
Franguntur remi; tum prora avertit, et undis
Dat latus; insequitur cumulo præruptus aquæ mons.
Hi summo in fluctu pendent: his unda dehiscens
Terram inter fluctus aperit; furit æstus arenis.
Tres Notus abreptas in saxa latentia torquet :
[Saxa vocant Itali mediis quæ in fluctibus Aras:]
Dorsum immane mari summo. Tres Eurus ab alto
In brevia et syrtes urget, miserabile visu,
Illiditque vadis, atque aggere cingit arenæ.
Unam, quæ Lycios fidumque vehebat Oronten,
Ipsius ante oculos ingens a vertice pontus
In puppim ferit: excutitur, pronusque magister
Volvitur in caput; ast illam ter fluctus ibidem
Torquet agens circum, et rapidus vorat æquore vor-

tex.

Apparent rari nantes in gurgite vasto ;

111

Arma virûm, tabulæque, et Troïa gaza per undas.
Jam validam Ilionei navem, jam fortis Achatæ, 120
Et quâ vectus Abas, et quâ grandævus Aletes,
Vicit hiems; laxis laterum compagibus omnes
Accipiunt inimicum imbrem, rimisque fatiscunt.
Interea magno misceri murmure pontum,
Emissamque hiemem sensit Neptunus, et imis
Stagna refusa vadis, graviter commotus; et, alto
Prospiciens, summâ placidum caput extulit undâ.
Disjectam Æneæ toto videt æquore classem;
Fluctibus oppressos Troas colique ruinâ.
Nec latuêre doli fratrem Junonis et iræ.

130

Eurum ad se Zephyrumque vocat; dehinc talia

fatur:

Κ

Tantane vos generis tenuit fiducia vestri?
Jam cœlum terramque, meo sine numine, Venti,
Miscere, et tantas audetis tollere moles?

Quos ego.

...

140

Sed motos præstat componere fluctus. Post mihi non simili pœnâ commissa luetis. Maturate fugam, regique hæc dicite vestro ; Non illi imperium pelagi sævumque tridentem, Sed mihi, sorte datum. Tenet ille immania saxa, Vestras, Eure, domos: illâ se jactet in aulâ Eolus, et clauso ventorum carcere regnet. Sic ait, et dicto citius tumida æquora placat; Collectasque fugat nubes, solemque reducit. Cymothoë, simul et Triton adnixus, acuto Detrudunt naves scopulo; levat ipse tridenti; Et vastas aperit syrtes, et temperat æquor; Atque rotis summas levibus perlabitur undas. Ac, veluti magno in populo cum sæpe coorta est Seditio, sævitque animis ignobile vulgus ; 149 Jamque faces et saxa volant; furor arma ministrat : Tum, pietate gravem ac meritis si forte virum quem Conspexêre, silent; arrectisque auribus adstant; Iste regit dictis animos, et pectora mulcet ; Sic cunctus pelagi cecidit fragor, æquora postquam Prospiciens genitor, cœloque invectus aperto, Flectit equos, currûque volans dat lora secundo.

160

Defessi Æneadæ, quæ proxima litora, cursu Contendunt petere, et Libyæ vertuntur ad oras. Est in secessu longo locus: insula portum Efficit objectu laterum, quibus omnis ab alto Frangitur inque sinus scindit sese unda reductos. Hinc atque hinc vastæ rupes geminique minantur In cœlum scopuli, quorum sub vertice late Equora tuta silent; tum silvis scena coruscis Desuper, horrentique atrum nemus imminet umbrâ. Fronte sub adversâ scopulis pendentibus antrum; Intus aquæ dulces, vivoque sedilia saxo; Nympharum domus. Hic fessas non vincula naves Ulla tenent; unco non alligat ancora morsu.

Huc septem Æneas collectis navibus omni
Ex numero subit: ac, magno telluris amore
Egressi, optatâ potiuntur Troës arenâ,

170

179

Et sale tabentes artus in litore ponunt.
Ac primum silici scintillam excudit Achates,
Suscepitque ignem foliis, atque arida circum
Nutrimenta dedit, rapuitque in fomite flammam.
Tum Cererem corruptam undis Cerealiaque arma
Expediunt fessi rerum; frugesque receptas
Et torrere parant flammis, et frangere saxo.
Eneas scopulum interca conscendit, et omnem
Prospectum late pelago petit; Anthea si quem
Jactatum vento videat, Phrygiasque biremes,
Aut Capyn, aut celsis in puppibus arma Caïci.
Navem in conspectu nullam; tres litore cervos
Prospicit errantes; hos tota armenta sequuntur
A tergo, et longum per valles pascitur agmen.
Constitit hîc, arcumque manu celeresque sagittas
Corripuit; fidus quæ tela gerebat Achates:
Ductoresque ipsos primum, capita alta ferentes 189
Cornibus arboreis, sternit; tum vulgus; et omnem
Miscet agens telis nemora inter frondea turbam.
Nec prius absistit, quam septem ingentia victor
Corpora fundat humi, et numerum cum navibus
æquet.

200

Hinc portum petit, et socios partitur in omnes.
Vina bonus quæ deinde cadis onerârat Acestes
Litore Trinacrio dederatque abeuntibus heros,
Dividit, et dictis morentia pectora mulcet :
O socii! (neque enim ignari sumus ante malorum)
O passi graviora! dabit Deus his quoque finem.
Vos et Scyllæam rabiem penitusque sonantes
Accêstis scopulos: vos et Cyclopia saxa
Experti. Revocate animos, mostumque timorem
Mittite. Forsan et hæc olim meminisse juvabit.
Per varios casus, per tot discrimina rerum,
Tendimus in Latium, sedes ubi fata quietas
Ostendunt: illic fas regna resurgere Trojæ.

« ZurückWeiter »