Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

etc. Et Vicecomes habeat corpora recognita hic, etc. Ad quem diem venerunt partes praedictae et datus est eis dies hic die Martis proximo post clausum Pascha in eodem statu quo nunc etc. salvis partibus, etc. Et vicecomes habeat corpora recognita etc. Ad quem diem venerunt partes praedictae per attornatos suos. Et praedicta Alicia non dedicendo, quin praedicta tenementa sint burgagium Dicit quod ipsa et omnes antecessores sui tenentes tenementorum in visu positorum fuerunt seisita de communia tanquam pertinente ad tenementa praedicta a tempore quo non extat memoria, et hoc parata est verificare per assisam etc. Et Prior dicit quod ex quo ipsa Alicia non dedicit quin praedicta tenementa in visu posita sunt burgagium, ad quae de jure communia non pertinet, petit judicium, si assisa inde inter eos eos fieri debeat. Et quia Prior nihil aliud dicit quare assisa remaneat. Ideo inquiratur rei veritas per assisam, sed ponitur in respectu (?) hic usque diem Mercurii in crastino Sancti Jacobi Apostoli pro defectu recognitionis, quia nullus venit. Ideo Vicecomes habeat corpora recognita, etc. Et apponat tot et tales, etc. Ad quem diem venerunt tam praedicta Alicia quam praedictus Prior et similiter ballivus, etc. Et datus est eis dies hic die Lunae proximo post festum St. Michaelis, etc. Et Vicecomes habeat corpora recognitae. Et apponat tot et tales de eodem visu. Ad quem diem venerunt tam praedicta Alicia quam praedictus Prior et similiter ballivus, et datus est eis dies hic die Martis proximo post festum Circumcisionis Domini. Ad quem diem venerunt tam praedicta Alicia quam praedictus Prior et similiter ballivus. Et datus est eis dies hic die Lunae proximo post clausum Pascha, etc. Idemque Prior continuato inter eos sic inde processu usque diem Lunae praedictum proximum post clausum Pascha anno pontificatus praedicti Domini Episcopi tertio, ex assensu Capituli sui et per nobiliores sui consilii, quos ad hoc fecerat convocari, considerans praefatam Aliciam clamare communiam praedictam tanquam pertinentem ad liberum tenementum suum ex jure praescripto et possessione continuata a tempore quo memoria non existit, nolens praefatae Aliciae super exactione sua praedicta per se vel suos quoscunque diutius impedimentum fieri aliquale, per suas patentes literas fratri Johanni de Barnby commonacho suo tunc terrario prioratus Dunelmensis mandasset, quod ipse ut attornatus

ipsius Prioris praefatam Aliciam communae pasturae suae praedictae in forma praedicta habendae, necnon alios quoscunque eandem communiam titulo consimili clamantes restitueret indilate. Et praedictus praedictus frater Joannes virtute mandati praedicti, ut attornatus praedicti Prioris die Martis proximo post clausum Pascha ultimo praedictum accedens ad quandam moram veteris Burgi Dunelm. quae vocatur Beureparmore, quae quidem mora posita est in visu, et ibidem tunc in praesentia Domini Nicholai Gategang tunc Cancellarii temporalitatis praedicti Domini Episcopi, Thomae de Heppiscote, Domini Rogeri de Esshe, et Roberti Paruing tunc Justitiariorum ejusdem Domini Episcopi et aliorum plurispecialiter requisitorum in testimonium praemissorum praefatam Aliciam commune pasturae suae praedictae restituit, et ipsam in eandem reseisivit habendum in forma qua ipsa superius clamavit. Restituit etiam tunc eandem communiam pasturae in praesentia praedictorum Cancellarii et Justitiariorum omnibus et singulis libere tenentibus in veteri Burgo praedicto illam communiam pasturae clamantibus ex titulo et jure praedictis, tenendum in forma praedicta imperpetuum. Et nos vero praefati Hugo, Johannes, Johannes, Johannes, Johannes, Johannes, Robertus, Rogerus, Willelmus, Ricardus, Willelmus, Willelmus, Adam, Joannes, Willelmus, Willelmus, Willelmus, Radulphus, Johannes, Joannes, Thomas, Johannes, Johannes et Willielmus tam partibus quam pasturae praedictis circumvicini qui omnia et singula praemissorum, tam ea quae in recordo et processu superius continentur, quam etiam restitutionem de communa pasturae praedictae praefatae Aliciae et aliis. titulo consimili illam communam ut praedictum est clamantibus factum a principio usque in finem fieri vidimus et restitutioni et reseisivae hujusmodi personaliter interfecimus specialiter ad hoc rogati. Ea omnia quae

in hanc paginam seriatim diriguntur erga universos tam praesentes quam venturos quanto poterimus sic testamur. Et ad perpetuam rei memoriam remansurum, sigillorum nostrorum impressionibus fecimus communiri. Datum et actum apud dictam moram veteris Burgi Dunelm. quae vocatur Beureparemore die Martis proximo post clausum Pascha, A.D. 1336,

LETTER FROM BURY ON COLLECTION OF MONEY AND HIS INDULGENCE (22 Sept., 1343).

[Mickleton MSS., No. 94, 13.]

Breve Episcopi Dunelmensis ad elemosynas colligendas ejusque episcopi indulgentia xl dierum eis qui ad perficiendum in ecclesia Sanctae Margaretae Altare in honore Beati Thomae Martyris aliquid elemosinarum contribuant.

Richardus permissione divina Dunelm. episcopus universis Abbatibus Prioribus, Archidiaconis, et Decanis, eorumque Officialibus ac Ministris, Rectoribus, Vicariis, Capitulis parochialibus, ac quibuscunque aliis Nobis subditis salutem in eo qui est omnium vera salus. Specialis illa dilectio quae ad beatum Thomam Martyrum gloriosum quoddam Cantuar. Archiepiscopum gerimus et habemus, Nos excitat jugiter et inducit ut ecclesiae Sanctae Margaretae in Crossgate ultra veterem pontem juxta civitatem nostram Dunelmensem australis ala, infra quam quoddam altare ad honorem ejusdem Martyris est constructum, incepta ibidem sumptuose, ad cujus perfectionem decentem parochianorum ecclesiae praedictae non suppetunt facultates, Universitatem igitur vestram rogamus et hortamus in Christo, vobis nihilominus in virtute sanctae obedientiae et in remissione peccaminum injungentes, quatenus cum Nuntii ecclesiae praedictae ad vos venerint pro elemosinis ad perfectionem hujusmodi petendis ac etiam colligendis ipsas ad tantae pietatis et caritatis opus grata subsidia erigetis, et ut ad id mentis vestrae ac aliorum fidelium propensius excitent[ur]. De Dei omnipotentis misericordia ac beatissimae Virginis Matris ejus dictique Thomae Martyris et beati Cuthberti patroni nostri omnimuque Sanctorum meritis et precibus confidentes, Omnibus Christicolis per nostras civitatem et diocesin Dunelmensem constitutis, et alii et Diocesani hanc nostram Indulgentiam ratam habuerint et acceptam, de peccatis suis contritis et confessis, qui ad perfectionem operis ejusdem quanta contulerint donaverint seu legaverint subsidia caritatis, quadraginta dies Indulgentiae concedimus per praesentes. Ratificantes insuper et quatenus de jure possumus confirmantes omnes et singulas Indulgentias hujus rei gratia rite concessas, nostrisque temporibus concedendas. In quam omnium testimonium sigillum nostrum fecimus his apponi. Datum apud Auckland xio kalendas Octobris, A.D. 1343, et consecrationis nostrae decimo.

* i.e. quondam.

ASSISA CAPTA APUD DUNELM. CORAM T. HEPSCOTES ET
SOCIIS SUIS ASSIGNATIS DIE MARTIS IN CRASTINO
SANCTI JACOBI APOSTOLI Ao PONTIFICATUS DOMINI
R. EPISCOPI PRIMO (26 July, 1334).

[Cartuarium, 4m, 94 r or 98.]

communa Morae

Assisa venit recognitura si Willelmus Prior Dunelm. et Assisa pro Johannes Turnor injuste etc. disseiserunt Aliciam othe de Beurepare. Slade, etc. Ista assisa non est hic completa, sed est completa vijo folio praecedenti sub litera M.I.

Vaccaria bosci de

nota pro divisis

In rotulo papiri.

Tales sunt divisae infra quas continentur octoginta Divisae de acrae ex aquilonari parte vaccariae Prioris Dunelmensis, Milneside, et sicut fossatum Prioris novae terrae ejusdem se extendit Morae de usque in Brun, et ita ascendendo a Brun usque ad terram Beurepare alias arabilem de Wyttone.* Et deinde ascendendo usque ad veteris Burgi. regiam viam quae ducit de Witton ad Dunelm. Et exinde recta linea juxta dictam viam usque capud praedicti fossati. Item quum in praedicto bosco non plus continebatur, mensuravimus viginti acras infra divisas subscriptas a praedicta regia via in parte orientali per campum de Wittone usque in Crinkilldic. Et ita per Crinkildic descendendo usque in Sandypethleche, et ita† descendendo per Sandypethlech usque ad regiam viam praedictam. Datum a.d. 1248, et anno pontificatus domini Nicholai 8°.

Halywelsyde, ut

Nicholai

In primis idem Nicholaus Episcopus dat Priori et Con- Divisae de ventui Dunelm. unam placeam juxta Ivesmosse per has patet in carta divisas, scilicet a loco qui vocatur Amizcrose, per Sichetum, Episcopi. In descendendo usque Ivesmosse etc. juxta Ivesmosse per rotulo praedicto fossatum quod est inter Ivesmosse et placeam praedictam usque ad finem de Ivesmosse versus aquilonem. Et sic ascendendo a praedicto fine de Ivesmosse per Sichetum usque Holden, etiam ascendendo per Holden usque altam stratam quae ducit de Langchestre usque Dunelm. etc. per stratam illam usque ad supradictum locum qui vocatur Amizcrose habendum.§ Datum A.D. 1244, et pontificatus ejusdem ijdo.

Kellawe de

Ricardus etc. Cum dilecti filii nostri Prior et Conventus Carta Ricardi ecclesiae nostrae Dunelm. habeant et teneant parcum suum divisis etc. de Beurepare etc. dedimus et etc. dedimus et concessimus Willelmo || Priori et Conventui etc. ad dilatationem et clausuram

* Wyttone is Witton Gilbert.

†This word in the MS. may be not 'ita' but 'vehet.' Bishop Nicholas Farnham.

§ Habendum written in a different ink, above the line. William Cowton, Prior of Durham, 1322–1341.

H

In

rotulo praedicto.

Divisae inter veterem burgum

parci sui praedicti in longitudine ipsius decem pedatas terrae et vasti nostri in latitudine extra vetus fossatum parci ejusdem sicut in divisis subscriptis plenius continetur, viz. incipiendo extra angulum boreale dicti parci juxta le Spitell sequendo altam viam quae ducit usque Dunelm. versus orientem usque Sandipeth etc. sequendo eandem viam regiam usque quendam locum qui vocatur Amizcrose et de Amizcrose versus austrum usque Milnburn, ita quod possint includere dictum parcum suum super praedictum vastum muro lapideo sine contradictione etc. Datum Anno Domini 1311, et pontificatus nostri anno primo.

Memorandum quod Sandypeth est infra le lonyng* a burgo Episcopi. de le Witton, et quod Amizcrosse est quoddam magnum vastum juxta australem corneram parci de Beurepare. Et quod quondam Siketum descendens ab Henwell usque in Milnburn inter quoddam pratum vocatum Milnburheved ex parte occidentali et aliam clausuram vocatam Gibletknoll dividit veterem burgum a burgo Episcopi, ut patet per scriptum Antonii.

Declaratio Antonii Episcopi super metis et divisis veteris burgi, viz. ab aqua de Were ascendendo rivulum de Milnburn versus Gibetknoll, et de Gibetknoll ex parte australi etc. Siketun scilicet inter Milburheved et Gibet Knoll versus aquilonem directum usque ad viam regiam ducentem usque Langchestre, et ab illa via usque ad corneram† australem parci de Beurepare etc. descendendo usque in Brun, et quicquid terrae vel morae continetur inter Beurepare et viam regiam qua itur de Crosgate usque Brunspitell, et quod est juxta Rellybrigge iterum in aquam de Brun.

Memorandum quod Antonius Episcopus Dunelmensis per cartam suam contulit Johanni Dilly de Dunelm. quatuordecim acras juxta hospitale Sancti Leonardi, et sex acras in Milnburnheved juxta Dunelm. et confirmatur dicta carta per Priorem et Capitulum sub hac forma :-Nos igitur praedictas donationem et accessionem in omnibus praeterquam in sex acris in Milnburheved in quibus credimus nos habere. Ratas habentes et gratas etc. Datam ejusdem cartae A.D. 1293o. Et recuperatae erant praedictae sex acrae per priorem per assisam quam (?) Antonium Episcopum et Johannem Bille, A.D. 1305. Anno pontificatus Antonii 22o et E[dwardi]. Regis primi 33o.

66

* Le lonying

=

the lane; the form still survives in Durham. The clarty" loning" is the name of a lane behind the school fields. † Cornera is L.L. for an angle-corner, from L. cornu.

« ZurückWeiter »