Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

cum iis quæ féceris prídiè conferto: studiósèque operam dato, ut mélior in dies magis ac magis existas. Processum in virtútibus fácito, ut hoc modo Angelis efficiáre propínquior. Intra cellam tuam non te diébus áliquot ménsibusve, sed annis integris continéto quiétus, ibique continenter diem noctemque Dóminum laudáto, et sacros Cherubim choros imitátor. Si ejusmodi inítio símilis éxitus consénserit, prorsùs dubitáre nihil debes te brevi, confecto monásticæ exercitatiónis currículo, itinereque per angustam viam termináto, Dei múnere in paradísum iri intromissum, eum præclarâ ánimi lámpa de, ac lætitiâ unà cum Christo perpétuò fruitúrum in sé cula seculórum. Amen. Tu

autem.

IN III. NOCTURNO.

LECTIO vij. Léctio sancti Evangélii secun

dùm Matthæum.

Cap. 19.

IN illo témpore; Dixit Jesus adolescenti Si vis perfectus esse, vade, vende quæ habes, et da pauperibus, et habébis thesaurum in colo; et veni, séquere me. Et réliqua. Homília sancti Joannis Chrysostomi. 64. in Matth. NTEQUAM Jesus adolescenti certámen et labórem ostén→ deret, brávium præ óculis pósuit, dicens: Si vis perfectus esse; ac tùm infert: Vende ómnia quæ habes, et da pauperibus. Et mox iterùm præmia inculcat: Et habébis

ANTEQUA

thesaurum in cœlo; et veni, séquere me. Magna enim retribútio est Dóminum sequi. Et habébis, inquit, thesaurum in cœlo. Nam quóniam magna illi cura de pecúniis erat, et quandoquidem ipsi cunctis denudári rebus consilium dabat, ut ostendat non amissúrum bona sua, sed tantò plura majóraque inventúrum, quanto cœlum terrâ præstabilius est, restitutiónis præstantiam thesaurum appellávit, et simul stabilitátem atque incorruptibilitátem præmii, ut fieri poterat, per res humánas expressit. Non ergò satis est pecuniam spérnere; verùm etiam oportet pauperes nutrire et ante omnia Christum sequi, id est, ómnia præstáre quæ ab ipso jubentur; parátumque semper esse tàm labóres subíre, quàm omne genus mortis sufferre. Si quis enim, inquit, veníre post me velit, ábneget semetipsum, tollatque crucem suam, et sequátur me.

LECTIO Viij. Hæc cùm audisset adoleseens, ábiit tristis. Quod non absque causâ illi accidisse significávit Evangelista, dicens: Habébat enim multas possessiónes. Non eodem quippè modo detinentur qui pauca póssident, et qui magna rerum cópiâ submerguntur; tunc enim violentior fit ipsórum cupiditas. Nec unquàm prædicáre cessábo quòd accéssio divitiárum majórem accendit flammam, et eos qui póssident, pauperióres reddit; quandoquidem eos in

plúribus constituit cupiditátibus, éfficitque ut indigentiam magis séntiant. Perspice igitur quanta vis sit talis affectus. Cùm magnâ dives iste lætítiâ Christum adiisset, ità suffossus atque óbrutus fuit, ut nec respondére quidem potúerit, sed tristis ac moestitiâ pressus decesserit. Quid igi tur Christus? Difficilè, inquit, in regnum cœlórum dívites intrábunt. Quibus verbis, non pecuniam, sed pecúniâ detentos carpit. Cur autem discípulis ádeò paupéribus, ut nihil prorsus habé rent, hæc dicit? Sanè ut eos erudiret, ne pudóri paupertátem sibi ducerent; et quasi respóndeat, cur nihil illos habére permíserit. 3

LECTIO ix.

DISCIPULIS perturbatis, Hoc apud hómines, inquit, impossibile est; Deo autem ómnia possibilia sunt. Et cujus rei grátiâ discípuli, qui ními um inopes erant, turbabantur? Quia propter perditió nem aliórum dolébant, quorum ómnium jàm caritáte afficiebantur, et quasì magistró rum ac patrum víscera suscé perant. Sic enim pro universo terrárum orbe hujus senténtiæ acrimóniâ expavérunt, ut non parva eis consolatione opus fuerit. Hâc de causâ inspiciens eos, priùs dixit: Quæ apud homines impossibilia sunt. Quòd si dicta hæc ali ipso sunt, ut virtútis præ óculis magnitúdo ponátur, ex his quæ sequuntur perpendes. Nam cùm Petrus rogávit : Ec

cè nos, relictis ómnibus, secúti sumus te; quid ergò erit nobis ? Mercéde illíus priùs definítâ, subjunxit: Et quicunque reliquerit domos, vel agros, vel fratres, vel patrem, vel matrem, propter nomen meum, céntuplum accipiet, et vitam æternam possidébit. Ità quod impossibile erat, possibile factum esse vidėmus. Véniat tibi in mentem qualis erat Paulus, qualis Petrus, qualis Joannes, qualis Elías: vel pótiùs ipsius unigeniti Dei Filii recordáre, qui non habébat ubi caput reclináret. Quòd si paululum respexeris, ac rursus tibi quasi in naufrágio procella incubúerit, ténebras áfferens; hanc Christi sententiam tecum illicò versa, répeteque sæpiùs quòd impossibile sit ad cœlum divitem pervenire. Ad hanc tu senténtiam, montes, terram, mária cónferas, ac ómnia, si ità vis, cogitatióne aurum fácito ac te habére fingito; nihil exæquári póterit damno quod indè patiéris. Hæc igitur cogitantes, æmulémur ea quæ nostrâ digna sunt æmu→ latióne, non magníficas ædes, non uberrima prædia, non cétera hujusmodi habentes sed eos qui magnam apud Deum fidúciam consecúti sunt, qui divitias ingentes in cœlo possident, quorum thesauri ibi reservantur, qui paupertátem longo divitiis intervallo præponentes, verè dívites sunt. Hujusmodi sunt omnes propter Christum pauperes.

[ocr errors]

;

PRO JUSTIS.

DIE FESTO.

IN I. NOCTURNO. Ps. 1. Beátus vir, 1. Ps. 5. Verba mea. 75. Ps. 8. Dómine, Dóminus

noster. 37.

LECTIO j.
De libro Sapiéntiæ.
Cap. 4.

JUSTU
USTUS, si morte præoccu-
pátus fúerit, in refrigério e-
rit. Senectus enim venerabilis
est, non diuturna, neque an-
nórum número computáta.
Cani autem sunt sensus hó-

minis, et ætas senectutis vita immaculata. Placens Deo fac tus est dilectus, et vivens in ter peccatóres translátus est. Raptus est, ne malitia mutá ret intellectum ejus, aut ne fictio deciperet ánimam illíus. Fascinatio enim nugacitátis obscúrat bona, et inconstántia concupiscéntiæ transvertit sensum sine malítiâ. Consummátus in brevi, ex→ plévit témpora multa: plácita enim erat Deo ánima illíus; propter hoc properávit edúcere illum de médio iniquitátum. LECTIO ij... POPULL OPULI autem videntes, et non intelligentes, nec ponentes in præcórdiis tália; quóniam grátia Dei, et misericórdia est in sanctos ejus, et respectus in electos illíus. Condemnat autem justus mortuus vivos impios, et juventus celériùs consummáta longam vitam injusti. Vidébunt enim

[ocr errors]
[ocr errors]

finem sapientis, et non intélligent quid cogitaverit de illo Deus, et quarè muníerit illum Dóminus. Vidébunt, et contemnent eum : illos autem Dóminus irridébit. Et erunt post hæc decidentes sine honóre et in contuméliâ, inter mórtuos in perpétuum; quóniam disrumpet illos inflátos sine voce, et commovébit illos à fundamentis : et usquè ad suprémum desolabuntur.

LECTIO iij. Cap. 4. et 5. Er erunt gementes, et memória illórum períbit. Vénient in cogitatione peccatórum suórum tímidi, et tradúcent illos ex adverso iniquitátes ipsórum. Tunc stabunt justi in magnâ constántiâ adversùs eos qui se angustiavérunt, et qui abstulerunt labóres eórum. Videntes turbabuntur timóre horribili, et mirabuntur in subitatióne insperátæ salútis, dicentes intrà se, pœniténtiam agentes, et præ angústia spíritûs gementes : Hi sunt quos habuimus aliquandò in derísum, et in similitúdinem impropérii. Nos insensáti vitam illórum æstimabámus ínsániam, et finem illórum sine honóre. Eccè quómodò computáti sunt inter filios Dei, et inter sanctos sors illórum est!

IN II. NOCTURNO. Ps. 14. Dómine, quis habitábit. 49.

Ps. 23. Dómini est terra.

Ps. 25. Júdica me, Dómine. 59.

LECTIO IV.

Ex libro Morálium sancti
Gregórii Papæ.
l. 10. c. 16.

DERIDETUR
ERIDETUR justi simplici-
tas. Hujus mundi sapiéntia
est cor machinatiónibus té-
gere, sensum verbis veláre;
quæ falsa sunt, vera osténde-
re; quæ vera sunt, falsa de-
monstráre.Hæc nimirùm pru-
déntia usu à juvénibus scitur,
hæc à púeris prétio discitur:
hanc qui sciunt, céteros des-
piciendo supérbiunt: hanc
qui nesciunt, subjecti et tími→
di in aliis mirantur ; quia ab
eis hæc eadem duplícitas -
quitátis nómine palliáta dilí-
gitur, dum mentis pervérsi-
tas urbanitas vocátur. Hæc
sibi obsequéntibus præcipit
honórum cúlmina quærere,
adeptâ temporális glória va-
nitáte gaudére, irrogáta ab
áliis mala multiplíciùs rédde
re; cùm vires suppetunt, nul-
lis resistentibus cédere; cúm
virtútis possibilitas deest
quidquid explére per malíti-
am non valent, hoc in pací-
ficâ bonitáte simuláre.

[merged small][merged small][merged small][merged small][ocr errors]

tibus puritátis virtus fatúitas créditur. Omne enim quod innocenter ágitur, ab eis procùl dúbio stultum putátur ; et quidquid in ópere véritas ápprobat, carnáli sapiéntiæ fátuum sonat. Quid namque stúltius vidétur mundo, quàm mentem verbis ostendere, nil cállidâ machinatióne simuláre, nullas injúriis contumélias réddere

pro maledicéntibus oráre, paupertatem quærere, possessa relínquere, rapienti non resistere percutienti maxillam álteram præbere?

[ocr errors]

LECTIO vj. QUE nimirum justi simpli

[ocr errors]
[ocr errors]

citas bréviter, sed sufficienter exprimitur, cùm prótinùs subinfertur, Lampas contempta apud cogitationes divitum. Sæpè namque contingit, ut electus quisque qui ad ætérnam felicitátem dúcitur contínuâ hic adversitáte deprimátur, non hunc rerum abundantia fúlciat, non dignitátum glória honorábilem ostendat, nulla ei obsequéntium frequéntia súppetat nulla hunc humánis óculis véstium pompa compónat. A cunctis verò despicábilis cérnitur, et hujus mundi glória indignus æstimátur; sed tamen ante occulti Júdicis óculos virtútibus émicat, vitæ méritis coruscat. Honorári métuit, déspici non réfugit : corpus continentiâ áfficit, solâ in ánimo dilectióne pinguescit mentem semper ad patiéntiam præparat, et erectus pro justitia de perceptis contumeliis exultat afflictis

ex corde compátitur; de bonórum prosperitátibus quasi de própriis lætátur sacri verbi pábula in mente solli citus rúminat; et inquisitus quodlibet éloqui dupliciter ignorat.

IN III. NOCTURNO. Ps. 36. Noli æmulári. cum suis divisionibus. 60. Ps. 63. Exaudi, Deus, oratiónem. 133.

Ps. 96. Dóminus regnávit, exultet terra. 54.

LECTIO Vij.
Léctio sancti Evangélii se-

cundùm Lucam.*
Cap. 12.

IN illo témpore; Dixit Jesus
discipulis suis Sint lumbi
vestri præcincti, et lucerna
ardentes in mánibus vestris.
Et réliqua.

Homília sancti Gregórii
Papæ.

In Evang. 13. DOMINUS dicit: Sint lumbi vestri præcincti. Lumbos præ cíngimus, cùm carnis luxú riam per continentiam coarctámus. Sed quia minùs est mala non ágere, nisi étiam quis que stúdeat et bonis opéribus insudáre, prótinùs ádditur: Et lucerna ardentes in mánibus vestris. Lucernas quippè ardentes in manibus tenémus, cùm per bona ópera próximis nostris lucis exempla monstrámus. De quibus profectò opéribus Dóminus dicit : Lú

ceat lux vestra coram homi

nibus, ut videant ópera vestra bona, et glorificent Patrem vestrum, qui in cœlis est. Duo autem sunt quæ jubentur, et lumbos restringe

re, et lucernas tenére ; ut et
mundítia sit castitátis in cór-
pore, et lumen veritátis in
operatióne. Redemptori éte-
nim nostro unum sine áltero
placére nequáquàm potest, si
aut is qui bona agit, adhue
luxúriæ inquinamenta non
déserit; aut is qui castitáte
præéminet, necdum se per
bona ópera exercet,
NEC

LECTIO viij.

EC cástitas ergò magna est sine bono ópere; nec opus bonum est áliquod sine castitáte. Sed et si utrumque ágitur, restat ut quisquis ille est spe ad supernam pátriam tendat, et nequáquam se à vitiis pro mundi hujus honestáte contíneat. Qui etsi quædam bona aliquandò pro honestáte inchoat, in ejus tamen intentióne non debet permanére, nec per bona ópera præsentis mundi glóriam quærere, sed totam spem in Redemptoris sui adventum constítuat. Undè et prótinus súbditur: Et vos símiles hominibus expectantibus dóminum suum, quandò revertátur à núptiis. Ad nuptias quippè Dóminus ábiit; quia resurgens à mortuis, ascendens in coelum, supernam sibi Angelórum multitúdinem novus homo copulávit. Qui tunc re vértitur, cùm nobis jàm per judícium manifestátur. BENE autem de servis expectántibus súbditur: Ut, cùm vénerit et pulsáverit, confestìm apériant ei. Venit Dóminus, cùm ad judicium próperat: pulsat verò, cùm jàm

LECTIO ix.

« ZurückWeiter »