Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

afflictiones. Haec est vera, seria et non simulata mortificatio, variis afflictionibus exerceri, et crucifigi cun Christo.

Insuper docent, quod quilibet Christianus debeat se corporali disciplina aut corporalibus exercitiis et laboribus sic exercere et coercere, ne saturitas aut desidia extimulet ad peccandum, non ut per illa exercitia mereamur gratiam, aut satisfaciamus pro peccatis. Et hanc corporalem disciplinam oportet semper urgere, non solum paucis et constitutis diebus, sicut Christus praecipit: Cavete, ne corporal vestra graventur crapula. Item: Hoc genus daemoniorum non ejicitur nisi jejunio et oratione. Et Paulus ait: Castigo corpus meum, et redigo in servitutem. Ubi clare ostendit, se ideo castigare corpus, non ut per eam disciplinam mereatur remissionem peccatorum, sed ut corpus habeat obnoxium et idoneum ad res spirituales et ad faciendum officium, juxta vocationem suam. Itaque non damnantur ipsa jejunia, sed traditiones, quae certos dies, certos cibos praescribunt, cum periculo conscientiae, tanquam istiusmodi opera sint necessarius cultus.

Servantur tamen apud nos pleraeque traditiones, quae conducunt ad hoc, ut res ordine geratur in Ecclesia, ut ordo lectionum in Missa et praecipuae feriae. Sed interim homines admonentur, quod talis cultus non justificet coram Deo, et quod non sit ponendum peccatum in talibus rebus, si omittantur sine scandalo. Haec libertas in ritibus humanis non fuit ignota patribus. Nam in Oriente alio tempore ser vaverunt Pascha quam Romae, et cum Romani propter hanc dissimilitudinem accusarent Orientem schismatis, admoniti sunt ab aliis, tales mores non oportere ubique similes esse. Et Irenaeus inquit, dissonantia jejunii, fidei consonantiam non solvit, sicut et Dist. XII. Gregorius Papa significat, talem dissimilitudinem non laedere unitatem Ecclesiae. Et in historia Tripartita lib. IX. multa colliguntur exempla dissimilium rituum, et recitantur haec verba: Mens Apostolorum fuit, non de diebus festis sancire, sed praedicare bonam conversationem et pietatem.

VI. De votis Monachorum.

Quid de votis Monachorum apud nos doceatur, melius intelliget si quis meminerit, qualis status fuerit Monasteriorum, quam multa contra Canones in ipsis Monasteriis quotidie fiebant. Augustini tempore erant libera collegia, postea corrupta disciplina, ubique addita sunt vota, ut tanquam excogitato carcere disciplina restitueretur. Additae sunt paulatim supra vota aliae multae observationes. Et haec vincula multis ante justam aetatem contra Canones injecta sunt.

[ocr errors]

Multi inciderunt errore in hoc vitae genus, quibus etiamsi non deessent anni, tamen judicium de suis viribus defuit. Qui sic irretiti erant, cogebantur manere, etiamsi quidam beneficio Canonum liberari possent. Et hoc accidit magis etiam in Monasteriis virginum, quam Monachorum, cum sexui imbecilliori magis parcendum esset. Hic rigor displicuit multis bonis viris ante haec tempora, qui videbant puellas et adolescentes in Monasteria detrudi propter victum, videbant quam infeliciter succederet hoc consilium, quae scandala pareret, quos laqueos conscientiis injiceret. Dolebant auctoritatem Canonum in re periculosissima omnino negligi

et contemni.

7

Ad haec mala accedebat talis persuasio de votis, quam constat etiam olim displicuisse ipsis Monachis, si qui paullo cordatiores fuerunt, docebant vota paria esse Baptismo, docebant se hoc vitae genere mereri remissionem peccatorum, et justificationem coram Deo. Imo addebant, vítam Monasticam non tantum justitiam mereri coram Deo, sed amplius etiam, quia servaret non modo praecepta, sed etiam consilia Evangelica.

Ita persuadebant Monasticam professionem longe meliorem esse Baptismo, vitam Monasticam plus mereri, quam vitam magistratuum, vitam pastorum et similium, qui in mandatis Dei sine factitiis religionibus suae vocationi serviunt. Nihil horum negari potest; extant enim in libris

eorum.

Quid ficbat postea in Monasteriis? Olim erant scholae sacrarum literarum, et aliarum disciplinarum, quae sunt utiles Ecclesiae, et sumebantur inde pastores, et Episcopi. Nunc alia res est, nihil opus est recitare nota. Olim ad discendum conveniebant, nunc fingunt institutum esse vitae genus ad promerendam gratiam et justitiam; imo praedicant esse statum perfectionis, et longe praeferunt omnibus aliis vitae generibus a Deo ordinatis.

Haec ideo recitavimus nihil odiose exaggerantes, ut melius intelligi posset de hac re doctrina nostrorum. Primum de his, qui matrimonia contrahunt, sic docent apud nos, quod liceat omnibus, qui non sunt idonei ad coelibatum, contrahere matrimonium, quia vota non possunt ordinationem ac mandatum Dei tollere. Est autem hoc mandatum Dei: Propter fornicationem habeat unusquisque uxorem suam. Neque mandatum solum, sed etiam creatio et ordinatio Dei cogit hos ad conjugium, qui sine singulari Dei opere non sunt excepti, juxta illud: Non est bonum homini esse solum. Igitur non peccant isti, qui obtemperant huic man

dato et ordinationi Dei. Quid potest contra haec opponi? Exaggeret aliquis obligationem voti, quantum volet, tamen non poterit efficere, ut votum tollat mandatum Dei.

Canones docent, in omni voto jus superioris excipi, quare multo minus haec vota contra mandata Dei valent.

Quod si obligatio votorum nullas haberet causas, cur mutari possit, nec Romani Pontifices dispensassent. Neque enim licet homini obligationem, quae simpliciter est juris divini, rescindere. Sed prudenter judicaverunt_Romani Pontifices, aequitatem in hac obligatione adhibendam esse. Ideo saepe de votis dispensasse leguntur. Nota est historia de Rege Arragonum, revocato ex Monasterio, et extant exempla nostri temporis.

Deinde, cur obligationem exaggerant adversarii seu effectum voti, cum interim de ipsa voti natura sileant, quod debet esse in re possibili, quod debet esse voluntarium, sponte et consulto conceptum. At, quomodo sit in potestate hominis perpetua castitas, non est ignotum. Et quotusquisque sponte et consulto vovit? puellae et adolescentes, priusquam judicare possunt, persuadentur ad vovendum, interduni etiam coguntur. Quare non est aequum tam rigide de obligatione disputare, cum omnes fateantur contra voti naturam esse, quod non sponte, quod inconsulto admittitur.

Plerique Canones rescindunt vota ante annum XV. contracta, quia ante illam aetatem non videtur tantum esse judicii, ut de perpetua vita constitui possit. Alius Canon plus concedens hominum imbecillitati, addit annos aliquot, vetat enim ante annum XVIII. votum fieri. Sed utrum sequemur? maxima pars habet excusationem, cur Monasteria deserant, quia plurimi ante hanc aetatem voverunt.

perso

Postremo, etiamsi voti violatio reprehendi posset, tamen non videtur statim sequi, quod conjugia talium narum dissolvenda sint. Nam Augustinus negat debere dissolvi, XXVII. quaest. I. cap. Nuptiarum, cujus non est levis auctoritas, etiamsi alii postea aliter senserunt.

Quanquam autem mandatum Dei de conjugio videatur plerosque liberare a votis, tamen afferunt nostri et aliam rationem de votis, quod sint irrita, quia omnis cultus Dei, ab hominibus sine mandato Dei institutus et electus ad promerendam justificationem et gratiam, impius est, sicut Christus ait: Frustra colunt me mandatis hominum. Et Paulus ubique docet, justitiam non esse quaerendam ex nostris observationibus et cultibus, qui sint excogitati ab hominibus, sed contingere eam per fidem, credentibus se recipi in gratiam a Deo propter Christum.

Constat autem Monachos docuisse, quod factitiae religiones satisfaciant pro peccatis, mereantur gratiam et justificationem: Quid hoc est aliud, quam de gloria Christi detrahere, et obscurare ac negare justitiam fidei? Sequitur igitur, ista vota usitata impios cultus fuisse, quare sunt irrita. Nam votum impium, et factum contra mandata Dei, non valet, neque enim debet votum vinculum esse iniquitatis, ut Canon dicit.

Paulus dicit: Evacuati estis a Christo, qui in lege justificamini, a gratia excidistis. Ergo etiam, qui votis justificari volunt, evacuantur a Christo, et a gratia excidunt. Nam et hi, qui votis tribuunt justificationem, tribuunt propriis operibus hoc, quod proprie ad gloriam Christi pertinet. Neque vero negari potest, quin Monachi docuerint, se per vota et observationes suas justificari et mereri remissionem peccatorum, imo affinxerunt absurdiora, dixerunt se aliis mutuari sua opera. Haec si quis velit odiose exaggerare, quam multa possit colligere, quorum jam ipsos Mo nachos pudet. Adhaec persuaserunt hominibus, factitias religiones esse statum Christianae perfectionis. An non est hoc justificationem tribuere operibus? Non est leve scandalum in Ecclesia populo proponere certum cultum ab hominibus excogitatum sine mandato Dei; et docere, quod talis cultus justificet homines? Quia justitia fidei, quam ma xime oportet tradi in Ecclesia, obscuratur, cum illae mirificae religiones Angelorum, simulatio paupertatis et humilitatis, et coelibatus offunduntur oculis hominum.

um,

Praeterea obscurantur praecepta Dei, et verus cultus Dei, cum audiunt homines, solos Monachos esse in statu perfectionis, quia perfectio Christiana est serio timere Deet rursus concipere magnam fidem, et confidere propler Christum, quod habeamus Deum placatum, petere a Deo, et certo expectare auxilium in omnibus rebus gerendis, juxta vocationem. Interim foris diligenter facere bona opera, et servire vocationi. In his rebus est vera perfectio, et verus cultus Dei, non est in coelibatu aut mendicitate, aut veste sordida. Verum populus concipit multas perniciosas opiniones ex illis falsis praeconiis vitae Monasticae. Audit sine modo laudari coelibatum; ideo cum offensione conscientiae versatur in conjugio. Audit solos mendicos esse perfectos, ideo cum offensione conscientiae retinét possessiones, negotiatur. Audit consilium Evangelicum esse de non vindicando, ideo alii in privata vita non verentur ulcisci, audiunt enim consilium esse, non praeceptum. Alii omnes may gistratus et civilia officia judicant indigna esse Christianis.

Leguntur exempla hominum, qui deserto conjugio, deserta reipublicae administratione, abdiderunt se in Monasteria. Id vocabant fugere ex mundo, et quaerere vitae genus, quod Deo magis placeret, nec videbant Deo serviendum esse in illis mandatis, quae ipse tradidit, non in mandatis, quae sunt excogitata ab hominibus. Bonum et perfectum vitae genus est, quod habet mandatum Dei. De his rebus necesse est admonere homines. Et ante haec tempora reprehendit Gerson errorem Monachorum de perfectione, et testatur suis temporibus novam vocem fuisse, quod vita Monastica sit status perfectionis.

Tam multae impiae opiniones haerent in votis, quod justificent, quod sint perfectio Christiana, quod servent con silia et praecepta, quod habeant opera supererogationis. Haec omnia cum sint falsa et inania, faciunt vota irrita.

VII. De potestate Ecclesiastica.

Magnae disputationes fuerunt de potestate Episcoporum, in quibus nonnulli incommode commiscuerunt potestatem Ecclesiasticam, et potestatem gladii. Et ex hac confusione maxima bella, maximi motus extiterunt, dum Pontifices freti potestate clavium, non solum novos cultus instituerunt, reservatione casuum, violentis excommunicatio nibus conscientias oneraverunt, sed etiam regna mundi transferre et imperatoribus adimere imperium conati sunt. Haec vitia multo ante reprehenderunt in Ecclesia homines pii et eruditi. Itaque nostri ad consolandas conscientias, coacti sunt ostendere discrimen Ecclesiasticae potestatis, et potestatis gladii, et docuerunt utramque propter mandatum Dei religiose venerandam et honore afficiendam esse, tanquam summa Dei beneficia in terris.

Sic autem sentiunt, potestatem clavium, seu potestatem Episcoporum, juxta Evangelium, potestatem esse seu mandatum Dei, praedicandi Evangelii, remittendi et retinendi peccata, et administrandi Sacramenta. Nam cum hoc mandato Christus mittit Apostolos: Sicut misit me Pater, ita et ego mitto vos; Accipite Spiritum Sanctum, quorum remiseritis peccata, remittuntur eis, et quorum retinueritis peccata, retenta sunt, Marc. XVI. Ite, praedicate Evangelium omni creaturae, etc.

Haec potestas tantum exercetur docendo seu praedicando verbum, et porrigendo Sacramenta, vel multis vel singulis juxta vocationem, quia conceduntur non res corporales, sed res aeternae, justitia aeterna, Spiritus sanctus, vita aeterna.

C

« ZurückWeiter »