Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

Haec non possunt contingere nisi per ministerium verbi et sacramentorum, sicut Paulus dicit; Evangelium est potentia Dei, ad salutem omni credenti. Itaque cum potestas Ecclesiastica concedat res aeternas, et tantum exerceatur per ministerium verbi, non impedit politicam administrationem, sicut ars canendi nihil impedit politicam administrationem. Nam politica administratio versatur circa alias res, quam Evangelium. Magistratus defendit non mentes, corpora et res corporales, adversus manifestas injurias, et coërcet homines gladio, et corporalibus poenis, ut justitiam civilem et pacem retineat.

sed

Non igitur commiscendae sunt potestates Ecclesiastica et civilis. Ecclesiastica suum mandatum habet, Evangelii docendi et administrandi Sacramenta. Non irrumpat in alienum officium, non transferat regna mundi, non abroget leges Magistratuum, non tollat legitimam obedientiam, non impediat judicia de ullis civilibus ordinationibus aut contractibus, non praescribat leges magistratibus de forma reipublicae, sicut dicit Christus: Regnum meum non est de hoc mundo. Item: Quis constituit me judicem aut divisorem super vos? Et Paulus ait Philipp. III. Nostra politia in coelis est. 2 Corinth. X. Arma militiae nostrae non sunt carnalia, sed potentia Dei, ad destruendas cogitationes, etc. Ad hunc modum discernunt nostri utriusque potestatis of ficia, et jubent utramque honore afficere et agnoscere, -utramque Dei donum et beneficium esse.

[ocr errors]
[ocr errors]

Si quam habent Episcopi potestatem gladii, hanc non habent Episcopi ex mandato Evangelii, sed jure humano donatam a regibus et imperatoribus, ad administrationem civilem suorum bonorum. Haec interim alia functio est, quam ministerium Evangelii.

Cum igitur de jurisdictione Episcoporum quaeritur, discerni debet imperium ab Ecclesiastica jurisdictione. Porro secundum Evangelium, seu, ut loquuntur, de jure divino, nulla jurisdictio competit Episcopis, ut Episcopis, hoc est, his, quibus est commissum ministerium verbi et sacramentorum, nisi remittere peccata. Item, cognoscere doctrinam, et doctrinam ab Evangelio dissentientem rejicere, et impios, quorum nota est impietas, excludere a communione Ecclesiae, sine vi humana, sed verbo. Hic necessario et de jure divino, debent eis Ecclesiae praestare obedientiam, juxta illud: Qui vos audit, me audit.

Verum cum aliquid contra Evangelium docent aut statuunt, tunc habent Ecclesiae mandatum Dei, quod obedientiam prohibet, Matth. VII. Cavete a Pseudoprophetis.

Gal, I. Si Angelus de coelo aliud Evangelium evangelizave rit, anathema sit. 2. Cor. XIII. Non possumus aliquid contra veritatem, sed pro veritate.

Item: Data est nobis

potestas ad aedificationem, non ad destructionem, Sic et Canones praecipiunt, II. q. VII. Cap. Sacerdotes, et Cap. Ovos.. Et Augustinus contra Petiliani Epistolam inquit: Nec catholicis Episcopis consentiendum est, sicubi forte falluntur, aut contra Canonicas Dei scripturas aliquid sentiunt.

Si quam habent aliam vel potestatem, vel jurisdictionem in cognoscendis certis causis, videlicet matrimonii, aut decimarum, etc. hanc habent humano jure; ubi cessantibus ordinariis coguntur principes vel inviti, suis subditis jus dicere, ut pax retineatur.

Praeter haec disputatur, utrum episcopi seu pastores habeant jus instituendi ceremonias in Ecclesia, et leges de cibis, feriis, gradibus ministrorum, seu ordinibus, etc. condendi. Hoc jus qui tribuunt Episcopis, allegant testimonium: Adhuc multa habeo vobis dicere, sed non potestis portare modo. Cum autem venerit ille spiritus veritatis, docebit vos omnem veritatem. Allegant etiam exemplum Apostolorum, qui prohibuerunt abstinere a sanguine et suffocato. Allegant Sabbatum mutatum in diem Dominicum contra Decalogum, ut videtur. Nec ullum exemplum magis jactatur, 'quam mutatio Sabbati. Magnam contendunt Ecclesiae potestatem esse, quod dispensaverit de praecepto Decalogi.

Sed de hac quaestione nostri sic docent, quod Episcopi non habent potestatem statuendi aliquid contra Evangelium, ut supra ostensum est. Docent idem Canones IX. Distin. Porro contra scripturam est, traditiones condere aut exigere, ut per cam observationem satisfaciamus pro peccatis, aut mereamur gratiam et justitiam. Laeditur enim gloria meriti Christi, cum talibus observationibus conamur mereri justificationem. Constat autem propter hanc persuasionem, in Ecclesia pene in infinitum crevisse traditiones, oppressa interim doctrina de fide et justitia fidei, quia subinde plures feriae factae sunt, jejunía indicta, ceremoniae novae, novi honores sanctorum instituti sunt, quia arbitrabantur se auctores talium rerum, his operibus mereri gratiam. Sic olim creverunt Canones poenitentiales, quorum adhuc in satisfactionibus vestigia quaedam videmus.

Item, auctores traditionum faciunt contra mandatum Dei, cum collocant peccatum in cibis, in diebus, et similibus rebus, et onerant Ecclesiam servitute legis, quasi oporteat apud Christianos ad promerendam justificationem cultum esse similem Levitico, cujus ordinationem commiserit Deus

Ca

Apostoli jusserunt abstinere a sanguine, quis nunc observat neque tamen peccant, qui non observant, quia ne ipsi quidem Apostoli voluerunt onerare conscientias tali servitute, sed ad tempus prohibuerunt, propter scandalum. Est enim perpetua voluntas Evangelii consideranda in decreto. Vix ulli Canones servantur accurate, et multi quotidie exolescunt apud illos etiam, qui diligentissime defendunt traditiones. Nec potest conscientiis consuli, nisi haec aequitas servetur, ut sciamus eos sine opinione necessitatis servari, nec laedi conscientias, etiamsi traditiones exolescant.

bona con

Facile autem possent Episcopi legitimam obedientiam retinere, și non urgerent servare traditiones, quae scientia servari non possunt. Nunc imperant coelibatum, nullos recipiunt, nisi jurent se puram Evangelii doctrinam nolle docere. Non petunt Ecclesiae, ut Episcopi honoris sui jactura sarciant concordiam, quod tamen decebat bonos pastores facere. Tantum petunt, ut injusta onera remittant, quae nova sunt, et praeter consuetudinem Ecclesiae catholicae recepta. Fortassis initio quaedam constitutiones habuerunt probabiles causas, quáe tamen posterioribus temporibus non congruunt. Apparet etiam quasdam errore receptas esse, quare Pontificiae clementiae esset, illas nunc mitigare, quia talis mutatio non labefacit Ecclesiae unitatem. Multae enim traditiones humanae tempore mutatae sunt, ut ostendunt ipsi Canones. Quod si non potest impetrari, ut relaxentur observationes, quae sine peccato non possunt praestari, oportet nos regulam Apostolicam sequi, quae praecipit, Deo magis obedire, quam hominibus. Petrus vetat Episcopos dominari, et Ecclesiis imperare. Nunc non id agitur, ut dominatio eripiatur Episcopis, sed hoc unum petitur, ut patiantur Evangelium pure doceri, et relaxent paucas quasdam observationes, quae sine peccato servari non possunt. Quod si nihil remiserint, ipsi viderint, quomodo Deo rationem reddituri sint, quod pertinacia sua causam schismati praebent.

Epilogu

Hi sunt praecipui articuli, qui videntur habere controversiam. Quanquam enim de pluribus abusibus dici poterat, tamen, ut fugeremus prolixitatem, praecipua complexi sumus, ex quibus caetera facile judicari possunt. Magnae querelae fuerunt de indulgentiis, de peregrinationibus, de abusu excommunicationis. Parochiac multipliciter vexabantur per stationarios. Infinitae contentiones erant pastoribus cum monachis, de jure parochiali, de confessionibus, de sepulturis, de extraordinariis concionibus, et de aliis innumerabilibus rebus. Hujusmodi negotia praetermisimus, ut illa, quae sunt in hac causa praecipua, breviter proposita, facilius cognosci possent. Neque hic quicquam ad ullius contumeliam dictum aut collectum est. Tantum ea recitata sunt, quae videbantur necessario dicenda esse, ut intelligi possit in doctrina ac ceremoniis, apud nos nihil esse receptum contra scripturam aut Ecclesiam catholicam, quia manifestum est nos diligentissime cavisse, ne qua nova et impia dogmata in Ecclesias nostras serperent.

Hos articulos supra scriptos voluimus exhibere juxta edictum C. M. in quibus confessio nostra extaret, et eorum, qui apud nos docent, doctrinae summa cerneretur. Si quid in hac confessione desiderabitur, parati sumus latiorem in formationem, Deo volente, juxta scripturas exhibere.

Caesareae Majest. V.

Fideles et subditi

JOANNES Dux Saxoniae Elector.
GEORGIUS Marchio Brandenburgensis.

ERNESTUS Dux Luneburgensis.

PHILIPPUS Landgravius Hessorum.

JOANNES FRIDERICUS Dux Saxoniae.

FRANCISCUS Dux Luneburgensis.

VOLFGANGUS Princeps ab Anhalt.

SENATUS Magistratusque Nurnbergensis.
SENATUS Reutlingensie.

1

« ZurückWeiter »