Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

apud Philosophos de civili judicio dictae sunt, non de judicio Dei. Nihilo prudentius assuunt et alias sententias, na→ turam non esse malam. Id in loco dictum non reprehendimus, sed non recte detorquetur ad extenuandum peccatum originis. Et tamen hae sententiae leguntur apud Scholasticos, qui intempestive commiscent philosophicam seu civilem doctrinam de moribus cum Evangelio. Neque haec in Scholis tantum disputabantur, sed ex Scholis, ut fit, efferebantur ad populum. Et hae persuasiones regnabant, et alebant fiduciam humanarum virium, et opprimebant cognitionem gratiae Christi. Itaque Lutherus volens magnitudinem peccati originalis et humanae infirmitatis declarare, docuit, reliquias illas peccati originalis non esse sua natura in homine adagoga, sed indigere gratia Christi, ne imputentur, item Spiritu sancto, ut mortificentur.

Quanquam Scholastici utrumque extenuant, peccatum et poenam, cum docent hominem propriis viribus posse mandata Dei facere. In Genesi aliter describitur poena imposita pro peccato originis. Ibi enim non solum morti et aliiscorporalibus malis subjicitur humana natura, sed etiam regno diaboli. Nam ibi fertur haec horribilis sententia: Inimicitias ponam inter te et mulierem, et inter semen tuum, et semen illius. Defectus et concupiscentia sunt poenae et peccata: Mors et alia corporalia mala, et tyrannis diaboli proprie poenae sunt. Est enim natura humana in servitutem tradita, et captiva a diabolo tenetur, qui cam impiis opinionibus et erroribus dementat, et impellit ad omnis generis peccata.. Sicut autem diabolus vinci non potest, nisi auxilio Christi, ita non possumus nos propriis viribus ex ista servitute eximere. Ipsa mundi historia ostendit, quanta sit potentia regni diaboli. Plenus est mundus blasphemiis contra Deum, et impiis opinionibus, et his vinculis habet diabolus irretitos sapientes et justos coram mundo. In aliis ostendunt se crassiora vitia. Cum autem datus sit nobis Christus, qui et haec peccata, et has poenas auferat, et regnum diaboli, peccatum et mortem destruat, beneficia Christi non poterunt cognosci, nisi intelligamus mala nostra. Ideo de his rebus nostri concionatores diligenter docuerunt, et nihil novi tradiderunt, sed sanctam scripturam, et sanctorum Patrum sententias proposuerunt.

Haec arbitramur satisfactura esse Caes. Majestati, de puerilibus et frigidis cavillationibus, quibus adversarii articulum nostrum calumniati sunt. Scimus enim nos recte et cum catholica Ecclesia Christi sentire. Sed si renovabunt hanc controversiam adversarii, non defuturi sunt apud nos,

[ocr errors]

qui respondeant, et veritati patrocinentur. Nam adversari in hac causa magna ex parte, quid loquantur, non intelli gunt. Saepe dicunt pugnantia, nec formale peccati origi nis, nec defectus, quos vocant, recte ac dialectice expediunt Sed nos hoc loco noluimus istorum rixas nimis subtiliter excutere, tantum sententiam sanctorum Patrum, quam nos sequimur, communibus et notis verbis duximus esse re citandam.

et

TERTIUM ARTICULUM probant adversarii, in quo confitemur duas in Christo naturas, videlicet naturam bu manam assumtam a Verbo in unitatem personae suae. Et quod idem Christus passus sit ac mortuus, ut reconciliare nobis Patrem, et resuscitatus, ut regnet, justificet et san ctificet credentes, etc. juxta Symbolum Apostolorum et Sym bolum Nicenum.

De justificatione.

enim

IN QUARTO, QUINTO, SEXTO, et infra in articulo XX. damnant nos, quod docemus, homines non propter sua merita, sed gratis propter Christum consequ* re missionem peccatorum fide in Christum. Utrumque damnant, et quod negamus homines propter sua merita con sequi remissionem peccatorum, et quod affirmamus homines fide consequi remissionem peccatorum, et fide in Chri stum justificari. Cum autem in hac controversia praecipuus locus doctrinae Christianae agitetur, qui recte intellectus illustrat et amplificat honorem Christi, et affert necessariam et uberrimam consolationem piis conscientiis, rogamus, Caesarea Majestas de rebus tantis clementer nos audiat, Nam adversarii, cum neque quid remissio peccatorum, neque quid fides, neque quid gratia, neque quid justitia sit intelli gant, misere contaminant hunc locum, et obscurant gloriam et beneficia Christi, et eripiunt piis conscientiis propositas in

ut

Christo consolationes. Ut autem et confirmare confessionem nostram, et diluere ea, quae adversarii objiciunt, possimus, initio quaedam praefanda sunt, ut fontes utriusque generis doctrinae, et adversariorum, et nostrae cognosci possint.

Universa scriptura in hos duos locos praecipuos distribui debet, in legem, et promissiones. Alias enim legem tradit, alias tradit promissionem de Christo, videlicet, cum aut promittit Christum venturum esse, et pollicetur propter eum remissionem peccatorum, justificationem et vitam aeternam, aut in Evangelio Christus, postquam apparuit,

aeternam.

promittit remissionem peccatorum, justificationem et vitam Vocamus autem legem in hac disputatione, decalogi praecepta, ubicunque illa in scripturis leguntur. De ceremoniis et judicialibus legibus Moisi in praesentia nihil loquimur.

Ex his adversarii sumunt legem, quia humana ratio naturaliter intelligit aliquo modo legem, habet enim idem judicium scriptum divinitus in mente, et per legem quaerunt remissionem peccatorum et justificationem. Decalogus autem requirit non solum externa opera civilia, quae ratio utcunque efficere potest; sed etiam requirit alia longe supra rationem posita, scilicet, vere timere Deum, vere diligere Deum, vere invocare Deum, vere statuere, quod Deus exaudiat, et expectare auxilium Dei in morte, in omnibus afflictionibus, denique requirit obedientiam erga Deum in morte et omnibus afflictionibus, ne has fugiamus, aut aversemur, cum Deus imponit.

Hic Scholastici secuti Philosophos tantum docent justitiam rationis, videlicet, civilia opera, et affingunt, quod ratio sine Spiritu sancto possit diligere Deum supra omnia. Nam donec humanus animus otiosus est, nec sentit iram aut judicium Dei, fingere potest, quod velit Deum diligere, quod velit propter Deum benefacere. Ad hunc modum docent homines mereri remissionem peccatorum, faciendo quod est in se, hoc est, si ratio dolens peccato, eliciat actum dilectionis Dei, aut bene operetur propter Deum. Et haec opinio, quia naturaliter blanditur hominibus, peperit et auxit multos cultus in Ecclesia, vota Monastica, abusus Missae, et subinde alii alios cultus atque observationes hac opinione excogitaverunt. Et ut fiduciam talium operum alerent atque augerent, affirmaverunt Deum necessario gratiam dare sic operanti, necessitate non coactionis, sed immutabilitatis.

In hac opinione multi magni et perniciosì errores haerent, quos longum esset enumerare. Tantum illud cogitet prudens lector, si haec est justitia Christiana, quid interest inter Philosophiam, et Christi doctrinam? Si meremur remissionem peccatorum his nostris actibus elicitis, quid praestat Christus? Si justificari possumus per rationem et opera rationis, quorsum opus est Christo aut regeneratione? Et ex his opinionibus jam eo prolapsa res est, ut multi irrideant nos, qui docemus aliam justitiam praeter philosophicam quaerendam esse. Audivimus quosdam pro concione, ablegato Evangelio, Aristotelis Ethica enarrare. Nec errabant isti, si vera sunt, quae defendunt adversarii. Nam

Etsi

quod articulos aliquot contra manifestam scripturam Spiritus sancti damnaverint. Tantum abest, ut nostras sententias per scripturas labefactaverint. Quanquam autem initio Apologiam instituimus communicato cum aliis consilio, tamen ego inter excudendum quaedam adjeci. Quare meum nomen profiteor, ne quis queri possit sine certo auctore librum editum esse. Semper hic meus mos fuit in his controversiis, ut quantum omnino facere possem, retinerem formam usitatae doctrinae, ut facilius aliquando coire concordia posset. Neque multo secus nunc facio. recte possem longius abducere hujus aetatis homines ab adversariorum opinionibus. Sed adversarii sic agunt causam, ut ostendant se neque veritatem, neque concordiam quac rere, sed ut sanguinem nostrum exorbeant. Et nunc scripsi, quam moderatissime potui, ac si quid videtur dictum asperius, hic mihi praefandum est, me cum Theologis ac Monachis, qui scripserunt Confutationem, litigare, non cum Caesare, aut Principibus, quos, ut debeo, veneror. Sed vidi nuper Confutationem, et animadverti adeo insidiose et calumniose scriptam esse, ut fallere etiam cautos in certis locis posset. Non tractavi tamen omnes cavillationes, esset enim infinitum opus, sed praecipua argumenta complexus sum, ut extet apud omnes nationes testimonium de nobis, quod recte et pie sentiamus de Evangelio Christi. Non delectat nos discordia, nec nihil movemur periculo nostro, quod quantum sit in tanta acerbitate odiorum, quibus intelligimus accensos esse adversarios, facile intelligimus, Sed non possumus abjicere manifestam veritatem et Ecclesiae necessariam, quare incommoda et pericula propter gloriam Christi et utilitatem Ecclesiae perferenda esse sentimus, et confidimus Deo probari hoc nostrum officium, et speramus aequiora de nobis judicia posteritatis fore. Neque enim negari potest, quin multi loci doctrinae Christianae, quos maxime prodest extare in Ecclesia, a nostris patefacti et illustrati sint, qui qualibus et quam periculosis opinionibus obruti olim jacuerint apud Monachos, Canonistas, et Theologos Sophistas, non libet hic recitare. Habemus publica Testimonia multorum bonorum virorum, qui Deo gratias agunt pro hoc summo beneficio, quod de multis necessariis Locis docuerit meliora, quam passim leguntur apud adversarios nostros. Commendabimus itaque causam nostram Christo, qui olim judicabit has controversias, quem oramus, ut respiciat afflictas et dissipatas Ecclesias, et in concordiam piam et perpetuam redigat.

Apologia Confessionis.

MUM ARTICULUM CONFESSIONIS NOSTRAE ant nostri adversarii, in quo exponimus nos credere et re, quod sit una essentia divina, individua, etc. et tatres sint distinctae personae ejusdem essentiae divinae, aeternae, Pater, Filius et Spiritus sanctus. Hunc arum semper docuimus, et defendimus, et sentimus eum re certa et firma testimonia in scripturis sanctis, quae factari non queant. Et constanter affirmamus, aliter entes extra Ecclesiam Christi, et Idololatras esse, et m contumelia afficere.

De Peccato originali.

SECUNDUM ARTICULUM de peccato Originis proadversarii, verum ita ut reprehendant tamen definitiopeccati Originalis, quam nos obiter recitavimus. Hic so statim vestibulo deprehendet Caes. Majestas, non n judicium, sed etiam candorem istis defuisse, qui conionem scripserunt. Nam cum nos simplici animo obiecensere voluerimus illa, quae peccatum Originis comitur, isti acerba interpretatione conficta, sententiam per hil habentem incommodi, arte depravant. Sic inquiunt, metu Dei, sine fide esse, est culpa actualis. Igitur neesse culpam originalem.

Has argutias satis apparet in scholis natas esse, non in ilio Caesaris. Quanquam autem haec cavillatio facillirefelli possit, tamen ut omnes boni viri intelligant, nos 1 absurdi de hac causa docere, primum petimus ut inspiar germanica Confessio, haec absolvet nos suspicione nois. Sic enim ibi scriptum est: Weiter wird gelehret, daß nach Fall Add alle Menschen, so natürlich gebohren werden, in Sunempfangen und gebohren werden, das ist, daß sie alle von MutLeib an, voll böser Lust und Neigung sind, keine wahre Gotrcht, keinen wahren Glauben an Gott, von Natur haben kön Hic locus testatur, nos non solum actus, sed poten

[ocr errors][ocr errors][merged small]
« ZurückWeiter »