Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

PATRI VENERANDO

CAROLO CHRISTIAN O

TITTMANNO

THEOL. DOCTORI, SUMMI SENATUS ECCLESIASTICI IN REGNO SAXOAD AEDEM CRUCIS DRESDAE PASTORI, DIOECESEOS DRESDENSIS SUPERINTENDENTI, PRAEFECTO IN ORDINE EQUESTRI

NIAE SENIORI,

SAXONICO VIRTUTE ET FIDE MERITORUM

HANC EDITIONEM

LIBRORUM SYMBOLICORUM

ECCLESIAE EVANGELICAE

DIVINA GRATIA

IAM QUINQUAGESIMUM ANNUM

OPUS DOMINI IN EA ECCLESIA FACIENTI

SACRAM ESSE VOLUIT

PIETÁS FILIL

I

PRAEFATIO.

[ocr errors]

In hac nova librorum symbolicorum ecclesiae evangelicae editione quid praestare voluerimus, et titulus indicat et ipse liber demonstrat. Neque veremur, ne quis vituperet consilium nostrum, verba tantum, quibus usi sunt ipsi auctores, repetendi, si modo cura nostra effectum esse intelligat, ut eadem exhiberentur, quae in primis editionibus reperiuntur. Optima enim exempla dicimus. ea, quae ab ipsis librorum auctoribus edita sunt. Constat enim, verba, non solum in editionibus librorum symbolicorum singularibus, sed etiam in collectionibus variis, quae Corpora vocantur, mutata esse aliquot locis et typographorum erroribus depravata, etiam in ea collectione, quae primum cum formula concordiae prodiit; ex qua reliquae omnes repetitae sunt. Itaque Augustanam quidem Confessionem et Apologiam recensuimus ad editio

nem principem ipsius Melanchthonis, quae anno MDXXXI. prodiit, utrumque Catechismum Lutheri cum ipsorum interpretum editionibus comparavimus, Formulam Concordiae cum editione Selnecceri anni MDLXXXIV. Eandem potissimum editio

nem etiam in Articulis Smalcaldicis consuluimus. Selneccerus enim textum latinum illorum librorum, cujus auctorem primum constat fuisse Petrum Generanum, statim in priori editione Concordiae anni MDLXXXII. magna verbositate mutavit, deinde hoc suum opus, paraphrasi potius quam versioni similius, in posteriori editione emendavit. Quamquam vero nimis durum nobis videtur Semleri de Generani versione judicium, qui praecipitem et ineptam vocat, tamen Selnecceri textum latinum retinendum putavimus, veriti, ne cui temere recessisse videremur a textu vulgato, in corpore librorum symbolicorum publice recepto, si Generani versionem, et ipsam multis locis vitiosam, recepissemus. Aliquot tamen loca notavimus, ubi ne sententiam quidem Lutheri assequutus est Selneccerus. Nam si omnia loca, in quibus a verbis Lutheri recessit, notare voluissemus, ingrati laboris fuisset opus. Ceterum textum latinum cum germanico diligentissime comparavimus, ut, si quo loco sententia verborum differret, breviter id notaremus. In quo negotio adhibuimus Augustanae quidem Confessionis exempla ea, de quibus

« ZurückWeiter »