Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

noti, erant carceribus, dum Romae fuerim, afflicti et bonis spoliati, quia Cessationem cum Insequinio initam respuentes excommunicationi obtemperabant. Quid si eorum aliqui obsecrabant me, ut non exonerem me et ipsos periculo pro civilitate Ill. D. Nuncio exhibenda quam ipse in talibus circumstantiis nollet ? et pavor ille auctus est quia vidi in Comitiis sedentes et tractationi pacis assistentes nonnullos regni proceres ejus Dominationi Illustrissimae fidelissimos, uti Vicecomitem de Rupe et Fermoy et filium ejus primogenitum Davidem Roch, tribunum legionis equestris et magni animi virum, Vicecomitem de Ikerin, Barones de Louth et de Castleconel, et Godfridum Barron, armigerum, virum fortem zelosum et sapientem, aliosque quorum mentem scrutatus inveni eos ibi esse, nequid mali illis eorumve amicis accideret. Si autem in tam nobiles et constantes viros cecidit timor, cur idem non excusaret meam in Comitiis praesentiam et absentiam ab Ill. D. Nuncio ?

18° Hae rationes collegam et me distinuerunt usque ad pacem conclusam ab exhibendo obsequio civilitatis ejus Dominationi Illustrissimae. Hoc etiam consideratione dignum est, quod absque licentia Comitiorum, ni manifesto exponeremur periculo, nobis non licuerit proficisci ad ejus Dominationem Illustrissimam ; quam facultatem, ut a viris prudentibus putabatur, non dedissent, apta suspicari talem congressum, et timere ne ex illa scintilla nasceretur flamma. Ut paucis dicam omnia timuimus cum aliis viris nobilissimis et notissimae probitatis, et timoris signa habuimus clarissima abrumpendum prorsus, ni pax illa fieret, omnem inter Catholicos unionem et concordiam et per hoc Regnum haereticis necessario et brevi tradendum : clam enim ad cor regni pervenerat Ormonii venenum, et languidum patriae corpus non erat patiens pharmaci fortis et vere salutaris; nam saepe accidit quod nimia quantitas sanae medicinae occidat aegrotum.

19° Expedit ut liberem me Collegamque meum nova calumnia. Nam dictum est nos sprevisse Excommunicationem Ill. D. Nuncii latam contra adhaerentes suspensioni armorum initae cum Insequinio, quod quam alienum fuerit a mente nostra testari possunt qui nos audierunt. Ut hanc invidiae sagittam in nos rejectam repellam, sciendum est nos duxisse et dixisse censuram illam extimescendam et non contemnendam. Ego vero omnes me consulentes super illa re adhortatus sum ad petendam absolutionem, talemque illi censurae reverentiam detuli, quod abstinuerim celebrare in Ecclesiis et Ora

toriis interdictis, quod et feci in oppido Rossiponti meae Dioecesis: insuper rogati vehementer, obligare nos cum aliis regni Commissariis ad prosecutionem Appellationis interpositae, non annuimus.

20° Quod non citius conati fuimus adire a pace contracta Ill. D. Nuncium rationes dedimus in quadam epistola a me et collega meo ad illum exarata ultimo Februarii ejusdem anni secundum stylum veterem, et bene integerrimis viris compertum est nos tunc temporis omnem in eo operam collocasse, ut duces religioni fideles non exauthorarentur. Vel hoc unum erat illa cunctatione dignum, quod arcem Duncanan petram regni fortissimam servaverimus in manibus capitanei Thomae Roche viri fidelissimi qui aliter eam amisisset. Unum nobis infeliciter accidit, quod D. Plunkettus illo die quo exire statuimus et haud dubie tunc exeundo tempestive venissemus ad Suam Dominationem Illustrissimam, missus fuerit Kilkennia a DD. Commissariis ad Ormonium ad villam Carrigiae circa tractationem gravissimi negotii; quo reverso statim iter arripuimus versus Galviam meliori animo quam fortuna, quia eodem die solvit in altum Ill. D. Nuncius. quo nos venimus ad tertium versus urbem illam lapidem. Hic etiam patimur virulentam calumniam, de quibus dictum est quod de industria tempus in via consumpsimus convivando ut non citius attingeremus illam civitatem, quam ejus Dominatio Ill. discederet de regno. Judicet Dominus inter nos et horum hominum cogitationes.

ad

21° Verum haec omnia, dicunt aliqui, non liberabunt culpa Fernensem et Plunkettum tempestive admonitos per viros fide dignissimos de dolo corruptorum hominum Ormonium patriae et pietati anteferentium. Quare ita admoniti non sunt protestati contra scelera et fraudes factiosorum? quare non incenderunt omnes ad continuandam confoederationem et non auscultandum illi de pace illa tractationi? quare non excitarunt Catholicum militem arma capessenda contra authores malorum in patria? Respondeo ego: quare inermis homo non occidit armatum? quare medicus non sanavit mortuum? et Fernensis et Plunkettus non dealbarunt Ethiopem ? quod in nobis erat fecimus, preces effudimus et obsecravimus illos de Supremo Concilio ad humilitatem pro obtinenda absolutione ut regnum redderetur tranquillum et populus pacatus (qui confoederati divisi commode uniri possent et pacis tractatus impediri) sed omnia in vanum, illis hoc facere omnino respuentibus et confidentibus in Appellatione interposita.

22° Non latuerunt nos omnino perversorum dolus et artificia, sed

mala quae non potuimus curare patienter pertulimus, pacem tamquam minus malum permittendo, cum penes nos non erat illam evitare. Quod si nolunt homines mihi fidem adhibere, mihi erit conscientia mea pro mille testibus, quod studio Ormonii, viri haeretici, nihil fecerim in illo negotio, nihil invidia Ill. D. Rinuccini, nihil spe bonorum propiique commodi. Quidquid feci bona fide feci et pro bono patriae meae et religionis. Verum experti sunt omnes boni, cum ingenti animi dolore, civitatum, Ecclesiarum et totius patriae perditione pacem illam evasisse religioni et patriae nimis funestam, hoste feroci et auri (dum milite et pecuniis vallatus nihil defendit Ormonius) universum regnum brevissimo spatio debilitante, et Catholicis, durante octennii bello stantibus fortiterque pugnantibus, ruinam operante, et suffodiente ea quae Christi sunt, et quae daemonis aedificante. Post hoc malum suspiriis et planctu uberrimo locus erat, non consilio aut remedio. Nam omnes infixi sunt in limo profundi non invenientes substantiam. Verum quis praevidere valuit justi Dei abscondentis in monte sancto aeternitatis arcanum hoc consilium ab hominibus, severam sententiam, et fulmen quod cecidit? sed illi, illi, qui consulto Ormonium e Galliis vocarunt ad imperium, quod erat grande piaculum (hinc enim radix in illa natione malorum omnium, hinc fons omnium miseriarum, hinc imposita viris probris necessitas multa mala tolerandi, hinc semen omnium discordiarum) parent se ad respondendum Deo pro sancta religione labefactata, patria perdita, libertate eversa, tot millibus animarum in exilium ejectis, et pro tanto profluvio Christiani sanguinis: videant ad quem tandem exitum pervenerunt abstrusa eorum consilia et qualiter contabuit humana sapientia. Haec hodie vident ipsi apertis et maddis oculis, sed nimis sero, in externis regionibus profugi, spreti et vastissimis haereditatibus spoliati. Hoc vident regni Praesules Ecclesiis ejecti, domi in solitudinibus et montibus errantes, et foris a dilectis gregibus avulsi, gementes et inconsolati. Hoc videt et inconsolabiliter dolet miserrima Hibernia sub cruentato hostis gladio incurvata.

23° Hoc mihi scribenti aestuat doloris affectus, et currunt lachrymae, quod unquam steterim in coetu consultantium de foedere tam exitiali licet innocenter ibi fuerim bona mente et bono fine. Quod si contra prudentiam erratum est, peccavi non ex malitia sed ex ignorantia et erroris facilior erit venia. Quod si innocentiae non erit locus sed opprimar falsi criminis invidia, Deum immortalem qui prima veritas est in testem voco veritatis quam scribo, me semper vixisse summa

fide adversus Sanctam Sedem omnesque ejus ministros in illo regno, sanctae religionis negotium omni loco et tempore pro viribus curantem, et numquam scienter abiisse in consilio impiorum aut stetisse in via peccatorum illorum qui charissimam patriam meam et religionem everterunt; in hoc etiam cum S. Paulo me consolari volo quod in meliorem mundum eundum est per gloriam et ignobilitatem, per infamiam et bonam famam.

24° Quamvis a me scripta verissima sint et sufficere possint prodefensione famae meae et innocentiae, non tamen desunt integritati meae praeclara nobilissimorum virorum testimonia. Appello ad conscientam ipsius Ill. D. Nuncii qualem invenerit me in gravissimis Ecclesiae negotiis tempore suae Nunciaturae, annon virum candidum, fidelem, secretum, ac pro viribus actuosum? referat ipse quid scripserit ad Suam Sanctitatem de me. In testem appello Ill. D. Franciscum Scarampum, primus ad foederatos Hiberniae Catholicos Sacrae Sedis Minister. Prompta sunt et visenda etiam honoratissimorum regni Praesulum testimonia, qui anno Domini 1650, commissionem mihi dederunt tractandi cum Serenissimo Duce Lotharingiae de protectione regni Hiberniae et religionis ab illo suscipienda, qua occasione a patria discessi.

25° Fateri debeo me nihil esse miserius, qui vidi haereditatem Domini in patria mea perdi et deletam a nefariis haereticis, et clausa per eos ora laudantium eum. Oh! ubi sunt misericordiae tuae antiquae, Domine, et quare tradidisti bestiis animas confitentes tibi, et animas pauperum tuorum oblivisceris in finem? verum iram tuam meruimus, et quia peccavimus in conspectu tuo idcirco tradidisti nos in manus inimicorum nostrorum. Lupus oves meas comedit, et ego infelicissimus pastor ab eis avulsus, Ecclesia, Civitate, et infulis spoliatus, vagus fio in terra aliena et compulsus petere panem peregrinum, dum proprius dividitur inter sicarios et latrones. Undique angustiae et remeare non licet ad propria ubi quaeror ad necem a sceleratis haereticis, et si spretis meis privatis periculis animam velim pro grege ponere, mea praesentia erit occasio excitandi novam flammam et gravissimam persecutionem qua atrocius devoretur grex, ad quem defendendum contra lupos proficisci cupio. Crimen est quod Episcopus suam authoritatem derivans a Romano fastigio Serenissimo Regi Angliae invisus sum, Ormonio me traducente tamquam perduellem et turbarum nuperarum in Hibernia praecipuum ducem. Crimen est quia una cum aliis regni Episcopis conspiravi contra

eumdem Ormonium ecclesias omnes et regni civitates perdentem. In Urbe laeditur mea fama et crimen ignoro. Haud dubie e divino consilio venerunt super me haec mala ut eis sapiam, et peregrinationis meae mala agnoscens futuram quietis aeternae civitatem inquiram. Neque melior sum ego patribus meis, fidelibus Dei servis, qui ludibria et verbera experti, insuper vincula et carceres, circuierunt in melotis et pellibus caprinis, egentes, angustiati, afflicti, quibus dignus non erat mundus, in solitudinibus errantes, in montibus et speluncis et cavernis terrae; quod si illi Dei electi et pia egerunt et crudelia passi sunt, quid ego pulvis et cinis quaero in hoc mundo et quo ambio pervenire ? atque utinam, utinam me plene submittam divinae voluntati in infirmitatibus, in contumeliis, in necessitatibus, in persecutionibus, in angustiis pro Christo; nam quietus non ero donec inveniam Jesum meum in Cruce ubi dormit, ubi pascit in meridie. Hoc unum ab hominibus solatium infirmus peccator quaero, ut me vermem ab haereticis protritum, stipulam siccam persequi desinant, quia non est in me amplius invidiae locus, ubi enim fervet ignominia frigescere solet. invidia.

XXXVI.

LETTER OF DR. WALSH, ARCHBISHOP OF CASHEL, FROM COMPOSTELLA, 30TH Nov., 1653, TO THE BISHOP OF CLONMACNOISE, IN ROME.

(FROM THE RINUCCINI MSS.)

Illustrissimam Dominationem Vestram etiam atque etiam rogo ut cum, eo te teneas loco quo et Deo et patriae inservire valeas, Suae Sanctitati quam possis humillime supplices quatenus suam Praelatis aliquibus et aliis personis deleget authoritatem absolvendi eos qui timent neeensuras ab Ill. D. Archiepiscopo Firmano, Nuncio Apostolico, fulminatas contraxerint: alii enim timoratae, alii laxioris sunt conscientiae. Poterit Dominatio Vestra Illustrissima in mentem revocare quid Praelati omnes in sua ipsius Ecclesia domoque Cluanmacnosiensi congregati in hunc finem generaliter decreverint. Quod autem ad me attinet humillime imploro mihi et gregi meo Suae Sanctitatis

« ZurückWeiter »