Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

crearent aut displicentiam, sunt amplexi et ex illa humilitatis et honoris, quem in illo notarunt, contemptu, ad majorem illius honorem, reverentiam, observantiam sunt excitati. Compostellae in ejus adventum speciali patrum cura et charitate apparatum fuit cubiculum, sedilibus, tapetibus decenter instructum, adhibitis ad lectum sericis, pretiosis peristromatis, aliisque ornamentis. Id ad breve tempus tulit praesul dum urbanae ordinariae (ut fit) salutationes et visitationes transirent; quibus peractis, status ac conditionis suae memor rogavit illa deponi et seponi et ad ordinariam Collegii normam cubiculum redigi. Restiti ego primum et opposui quod id ejus dignitate et persona minus dignum judicarem. Sed ille, me (inquit) praesulem et exulem esse nemo ignorat: scio cum Apostolo humiliari, scio et abundare; ubique et in omnibus institutus sum et satiari et esurire et penuriam pati: omnia possum in eo qui me confortat: expertus satis haec didici: fuit cum foris in exteris regnis, fuit cum in palatio et domo mea suppeteret rerum abundantia et splendor: transierunt ista in carceribus et latebris, montibus, sylvis penuriam incommoda aerumnas passum sum: exulem me jam et proscriptum tempori aptari decet et divinae quae de me est dispositioni ac voluntati conformari non est in exilio quaerendus splendor aut luxus: non nescio dignitatem et personam meam ista ferre; sed non ferunt census, media et exulis conditio: nam illa ferre et adhibere quid aliud esset quam in exilium splendorem et luxum non amittere et perdere sed mutare et quaerere ? Non faciam; non feram; et constanter urgens tandem evicit, nec cessavit donec ornamenta amoverentur, et cubiculum modeste relinqueretur compositum. Hanc ob causam in cibo, potu, rebus ad vitae sustentationem spectantibus tenuitatem sectabatur et parsimoniam, superflua exquisita respuebat: necessaria ipsa et congrua vix admittebat, ac aegre ferebat in pharmacis adversus morbum e medicorum consilio praescriptis sumptus fieri, quod vitam cujus eum taedebat, tanti non aestimaret. Videbat ille in dies magis magisque invalescente morbo sibi apud nos hyemem e ultimum fore diem agendum. Caeterum in periculis, angustiis, rerum omnium quam passus est jacturam Episcopi ordinarias vestes, hypoditem (Rochetam vocant), utramque togam, pallium sacrum, pectoralem crucem et annulum sibi auferri non est passus: illa semper servavit : illis in Hispania vivens moriensque est usus. Neque haec afflicta conditio aut inopia quidquam minuit de animi illius magnitudine, authoritate et

gravitate, quam ita constanter adhibuit ut nihil humile aut indignum sibi proponi ferret aut rogari, nihil nisi aequum et justum statueret et concederet. Acres et molestos in variis quibus afflictabatur morbis habuit dolores: duos integros menses in lecto, movere se vix valens, nihil pene cibi sumpsit aut edulii, ut Medicis illum tamdiu sine cibo vivere potuisse, ad instar miraculi sit visum. Agnoscebat specialem Dei erga se vel in hoc providentiam quod ex haeretica Hiberniae Babylone in Catholicam Hispaniam fuerit ductus, ubi sacras campanas audire, Missae et sacramentorum beneficio frui; ubi patribus Societatis, quos unice amabat et colebat, adesse; Sacerdotes et religiosos viros videre, sacra Catholicae religionis exercitia et ritus libere exercere liceret; ubi haeresis non audet caput attollere et sacra Inquisitione punitur et premitur, non minus quam Catholica fides nunc in Hibernia ab haeresi opprimitur et vexatur. Haec ille laeto ore depraedicare et speciales hoc nomine Deo gratias agere. In Deiparae Virginis et Angelorum cultu et honore singularis fuit. Rosarium unum et precarios globulos manibus constanter tenebat et percurrebat: aliud cum sacris variarum indulgentiarum numismatis e colle pendulum gestabat. Mariam semper in corde in ore saepe saepius habebat, illius honorem et cultum ubique promovebat. Rogavit et voluit, ut Collegii pro Societate Cassiliae a se fundati templum Deiparae Virgini Annunciatae esset sacrum, et ad hoc, quod potuit subsidii contulit. Gaudebat Compostellae ubi primum pietatis et doctrinae spiritum hausit, se exspiraturum; et licet de itinere Matritensi interdum ageret ac meditaretur, saepius tamen dicebat se Compostella nunquam discessurum, sub D. Jacobi magni Hispaniarum Apostoli protectione et patrocinio moriturum. Quoad potuit divinum officium, etiam renitente saepius Patre Confessario recitabat; cum recitare non posset, aliis piis precibus et Rosariis abunde compensabat. Dolebat colloquiis et amicorum visitationibus perdi tempus quod unioni cum Deo et piae meditationi sacrum voluit. Respuebat negotia quamtumvis bona et aegre ferebat in morbo quidquam sibi offerri aut suggeri quod ad animae salutem et mortis praeparationem non spectaret. Totus et assiduus fuit in sacra Domini Passione cogitanda et ruminanda, illam specialibus precibus pie eleganterque compositis lente et otio dies noctesque percurrebat. Cum ad altare ipse stare, aut sacrificium Deo offerre non posset, in dies Missam audiebat, Sacram Synaxim tertio quoque die ac Dominicis et festis dicbus accipiebat, praemissa accurata peccatorum confessione. In

ore, in corde semper illi fuerunt haec sacra verba "Jesus, Maria. Deo gratias. Alabado sea el Sanctissimo Sacramento y la purissima Concepcion de nostra Senora. Auge dolorem Jesu, simul auge patientiam," et similia. Desiderabat solus esse et cum Deo et sanctis, ut (ita ajebat) liberius esse et agere posset. In morbo ab admodum Rev. D. Christophoro de Aguirre rogatus, ubi sepeliri vellet? Oh! me, inquit, sterquilinio indignissimum; rogo tamen sacra terra sepeliri, idque Excellentissimo Principi Archiepiscopo Compostellano et Dominationi vestrae committo: animam Deo, Beatae Virgini et Sanctis do et commendo. Alias non semel me monuit et rogavit ut nihil ad funeris quo se indignum putabat honorem conferratur. Si quid in morte illi superesset, id totum sacerdotibus pauperibus, qui pro suae animae refrigerio sacrificarent, extemplo tribuendum. Tandem petito et rogato Sacro Viatico et Extrema Unctione, pro desiderio suo nostraque satisfactione, praemissa exacta et accurata generali totius vitae (quod antea saepius fecit) confessione, viatico et Extrema Unctione munitus, e mari ad portum, e carcere, periculis, incommodis, angustiis, fidei Deique causa toleratis, ad quietem et securitatem; ab inopia ad opes et copiam; e morbis et doloribus ad aeternam salutem; e lucta et certaminibus ad praemium et coronam; e morte ad vitam, ab exilio in patriam, e terra in coelum (uti confidimus) feliciter transiit, tertio Nonas Maii anno salutis 1654, et Compostellae in alma Apostolica Metropolitana Cathedrali S. Jacobi, gloriosi Hispaniarum Apostoli, Ecclesia conspicuo et honorifico loco est sepultus. Funus summo splendore et religione celebrarunt, et justa tanto Praesuli congrua funerisque expensas praestiterunt Excellentissimus Princeps Archiepiscopus et Illustrissimi ac Reverendissimi de Venerando Capitulo Domini Canonici, adfuerunt religiosae quae in civitate sunt familiae et cives pene universi, Clerus populusque Compostellanus. Tanta porro fuit de ejus sanctitate ac virtute omnium opinio et veneratio ut certarent defuncti corpus videre ac tangere, manus, pedes, vestes osculari, precarios globulos et sudaria illi admovere; et palam dicebant et inclamabant felicem civitatem et Ecclesiam quae tanti praesulis et exulis, ac Dei confessoris corpus haberet depositum.

A funere, dum Excellentissimo Principi Archiepiscopo pro suo, quem in exequiis subiit, labore et molestia, pro honore piis defuncti manibus exhibito gratias ago: Fecimus (refert ille) quod potuimus ; meretur amplius gloriosus Christi exul et confessor, et gratias agimus

Deo quod thesaurum hunc nostrae concesserit Ecclesiae, ideoque ad perpetuam memoriam illius corpus prope sacrarium, in quo Divorum Lypsana et Reliquiae servantur, reposuimus. Idipsum mihi pariter gratias agenti, suo et totius Capituli nomine Illustrissimus D. Decanus iisdem pene verbis fuse et honorifice respondit. Rependet Deus, et honorem sibi in servo suo praestitum copiose compensabit.

XLI.

LETTER OF A CAPUCHIN FATHER FROM GALWAY, 18TH JULY, 1655.

(FROM THE RINUCCINI MSS.)

Reverendo P. Christophoro O'Kearney, Capuccino Hiberno et Capuccinorum Hibernorum Commissario Generali ad Capuccinos, Carolopolim.

REVERENDE PATER,

Scripsi ad Rev. Vestram hoc triennio superiori varias epistolas de iis quae circa me agebantur, qui declinandae persecutionis ergo haud paucas ego personas multasque artes simulavi, idque inter innumeras vitae aerumnas, praesertim ex quo proditus fueram apud urbem Waterfordiam ubi haeretici gubernatoris hortulanum et civitatis bajulum gesseram, quo sub ea larva ad sacramenta Catholicis ministranda et ad haereticos fide imbuendos in illa civitate liberius haerere valerem. Ex custodia ergo in quam tunc conjectus eram, speciali Dei providentia me proripui et apud urbem Galviam, in quam post varios casus me recepi, pedem fixi; ubi exinde mercatorem Scoticum prae me fero, circumforaneum aginatorem. Inter eas rerum mutationes quid tribulationis et molestiae non pertuli? etenim (ut caetera quae epistolae cancellis contineri nequeunt silentio praeteream) hoc ultimo biennio ab exploratoribus ter proditus fui; quo non obstante per specialem supremi numinis tutelam ante carcerem et vincula semper evasi inter proficiscendum ad sistendum me judici, facta cum custodibus transactione. Impraesentiarum autem vix diffiniam quid mihi agendum sit, tantopere rerum etiam

quae ad vitam sustentandam necessariae sunt inopia premor. Nam et plerumque P. Bernardus, quem biennio elapso huc istinc destinastis, quique in hac vicinia mecum laborat, me onerat. Porro is, nisi me fallit opinio, haud diu in hoc regno vivere poterit, sed dubio procul vitam in patibulo concludet: neque enim potest dissuaderi quin periculosissima quaeque loca Evangelii propagandi studio frequentet; quare multa indagine ab haereticis conquiritur, sed eum Deus ab illorum manibus hucusque praeservavit. Jam plene ignoramus qua ratione vitam foveamus, benefactoribus scilicet et amicis Catholicis vel persecutione deletis vel in partes ultramarinas proscriptis; quod si qui adhuc hic permaneant superstites, ipsi pene perinde atque nos aliena misericordia nunc indigent, nec inveniunt. P. Gregorius apud 'agrum Corcagiensem evangelizat, quem nos convenire non audemus, tantis iter periculis interpositum et catascoporum excubiis scatet. P. Barnabas apud Turviam haeret. P. Gabriel decessit. Caeteri fratrum insulam clanculario sparsim functionis missionariae ministeriis peragrant. Habemus hic messem multam, nam praecipui Catholici ex tribus aliis Hiberniae provinciis in hanc unam Conaciae provinciam relegati sunt. Restant etiam non obstante intolerabili persecutionis carnificina aliquot operarii quibus omnibus aliqua suppetit humanae providentiae via ad subsistendum, exceptis solis Capuccinis. Deus, spero, tecum opem feret: certe vix poterimus semper lacte et herbis vitam sustentare, quibus plerumque hactenus vescimur. Si liceret post haustam lactis refectionem abstergere jecur vino Gallicano, possemus diutius vivere, nisi vitam amputaret suspendium quod nulla die nobis non imminet. In summa, nunquam mente fuimus adeo hilari atque hisce diebus malis, quibus sicut olim Nabuchodonosor corpora pascimus more bestiarum. In hac navi cum qua epistolam transmitto, mandantur in exilium in Galliam ex portu Galviensi triginta Ecclesiastici; Limerico quoque octo et Corcagia alii transportantur. Reverentia vestra mittat alios qui eorum locum suppleant; fieri enim non potest quin indigeat Insula operariis Apostolicis, cum ex ipsa natione plures habeamus Judae imitatores qui quotidie e clero aliquem prodant et capiant. Rev. Vestrae obseq. servus,

Galviae, in Hibernia, 18. Julii, 1655.

Fr. ANTONIUS,

Capuccinus indignus.

« ZurückWeiter »