Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

SPICILEGIUM OSSORIENSE.

I.

BRIEF OF POPE URBAN THE EIGHTH TO THE ARCHBISHOPS, BISHOPS, CLERGY, NOBILITY, AND PEOPLE OF IRELAND, 1st FEBRUARY, 1642.

(FROM THE WADDING PAPERS, ROME.)

UNIVERSIS CATHOLICIS ARCHIEPISCOPIS, EPISCOPIS, CLERO, NOBILIBUS ET POPULO PER REGNUM HIBERNIAE CONSTITUTIS.

URBANUS VIII.

DILECTI FILII, SALUTEM ET APOSTOLICAM BENEDICTIONEM.

Quae de praesenti istius Regni statu nunciantur, animum nostrum pro singulari quo nationem vestram complectimur affectu, vehementer anxium habuerunt; licet enim a Nobis longissimo intervallo disjuncti sitis, Nos tamen in sinu gerimus Apostolicae charitatis, neque possunt quolibet filiorum discrimine paterna nostra viscera non magnopere commoveri. In tanta vero sollicitudine non parum Nos solatur, quod dum virtutem vestram pluribus antehac probatam documentis perpendimus, certam in spem erigimur fore ut quovis in tempore solita vestra animi celsitudo luculenter eniteat et non modo sartam tectam Catholicam Religionem servetis, sed aliis exemplo sitis, quo mentis alacritate ac studio mortalia aeternis, caduca coelestibus, terrena cuncta animarum saluti sint posthabenda. Omne gaudium existimate, Venerabiles Fratres et dilecti Filii, cum in tentationes varias incideritis cum minime vos lateat ab iis praesertim quos hujus saeculi malis scrutator Christus expendit, uberem ex conflictationum seminibus sperandum esse felicitatis proventum. Potentissimam autem Dei opem ac patrocinium promereri facile vobis erit si Catholicae Fidei

II.

B

incolumitatem caeteris omnibus rationibus anteponatis, nec aliquid transigi patiamini quod illi detrimentum aut imminutionem afferre possit. Hoc ab explorata vestra constantia omnes Catholicae nationes expectant, hoc Ecclesia sibi pollicetur, hoc pastoralis nostra sollicitudo et paterna benevolentia ab amantissimis filiis jure optimo exigit. Nec sane religiosae ad quam vos hortamur constantiae exempla vobis longe petenda sunt. Cogitate quos habuistis virtutum Magistros, considerate insignes fidei Athletas qui praecesserunt, interrogate Majores vestros et dicent vobis qua diligentia et ardore in quolibet discrimine ea tantum consilia ineunda sint quae verae fidei propugnaculum, atque Ecclesiasticorum praesidium habere possunt. Praeclarissimum illud reipsa confirmare satagite vestrae nationis elogium quae Insula Sanctorum non raro meruit appellari, et quos celebrare gloriamini, eos imitari non pigeat. Nos profecto quidquid ab eximia in Deum pietate, quidquid a singulari in Ecclesiam observantia proficisci par est, a vobis expectamus, quibus Apostolicam Benedictionem peramanter impertimur, precantes divinam clementiam ut piis vestris conatibus ac laboribus obsecundantem sese praebere non dedignetur.

Datum Romae apud S. Petrum, die 1. Februarii, 1642, Pontificatus Nostri anno decimonono.

II.

DECREES OF THE PROVINCIAL SYNOD OF THE PROVINCE OF ARMAGH, HELD AT KELLS, THE 22ND MARCH, 1642.

(FROM THE RINUCCINI MSS.)

In Nomine Domini, Amen.-Incipiunt proposita, acta et decisa in Concilio Provinciali congregato Kellis per Illustrissimum Domum Hugonem Archiepiscopum Ardmachanum totius Iberniæ Primatem in eodem Concilio Presidentem: Missa prius celebrata, Reverendissimis Episcopis, reliquisque Provinciæ Prælatis et aliis, quorum interesse Concilio videbatur, vocatis et per se, vel suos Procuratores, comparentibus, et concione habita;

In primis, de bellorum turbine, populi jactura, nobilitatis periculis, ac Reipublicæ damnis, tam in spiritualibus, quam in temporalibus, multa ventilata sunt, et quidem specialiter quid Prælatis et Pastoribus, quibus hujusmodi populi commissi sunt, qui pro Ovibus sibi commissis, justisque de causis periclitantibus, debent animas suas ponere faciendum sit in tantis tumultibus, fuit consultatum et conclusum ante omnia ad Deum Optum Max. omnium Consolatorem recurrendum jejunio, oratione, eleemosynis, peccatorum pœnitentia et satisfactione, et deinde factæ sunt sequentes Propositiones :

PROPOSITIO 1a.

Indictum est jejunium per universam Provinciam supradictam trium dierum feriæ quartæ, sextæ et Sabbathi unius septimanæ eligendæ prima opportunitate per singulos Ordinarios, cujus prima die, seu Dominica, declarabunt singuli Parochi inter Missarum solemnia illis tribus diebus jejunandum: et ulterius Feria IV anno integro initiando a die declarationis prædictæ, et Dominica immediate sequente jejunium illorum trium dierum, præmissa Confessione, communicent omnes, vel diebus sequentibus, si illa non valebunt. Sacerdotes vero inter Missarum solemnia legant singulis diebus festivis ad unum annum Litanias Sanctorum cum annexis precibus, et Laici Rosarium.

PROPOSITIO 2a.

Homicidæ, mutilatores, graves percussores, fures, injusti spoliatores, raptores, et extortores bonorum quorumcumque, eorumque fautores, receptores, et quoquo modo assistentes, excommunicati sint et excommunicatos esse declaramus, æque ac si nominatim singuli denunciarentur: circa satisfactionem vero similium criminum hactenus commissorum imponendam (si non sint per Canones, vel Statuta Provincialia censurati ipso facto) discretioni Ordinariorum et Confessariorum relinquimus.

PROPOSITIO 3a.

Notum est in variis Provinciæ Comitatibus terras invadi tam ecclesiasticas, quam sæculares, et intrusione injustissima exspoliari, expulsis, prohibitis, et contemptis possessoribus aliis Ibernis, per impios multos prætextu alicujus antiqui tituli contra jus et Regium et Pontificium, et contra communem conscientiam et æquitatem cum singulari damno multorum legitimorum possessorum et periculo tam

Religionis extinguendæ, quam reipublicæ evertendæ in toto Regno. Nos vero in quantum in nobis est volentes ire obviam hujusmodi impiis, et iniquis, et conscientiæ et Religionis omnis oblitis, statuimus et decrevimus omnes et singulos ejusmodi invasores, usurpatores et intrusores, qui ab initio belli præsentis, ullius Iberni sive Catholici, sive Protestantis possessionem invaserunt et detinent aut in posterum invadent excommunicandos esse prout praesentis Decreti tenore excommunicamus, imo et omnes et singulos qui terras et possessiones ullas detinere ausi fuerint contra publicam authoritatem, sicut et eorum fautores atque assistentes, et specialiter hac censura innodatos declaramus omnes et singulos, qui directe vel indirecte prohibent dari census, seu redditus possessoribus iis qui possederant ad inchoationem usque praedicti belli, et qui sine facultate possessorum talium colligunt et extorquent redditus et aequivalentia sub praetextu dandi militibus inquilinis, aut alias, a Tenentibus, subditis eorum possessorum.

PROPOSITIO 4a.

Nobilitas Iberniae mota iniquitate et praesumptione ministrorum et officialium Anglorum, et praecipue Puritanorum tam Angliae quam Iberniae (qui semper, et specialiter hisce postremis annis studentes ruinae Catholicorum, servituti Ibernorum, et serenissimi nostri Regis praerogativarum abolitioni, varias vias inierunt conventiculis, petitionibus contra Catholicos exhibitis, decretis parlamentariis in praejudicium Catholicorum procuratis, insultando Suae Majestati in Parlamentis, contraeundo ejus mandatis, immunes reddendo contra ejus voluntatem et condemnando quos velint) bellum nuper indictum continuat non minus pie, quam periculose. Interim nonnulli etiam Catholici et natione Iberni, repugnant, et assistunt contra tam Deum et Patriam quam conscientiam et Suae Majestatis honorem et commodum, impiis tyrannis, deceptoribus, et Reipublicae perversoribus, Puritanis, ignari fore ut ejusmodi sua gesta redundent in sua capita. Siquidem si vincant Puritani, nullo in loco aut honore ipsos sustinebunt, ut clare intelligi potest ex more eorum procedendi cum omnibus Ibernis qui ipsis inservierunt hactenus, aut inserviunt, ac ex dictis, factis, et odio quasi innato quo afficiuntur erga quoscumque Ibernos, vel natos in Ibernia. Nos vero momentis, impietate ac miseria nostratium, qui, Puritanis assistunt, moti et adducti, sentimus omnes et singulos qui Puritanis assistunt, eorumque impiis et tyrannicis conatibus pro Patria, pro Religione, pro Deo et Rege non resistunt excom

« ZurückWeiter »