Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

nec ipsos omnino esse reconciliandos: et Illmum Kildariensem Wesley hominem esse ad omnia ineptum sua utpote statione indignum et incapacem nec a limine quidem Theologiam salutasse. Quae mendacia, bone Deus! quantae calumniae ! quam horrendae detractiones. Nihil enim, Illme Dne, magis a veritate alienum excogitari potest quam ut ex una parte clerus ille Dubliniensis qui viris gravissimis doctissimis et in omni virtutum genere exercitatissimis constat quique unanimi consensu Dñum Russell post obitum Illmi felicis memoriae Talboti suum constituit Vicarium dignumque, qui ad sublimem illam dignitatem eveheretur, judicavit; et ex altera parte, Dñus Russell tanti honoris et beneficii immemor tam cito ad suum dedecus, Catholicorum scandalum ac Religionis detrimentum, inter se digladientur. Tam experientia mea quam testimonio omnium quos audivi et alloquutus sum, Dñum Russell esse hominem dignissimum didici, modestia quippe sua, pietate, morum simplicitate, doctrinâ et potissimum charitate ita fulgentem ut non modo clerus et infima plebs ipsum Patrem et Magistrum sed etiam ipsi Nobiles tam Hiberni quam Angli colant ac revereantur. Ipsius porro charitatis testis ipse sum nec invitus praeco: etenim ducentos florenos pauperi concessit juveni qui mecum ex Hibernia venit et in hoc Seminarium ipsius Illmi precibus et commendatione admissus. Numquam Dioecesis Dubliniensis fuit, illo Archiepiscopo, pacatior. Dum essem in Hibernia crebro me Dublinum contuli, pluribusque diebus ibi commoratus, et nullâ non die aliquorum Sacerdotum et saepe plurium consortio potitus, supra omnes, quibus praelucebant, virtutes, amorem mutuum et commissi gregis curam in illis eminere observavi. quid dubii aut contentionis vel sua vel populi causa oriebatur ad invicem referebant, et modestissime sine strepitu, sine invidia, sine rancore discutiebatur. Publice et privatim de Dño Russell honorifice loquebantur: post unius aut alterius horae colloquium ad suam quisque stationem et curam prodibat: hinc magnus erga Pastores populi amor et observantia, tam assidua Sacramentorum frequentia, tantusque ad loca, ubi celebrantur Sacra, licet spatiosa et mille virorum continendorum capacia, hominum concursus maxime diebus festis ut eos capere non valeant.

Si

Quod vero spectat ad Ill. Dñum Wesley, miror profecto detractorum et calumniatorum audaciam. In umbilico enim urbis Dubliniensis a multis jam annis tenet domicilium. Vix ullus in Hibernia nobilis cui non sit notus, quod quater per annum eo ad comitia veniant et ad

ipsum inprimis confluant suam aperturi conscientiam. Novit Illma Vra Dominatio, novit Romana Curia, novit Xtianus orbis quam egregia semper in fide constantiae argumenta edidêre Hiberni adeo ut bonorum et vitae quam fidei jacturam facere mallent: nec asserere vereor nullos esse qui majori odio malos Ecclesiasticos prosequantur et praecipue nobiles, qui et ipsi plerumque non ignari, ab inscitiâ Sacerdotum tamquam a peste abhorrent; quod non nesciant ignorantiam esse omnis mali causam et fomitem, et idiotas in urbibus populo praeesse nequaquam sinunt. Si talis esset Illmus Dñus Wesley qualis Romae depingitur jamdudum ex illo loco vel invitus deturbaretur. Ad ipsum frequentissimo accedunt perspicaces Jurisconsulti, quorum ibi magna copia nec minor divitum et mercatorum turba et quorum nonnulli Philosophiae et Theologiae in transmarinis partibus operam dederunt, solliciti tamen de animi sui sordibus eluendis, ei tanti ponderis negotium, utpote salutem aeternam, non crederent, nisi pro certo constaret hominem esse capacissimum. Quid ad haec Detractores ? nec Theologiam quidem delibasse affirmabunt? Suum tamen alumnum et Licentiati gradu decoratum agnoscit et laetatur celeberrima Lovaniensis Academia, tam insigni ornamento gaudet Capitulum Dubliniense et in rebus Theologicis et in utroque jure apprime versatum fatebitur. Sentiet, favente Deo, Kildaria et Laughlinia ipsius doctrinae claritatem novit denique, quod caput est, novit tota Lagenia virum esse vita et moribus laudatissimum. In conversatione illo modestiorem vidi neminem: ad illius saepenumero cubiculum accedens semper illum vel studentem vel orantem vel confessiones audientem reperi. A tot quibus ibi commoratur annis se numquam nisi semel, licet non raro invitatus, prandium aut coenam sumpturum tabernam intrasse asserentem audivi, rarum sobrietatis exemplum.

[ocr errors]

Quid jam dicere superest, Illme Dñe, quam ut ejusmodi diffamatores et mendaces, zizaniorum appellem seminatores qui vel ex purâ malitia vel ex crassissima ignorantia, haec effutiunt, scribunt, affirmant. Meipsum sane culpâ vacuum non existimarem si quid tanti momenti Illmam Dñem Vram celarem, imo vero grande piaculum committerem si tacerem leviora, quandoquidem illo me honore dignata sit Illma Vra Dio ut illorum Eporum Diplomata illis tradenda mihi crederet eorumque ac caeterorum Ecclesiasticorum administrationis et praesentis Ecclesiae Hibernicae statûs rationem, quam arbitror exacte et ad vestram omnino satisfactionem me vobis post huc reditum exposuisse, sibi reddendam postularet. Si Sacrae Congñi adhuc dubium

ullum super his quae hic sine fuco asserui, restat cupiatve ulterius certior fieri, unica ab eadem Sac. Congñe vel a V. Illña Dñe ad clerum Dubliniensem aut ullum in Lagenia Epum epistola horum omnium a me affirmatorum notitiam et confirmationem impetrabit. Pro coronide addam, Illme Dne, quod a praefato Pastore, patratum in Conacia miraculum, accepi, Sacramentum enim Regis abscondere bonum est: opera autem Dei revelare et confiteri honorificum.

Protestanticus Tuamensis Archiepus Vesy nomine qui dicitur magnus non esse festorum dierum observator, 16° ultimi Aprilis habuit in agris, qui arabant duos videlicet homines cum sex bobus. Stivarius seu tenens aratrum, fuit natione Scotus et religione rigidus Calvinista ductor Hibernus Catholicus. Horrendum subito exoritur tonitru et toto coelo fulgura emicant, quae audiens et videns Catholicus signans se signo crucis Deo se sub patrocinio Sanctae Barbarae commendavit. Haec intuens Calvinista et dedignatus, pestis, ait, te tuasque papisticas incantationes absumat; qui tibi opitulari valeant ista venefica ? Catholicus retrospiciens isti responsurus, fulmine percussum, flammis circumcinctum et absumptum cernit: quo viso attonitus medio se bovi submisit, qui solus bos, reliquis omnibus interemptis manet intactus. Hoc verissimum est. Sic pereant

peccatores a facie Dei.

Haec sunt, Illme Dñe, quae habeo vobis insinuanda pro praesenti : verum illos bonos viros consolatur quod suarum actionum conscii, et curiae Romanae judicio ac vestra bonitate freti sperent fore ut tam iniquis rumoribus nulla adhibeatur fides. Hac etiam spe ac fiducia fulti, calumniantium facile tela retundent, et alacrioribus, si fieri poterit, animis, suam curam, studium, et industriam ad Dei gloriam, Sanctae Sedis obsequium, Religionis ac Patriae utilitatem conferent. Interim omnia vobis ex animo prospera exopto maneoque,

Illmae ac Remae Dnis Vrae,

humus ac obsequm famulus,

CABOLUS DEMPSEY.

LXXIX.

LETTER OF THE ARCHBISHOP OF ARMAGH AND BISHOP OF CLOGHER TO THE INTERNUNCIO AT BRUSSELS, 19TH MARCH, 1686.

(FROM THE ARCHIVES OF PROPAGANDA.)

ILLME ET REVME PATRONE COLME,

Distulimus respondere ultimis epistolis Illmae Vrae Dñis donec resciremus aliqua ex Hibernia, ac de successu nostrorum negotiorum hac in curia. Quantum ad 1um de modo mendicandi solito apud Regulares, a memoria hominum alius non fuit quam ut iidem Regulares ad altaria post Missarum solemnia eleemosinam peterent a fidelibus. Porro hic modus (ut credimus) incoepit et inolevit ob distantiam locorum e quibus ad Missam parochialem confluunt fideles ad quae loca ipsi Regulares accedere nequeunt sine inutilibus vagationibus ad quas evitandas nominant sibi procuratores laicos, viros honestos qui promissas a fidelibus oblationes et eleemosynas colligunt et ad domos Regularium adducunt.

:

Quod caetera attinet brevi (favente Deo) poterimus satisfacere Illmae Dñi Vrae, nam intra triduum resolvimus hinc reverti in patriam, Festa enim paschalia et cura nobis incumbens urgent nostrum reditum.

Caeterum quoad successum nostrorum negotiorum hic, ex parte ad votum fuit quoad propagationem Religionis Catholicae in patria nostra media eo conducentia disponuntur fortiter et suaviter et Rex noster vere regia et Catholica pietate plura successu temporis praestabit (ut nobis pollicitus est) quam praesens rerum circumstantia patitur. Plura ocyus intimabuntur Vestrae Illmae Dãi cui grates rependimus pro sua in Nos benevolentia et cura et sollicitudine rebus nostris impensa ac valere optamus.

Londini, 19° Martii, 1685/6.

A Monsieur

Mons. PIGLIARDI,

a Brusselles.

Vrae Illmae Dnis,

Devmi Servi,

fr. DOMINICUs, Armacanus. fr. PATRITIUS, Clogherensis.

LXXX.

LETTER OF KING JAMES THE SECOND TO THE IRISH BISHOPS, 20TH MARCH, 1686.

(FROM THE VATICAN ARCHIVES.)

JAMES REX.

Most Rev. and Right Rev. fathers in God: we greet you well. We have received by the hands of the Primate of Ardmagh the letter which you sent us upon the occasion of our accession to the Crowne. The expressions of your dutie are very acceptable to us, and therefore you may be assured of the continuance of our Royal Protection and favour unto you upon all occasion wherein you may stand in need thereof. In the mean time we must recommend it to you to employ your utmost endeavours for the good government of our subjects committed to your charge and for their instruction in true pietie and in their duty to God and to us. And you are also to signify to the inferior clergy that we expect they should behave themselves with all obedience to you their superiors and observe such injunctions as from time to time shall be thought fit to be layed upon them, and soe we bid you very hearthily fare-well. Given at our Court at Whitehall the 20th day of March, 1685/6.

By his Maje Comande,

SUNDERLAND P.

LXXXI.

LETTER OF LORD SUNDERLAND TO THE ARCHBISHOP OF ARMAGH,

MY LORD,

27TH MARCH, 1686.

(FROM THE VATICAN ARCHIVES.)

White Hall the 27th of March, 1686.

The King commands me to signifie unto your Grace that he allowes you and the rest of the Catholick Archbishops and Bishops of Ireland to weare your ordinary habit, as Praelats, in Publicke,

« ZurückWeiter »