Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

dispositiones, reservationes, provisiones et mandata Apostolica totis viribus observabo et faciam ab aliis observari. Haereticos, Schismaticos et rebelles Eidem Dno Nro vel successoribus praedictis pro posse persequar et impugnabo. Vocatus ad Synodum veniam nisi praepeditus fuero canonica praepeditione, Apostolorum limina (singulis trienniis) personaliter per me ipsum visitabo et Domino nostro ac successoribus praefatis reddam de toto meo personali officio ac de rebus omnibus ad Ecclesiae meae statum, ad cleri populique disciplinam, animarum denique quae meae fidei traditae sunt salutem quovis modo pertinentibus, et vicissim mandata Apostolica humiliter recipiam et quam diligenter exequar. Quod si legitimo impedimento detentus fuero praefata omnia adimplebo per certum nuncium, ad hoc speciale mandatum habentem de gremio mei capituli, aut alium in dignitate ecclesiastica constitutum seu alias personatum habentem, aut his mihi dificientibus per Dioecesanum saceredotem, vel clero deficiente omnino per aliquem presbiterum saecularem, vel regularem spectatae probitatis et religionis de supra dictis omnibus plene instructum, de hujusmodi autem impedimento docebo per legitimas probationes, ad Sanctae Romanae Ecclesiae Cardinalem proponentem in Congregatione Sacri concilii per supradictum Nuncium transmittendas, possessiones vero ad mensam pertinentes non vendam nec donabo, neque impignorabo, nec de novo infeudabo vel aliquo modo alienabo etiam cum consensu capituli Ecclesiae meae inconsulto Romano Pontifice; et si ad aliquam alienationem devenero, poenas in quadam super hoc edita constitutione contentas, eo ipso incurrere volo, sic me Deus adjuvet et haec Sancta Dei Evangelia.

Item ego supra dictus Edvardus Comerford firma fide credo et profiteor omnia et singula quae continentur in symbolo fidei quo Sancta Romana Ecclesia utitur, videlicet: Credo in Deum patrem omnipotentem factorem coeli et terrae, visibilium omnium et invisibilium; et in unum dominum Jesum Christum filium Dei unigenitum et ex patre natum ante omnia saecula, Deum de Deo, lumen de lumine, Deum verum de Deo vero, genitum non factum, consubstantialem patri per quem omnia facta sunt, qui propter nos homines et propter nostram salutem descendit de Coelis et incarnatus est de Spiritu Sancto ex Maria Virgine et homo factus est, crucifixus etiam pro nobis, sub Pontio Pilato passus et sepultus est, et resurrexit tertia die secundum scripturas, et ascendit in coelum, sedet ad dexteram Dei Patris et iterum venturus est cum gloria judicare vivos et mortuos cujus regni

non erit finis, et in Spiritum Sanctum Dominum et vivificantem, qui ex patre filioque procedit, qui cum patre et filio simul adoratur et conglorificatur, qui locutus est per prophetas, et unam Sanctam Catholicam et Apostolicam Ecclesiam, confiteor unum Baptismum in remissionem peccatorum, et expecto resurrectionem mortuorum, et vitam venturi saeculi amen. Apostolicas et ecclesiasticas traditiones, reliquas ejusdem ecclesiae observationes et constitutiones firmissime admitto et amplector, item sacram scripturam juxta eum sensum quem tenuit et tenet sancta Mater Ecclesia cujus est judicare de vero sensu et interpretatione sacrarum scripturarum admitto, nec eam unquam nisi juxta unanimum patrum consensum accipiam et interpretabor.

Profiteor quoque septem esse vere et proprie sacramenta novae legis, a Jesu Christo Domino nostro instituta atque ad salutem humani generis licet non omnia singulis necessaria, scilicet: Baptismum, Confirmationem, Eucharistiam, Poenitentiam, Extremam Unctionem, Ordinem, et Matrimonium; illaque gratiam conferre et de his baptismum confirmationem et ordinem sine sacrilegio reiterari non posse; receptos quoque et approbatos Ecclesiae ritus in supradictorum omnium sacramentorum solemni administratione recipio et admitto, omnia et singula quae de peccato originali et de justificatione in sacrosanta Tridentina Synodo definita et declarata fuerunt amplector et recipio; profiteor pariter in missa offerri Deo verum et proprium et propitiatorium sacrificium pro vivis et defunctis, atque in sanctissimo Eucharistiae sacramento, esse vere realiter et substantialiter corpus et sanguinem una cum anima et divinitate Domini nostri Jesu Christi, fierique conversionem totius substantiae panis in corpus et totius substantiae vini in sanguinem, quam conversionem Catholica Ecclesia transubstantiationem appellat, fateor etiam sub altera tantum specie totum atque integrum Christum verumque sacramentum sumi, constanter teneo purgatorium esse, et animas ibi detentas fidelium suffragiis juvari, similiter et sanctos una cum Christo regnantes venerandos atque invocandos esse, eosque orationes Deo pro nobis. offerre, atque eorum reliquias esse venerandas firmissime assero. Imagines Christi aut Deiparae semper Virginis nec non aliorum sanctorum habendas et retinendas esse, atque eis debitam reverentiam et honorem impertiendum, indulgentiarum etiam potestatem a Christo in Ecclesia relictam fuisse, illarumque usum Christiano populo maxime salutarem esse affirmo, dictam Catholicam et Apostolicam Romanam Ecclesiam omnium ecclesiarum matrem agnosco,

Romanoque Pontifici, Beati Petri Apostolorum principis successori ac Jesu Christi Vicario veram obedientiam spondeo et juro, caetera etiam omnia à Sacris Canonibus et Ecumenicis Conciliis ac praecipue à Sacrosancta Tridentina Synodo tradita, definita et declarata indubitanter recipio atque profiteor, simulque omnia contraria atque haereses quascumque ab Ecclesia damnatas et rejectas et anathematizatas, ego pariter damno, rejicio et anathematizo, hanc veram Catholicam fidem extra quam nemo salvus esse potest, quam in praesenti sponte profiteor et veraciter teneo, eandem et inviolatam usque ad extremum vitae spiritum constantissime Deo adjuvante, retinere et confiteri atque a meis subditis, vel illis quorum cura ad me in munere meo spectabit, teneri, doceri, et praedicari quantum in me erit curaturum. Ego idem Edvardus spondeo, voveo et juro, sic me Deus adjuvet et haec Sancta Dei Evangelia. Datum in Aedibus nostri refugii anno incarnationis Dominicae, 1697, die 28a mensis Junij, in hujus rei fidem manum his apposui Edvardus Archiepus Casseliensis et sigillo meo munivi.

Provisus emisit professionem fidei coram Episcopis Joanne Sleyne Corcagiense provisi consecratore et Richardo Pierce Waterfordiense assistente, Praesentibus nonnullis clericis et aliis. Ita attestor die & loco supradictis. Richardus Epus Waterfordiensis et Lismorensis loco Joannis Corcagiensis et Cloynensis aegrotantis.

CXII.

BRIEF OF HIS HOLINESS POPE INNOCENT THE XII. TO THE BISHOPS, CLERGY AND FAITHFUL OF IRELAND, 10TH JUNE, 1698.

(FROM THE VATICAN ARCHIVES.)

Venerabilibus fratribus Archiepiscopis et Episcopis, nec non Dilectis filiis Abbatibus, Sacerdotibus caeterisque Christi fidelibus, Regni Hiberniae.

INNOCENTIUS, PP. XII.

Romae, 10 Junii, 1698. Venerabiles fratres et Dilecti filii salutem etc. Etsi acerbum plane paternae nostrae erga vos charitati spectaculum sint tribulationes et angustiae quae invenerunt vos nimis, gloriamur tamen in patientia

vestra et fide in omnibus istis scientes quoniam per multas tribulationes oportet intrare in Regnum Dei, nam et ipsum salutis nostrae auctorem cui parum fuerat sectatores suos hortari verbo nisi firmasset exemplo oportuit pati et ita intrare in sancta aeterna redemptione inventa. Nolite itaque commoveri propter derumnas utique graves quas pro servanda in cordibus vestris Catholica veritate perfertis, sed immo agnoscentes vos habere meliorem et manentem substantiam servate propositum vestrum perseverantes in ea unitate, extra quam non est salus; retinete vero confidentiam vestram quae magnam habet remunerationem id enim quod in praesenti est leve et momentaneum tribulationis aeternum gloriae pondus operatur in nobis quae quidem mente concipientes et opere perficientes nemo poterit vos separare a charitate quae est in Christo et Deus ipse qui neminem patitur ultra vires tentari eruet vos a circumdantibus vos, nec sinet parvulos vestros divelli ab uberibus amantissimae Matris ecclesiae, mementote patrum vestrorum quomodo salvi facti sunt, neque enim recens est gloriatio vestra in ea fide quam a pluribus saeculis haustam natio vestra a qua examina sanctorum prodierunt nominis sui laude, majori animarum vestrarum lucro intemeratam servavit. Quia vero bonum est cum silentio praestolari salutare Dei, id agite ut si fieri potest, quod ex vobis est, cum omnibus hominibus pacem habeatis et nemini detis ullam offensionem: ad Nos quod attinet communicata nobis tribulatione vestra conjungimus orationem qua sine intermissione precamur eum, qui protector est omnium sperantium in se, ut, quod misericorditer praestare solet, mittat vobis auxilium de sancto, nec vos deserat in tempore malo, deinde vero in hunc ipsum scopum officia etiam nostra apud eos apud quos eadem proficere posse arbitramur et omnem paternae nostrae et apostolicae sollicitudinis operam pro salute ac libertate vestra incunctanter impendimus ac semper impendemus. Superest ut vos venerabiles fratres, quos constituit Dominus Electi istius gregis Pastores plurimum hortemur, atque in Domino obtestemur, ut nunc maxime, quantum in vobis est, impleatis ministerium verbi quod accepistis a Domino ita ut sitis in omnibus forma gregis et sit vicissim vobis Deus in refugium et consoletur vos ut possitis ipsi consolari eos, qui in omni pressura sunt. Vobis interim omnibus ac singulis venerabilibus fratribus, nec non dilectis filiis apostolicam benedictionem peramanter impertimur.

Datum Romae apud Sanctam Mariam Majorem sub annulo Piscatoris die decima Junii 1698 Pontif. Nostri anno septimo.

CXIII.

LETTERS OF THE NUNCIO IN PARIS TO THE CARDINAL SECRETARY OF

STATE, IN 1698 AND 1699.

(FROM THE VATICAN ARCHIVES.)

Parigi, 7 Luglio, 1698.

EMINENTISSIMO REVERENDISSIMO SIG. CARDINALE SPADA,

A continuazione di quanto m'onorai significare a V. Em: con umilissima mia precedente circa la positura infelice de cattolici Irlandesi sono a dirle avermi il Sigr Caryl risposto, che subito doppo ricevuta la mia lettera colla copia del Breve, che da me doveva essere consegnato a Monsigr. Primate d'Irlanda, aveva egli rassegnata al Re Giacomo la copia stessa, quale da sua maestà fu letto, e venerata con somma consolazione; e che indi aveva avvisato Monsigr. Primate predetto di venire da me per ricevere il Breve; così dunque la mattina del 2 corrente fu in questa casa il Prelato stesso ad onorarmi della sua uisita assieme con Monsigr. Vescovo d'Ossoria Irlandese giunto ultimamente da quel regno in questa cittá. A Monsigr. Primate dunque io presentai il Breve, et accompagnai la esibizione con quel discorso, che credei più conforme ai sentimenti paterni, misericordiosi, e compassionevoli di nostro Signore espresse nel Breve stesso, con accennarlo diretto á tutt'i Prelati, e fedeli d'Irlanda per consolarli nella persecuzione, per animarli alla sofferenza, per confidare nella Providenza di Dio; assicurai le diligenze, che Sua Santità colle Potenze Cattoliche faceva col mezzo de suoi Nuncij, come io pure in questa corte quantopiù efficacemente m' é possibile vo' praticando e m' estesi nel di più ad eccitare il suo zelo in tempo della maggior tribolazione, e bisogno. Ricevé il Prelato il Breve con filiale ossequiosa venerazione, lo baciò, e poi aperto lo lesse; indi con concetti rispettosissimi rilevó per se, e per i suoi confratelli, e tutti altri Cattolici Irlandesi, la piu umile riconoscenza, con dir che l'aurebbe altresi prostrata á piedi santissimi di Sua Beatitudine con sua ossequiosa risposta; disse che soffrirebbe sempre ogni disavventura con quel cuore, col quale occorrendo, pronto sarebbe volato al martirio, sentimento, che credeva commune anco negl' altri Prelati, quali haverebbe

« ZurückWeiter »