Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

sima. Hi rursus subdividunt, auctoque pretio divendunt aliis tenuioris fortunae fundos et agros. Confluunt in Hiberniam novi coloni jam futuri colluvies ingens; numerata sunt capita inter opifices, mercatores, milites, aliosque ad ducenta et amplius millia Colonorum. Et in cumulum insolescentis superbiae triumphantes ante victoriam implent naves vinculis et catenis, dicuntur fuisse ad supra 30. millia manicarum compedumque ferrearum, ut mancipia Hibernica (sic enim gentem liberam et innocuam vocitabant) in Insulas Indicas ad Tabacum operandum ferro vincta transmittant, sibique singuli persuadent se jam terrarum dominos alienis in laribus, excussis inquilinis, quiete ac pacate sessuros. Sed ecce manus Domini percussit inimicos plagis prope Aegyptiacis. Nam vix tribus mensibus in Hibernia fuerunt, cum ex corporibus eorum scaturierunt atque ebullierunt faedissimi vermes tanta abundantia ut iis operti capillo, barba vestibusque nec sine rubore apparere, nec usquam quiete consistere possent, et quod admirationem auxit, cum eorum lectulis et cubilia iis sordibus opplerentur omnia, non emanavit contagio ad vicinos, seu etiam ad domesticos, Hibernos, nec quisquam eorum ea lue, quod sciatur, attactus fuit; sed haesit in solis advenis tetra phthisiasis, eorumque superbiam eo morbo aliisque modis ita compressit fregitque Deus, ut per hos ultimos novem annos, hoc est ab anno 1641, quo Bellum exorsum est, usque in hunc annum 1650, supra centum octoginta millia Anglorum in diversis Hiberniae partibus, non tam bello caesa quam praecipue Herodiana illa plaga, aliisque similibus consumpta periisse numerentur. Et quamvis Parlamentarii tantis licet cladibus attriti, semper tamen hoc toto anno ac superiore prevaleant, et optima quaeque loca et munitissima per totam fere Hiberniam obtineant persuasum tamen habemus eos non fore diuturnos, nec radices altas acturos; sed postquam iniquitates nostras per illos iratus Dñus ad tempus flagellaverit, eos brevi, ut cum Scriptura loquar, evomendos a terra, et cum praedecessoribus suis in nihilum defluxuros. Observatum enim est, et manifesta experientia compertum a tempore schismatis Anglicani, quotquot ex Anglia haeretici in Hiberniam habitaturi migrarunt, licet rapinis et oppressionibus ad opes ingentes et amplissimas dignitates repente provecti sint: semper tamen instar nivis exorto sole extabuisse, et in vaporem, ac fumum omnium opinione ocius evanuisse. Id vero non Anglicanae genti ullatenus imputamus, cujam nativam indolem, et nobilitatem ingenitam ubi ab Haeresi non corrumpitur, merito

diligimus, ac valde suspicimus: sed Divinam in haereticos vindictam agnoscimus et speciale patrocinium S. Patricii experimur; qui quemadmodum omne serpentinum genus expulit ex Hibernia nec quicquam in ea venenatum in hodiernum usque diem vivere permittit, sic benedictionem hujusmodi a Deo impetrasse legitur, ut Religio Catholica semel ab eo plantata nunquam in Hibernia nec ullius haereseos virulento flatu infecta corruat aliquando. Stetit certe hactenus mille ducentis annis et amplius incorrupta, nec ulla haeretica labe inquinata, unde per ea quae a S° Patrono nostro videmus praestita, discimus sperare promissa; et praeteritam, praesentemque fidei firmitatem, futurae constantiae tenemus cautionem.

Erat in suburbiis Civitatis Corcagiensis templum perantiquum Sae. Brigidae Patronae Hiberniae Sacrum. Id demoliti nuper haeretici mutaverunt in speculam, ibidemque debacchantes nocturnas agebant milites excubias, contra incursiones velitum Catholicorum. Non tulit virgo purissima violationem sacrilegam domus suae: noctu adfuit mediis excubiis, et impuros profanatores partim interfecit, partim eluxatis fractisque ossibus, e summa turri fenestrisque dejecit. Quod cum iterum ac tertio factum esset, territi Haeretici loco illo deinceps abstinuerunt.

Egressi Dublinio 50. equites Haeretici cum fabris coementariis vicinum S. Dulachii sacellum destrui et ejusdem sancti fontem multa populi devotione frequentatum Templi ruderibus ac lapidibus obturari curaverunt. Mox dum revertuntur in Urbe exultabundi quasi victores capta praeda, iis occurrit ignotus quidam fulgentibus in armis Eques, eorumque Ducem aggressus in ipso loco interfecit, reliquos metu consternatos in fugam agit. Sed nec ipsis impietas cessit impune. Nam intra 40. dierum spatium omnes ad unum simul cum fabris templi demolitoribus, Deo sacrilegos persequente,

mortui sunt.

Celeberrima fuit semper in Hibernia jam ab annis mille ducentis peregrinatio ad Insulam Sacram, ubi Purgatorium S. Patricii maxima et nunquam tot saeculis interrupta devotione, populique frequentia visebatur. In hanc insulam ausu furiato immissi Parlamentarii equites, peditesque magno numero, cum impia turba ejectis fratribus franciscanis qui loci sancti curam habebant, cryptam ipsam seu Purgatorium ne quid flagitii eorum deesset, sordibus contaminassent, ac deinde ingesta humo ac lapidibus opplessent: omnes percussi in posteriora, paucis diebus disenteria fluxuque alvi turpissimo perierunt.

Uno exemplo Relationem hanc concludo, quod paucas ante septimanas apud Ballimore oppidum in territorio Illmi. Dñi Vice Comitis Nettervillii in Comitatu Westmidiae contigit, hodieque durat memorabili miraculo, faustoque ut speramus rebus Catholicis omine.

Inter antiqua Sanctorum Hiberniae monumenta celebris erat apud praedictum oppidum locus ille qui fons JESU appellatur. Imminebat fonti arbor opaca, ingens, expansis late ramis fontem operiens et obumbrans, qualia erant priscorum anacoretarum habitacula, ut de So. Paulo primo Eremita legimus: fiebat ad fontem hunc magnus et devotus peregrinantis populi concursus, eratque locus publica gentis devotione venerabilis. Parlamentarii pro solemni suo in res sacras omnes odio, capto oppido ut memoriam totam antiquae devotionis abolerent, Arborem exscindunt, truncatisque ramis in stipites breviores omnia secant, et igni adaptant. Res mira: in singulis exsectae Arboris truncis apparet graphyce sculptum sacratissimum nomen Jesu non secus ac si sculptoris artificiosa manu fuisset incisum. Insaniunt ad id spectaculum haeretici, et securibus asciisque nomen sibi exosum delere festinant: sed nulla ferri acies abradere potest nomen quod coelestis faber, fabrique filius fixit in ligno, et quo minutiores in partes finduntur dividunturque trunci, eo multiplicius sculptura divini nominis crescit, et in utraque fronte cujusque particulae gloriosius emicat. Aguntur in rabiem infelices sacrilegi, et singulos stipites sacro charactere notatos ignibus urendos tradunt: sed non est consilium neque prudentia contra Dnum, jacent illaesa in camino ignis ardentis ligna nomine Dñi signata, et quod prius ferrum abolere non potuit, nec jam audet ignis attingere. Haerent attoniti confusique inimici Crucis et nominis Christi, et consilii inopes scelus suum quod negare non possunt, silentio tegunt. Sed ligna sacro illo signaculo munita, instar Rubi illius Mosaici incombusti illaesa atque integra clamant sicut clamavit olim de Rubo Dõus. "Vidi afflictionem populi mei et clamorem ejus audivi, propter duritiam eorum qui praesunt, et sciens dolorem ejus descendi ut liberem eum" clamant, inquam, Dñum adhuc regnaturum a ligno et in nomine JESU omne genu flectendum in Hibernia, fidemque Catholicam totis jam duodecim saeculis in hoc Regno illibatam, et in sua puritate perpetuo conservatam nullis jam ferri aut flammarum viribus esse delendam. Et portae Inferi non praevalebunt adversus eam.

XXI.

LETTER OF LORD CLARENDON, from Madrid, 13TH FEBRUARY, 1650.

DOMINE,

(FROM THE RINUCCINI MSS.)

Perlegi binas tuas epistolas eodem die ad Ill. D. Thesaurarium et me datas, et aliam ad ipsum 26° Novembris scriptam, quas eodem tempore recepit quo priorem. Non possum quin maximopere commendem rationem quam in tuo negotio procurando iniisti, nec ullo modo erit cur Regem ex parte sua defuturum timeas, qui indubitanter praestabit omnem favorem et protectionem a se promissam suis subditis Catholicis, modo eorum opera et ergo, eam obtinuerit et adminiculum quod rationabiliter expectet. Magni autem refert, ut quam repereris in Sua Sanctitate bonam voluntatem versus Suam Majestatem, quam potes citissime experiaris, quo non leve rebus suis beneficium et robur istine accrevisse sentiat. Neque enim te latet nullum jam Domino nostro Regi praestari obsequium quod non tendat nedum ad restituendam postliminio Suam Majestatem et ad vindicandam coronam, sed etiam ad liberandam universam regni nobilitatem populumque. Quamobrem Catholicis, praeter specialem Regis in ipsos dignationem, erit cur securi sint de omnibus commodis quae intra rationis limites sibi proponant. Si aula Romana erga Catholicos dominiorum Suae Majestatis, et ad Religionem, quae nisi corona suffulta fuerit dubio procul illinc extirpabitur, in illis regionibus servandam ulla teneatur charitate et commiseratione, credent ipsorum honori ultra modum consonare, et sua permagni interesse ut Regi quam possunt maximas suppetias tribuant, et non solum omnes ejus subditos Catholicos ad praestandum quod suum est disponant et uniant, sed etiam inducant omnes principes Catholicos ad sustinendam Suae Majestatis causam, tamquam sua ipsorum non minus intersit; et de facto res ita se habet. Nam haec grata libertatis et aequitatis doctrina penetrabit in turbae studia, cujuscumque fuerint religionis, quod haec aula suis ponderibus librat et maxime propendet ad omnem Regi opem, nisi quam infaustae rerum suarum circumstantiae non permittant, subministrandam. In quem finem Sua Majestas Catholica Romam scripsit, suoque istic legato Duci de Infantado praescripsit, ut in omnibus Domino nostro

commodet et omnibus ab ipso missis adstipuletur, juxtaque sit in iis quae agenda susceperint. Nec dubito quin Cardinali Capponio significandum sit, quanti factura sit haec Aula favores ab ipso tibi demonstratos. Valde laetor quod tam bonam cum P. Rowaeo familiaritatem contraxisti, quum non solum (sicut de ipso audivi) in Suae Majestatis rem bene affici sed etiam prudentia et consilio haud mediocriter pollere censeo, valdeque doleo quod ista appellationis controversia tamdiu spreta pependerit, quae Regi re ipsa maxime praejudicavit. Quod si iste Nuncius, quem Dominus noster nullatenus sui studiosum esse existimavit, bonas Suae Sanctitatis intentiones obstruere potuerit, Sua Majestas haud parum despondebit animum exspectandi quae vellet obtinere.

Instanter rogo ut in omnibus colloquiis et consultationibus, quas cum illis qui res Hibernicas procurant tenueris, ipsis persuadeas quantopere considerandum sit, plenam regni Hiberniae reductionem ad Suae Majestatis obsequium et obedientiam non esse nisi rei de qua agitur partem, eamque inferiorem; nam nisi Hibernia ita recuperata fuerit ut ad Angliam quoque recuperandam immediate conducat, brevem tantummodo et angustam sibi pariet felicitatem. Quare nihil uni censeatur utile quod alteri manifeste noceat. Hoc tibi dico quia Parisiis per amicorum tuorum quorum unus ab illo tempore tecum Romae fuit quosdam comperi nihil ipsis circa Hiberniam satisfacere potuisse, nisi Marchio Ormoniae illinc revocaretur. In quod Rex nunquam consentiet, reque ipsa id partibus regiis tam officeret quam quod maxime, et Angliae juxta ac Hiberniae Catholici in rebus suis ponderandis parum oculati sunt nisi firmam et integram cum partibus regiis unionem sibi proposuerint, et P. Rowaeum in eadem (credo) opinione versari reperies, cui, obsecro, meum obsequium offer, eumque redde securum me fore ad inserviendum ipsi in quacumque occasione paratissimum. Cum me accingerem ad discedendum Antuerpia patri Isidoro a S. Josepho Carmelitarum Discalceatorum procuratori generali Romae se tenenti epistolam scripsi. Vellem aliquam dextere excogitares viam explorandi numquid aliqua ejusmodi epistola ad ejus manus pervenerit, idque ita ut non appareret te id indagare, aut petere responsionem.

A Madrito, 13 Feb., 1650.

Tui studiosissimus servus

EDUARDUS HYDAEUS.

A

« ZurückWeiter »