Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

1311

7. Die Herzöge Boleslaw, Heinrich und Wladyslaw von Breslau versprechen, das Land Troppau gegen Zahlung der Pfandsumme von 8000 Mark an den König Johann von Böhmen abzutreten. 1311 Juni 11.

Nos Bolezlaus Heinricus et Wlodizlaus dei gracia duces Slesie doJuni 11. minique Wratislavie et Legenicz una cum Bernhardo et Heinrico ducibus 5 Zlesie dominisque de Vorstenberch illustribus patruelibus nostris karissimis promittimus bona fide sine doli capcione nos obligantes excellenti ac magnifico principi domino Johanni Boemie et Polonie regi affini nostro karissimo suisque heredibus et successoribus legitimis, quod quandocunque nobis vel heredibus aut successoribus nostris legitimis octo millia 10 marcarum grossorum denariorum Pragensium, sexaginta quatuor grossis pro qualibet marca computandis, solverit, pro quibus nobis terram Opavie, prout in litteris desuper confectis docetur, nomine pignoris obligavit, ad requisicionem sui vel cui deputaverit seu quem ad hoc constituerit, ipsam terram Opavie cum universis iuribus et pertinenciis suis, sicut no- 15 bis obligata est, sibi resignabimus libere et absque contradiccione qualibet supradicta. Promittimus insuper fide pura, quod, sicut iuravit et promisit Heinricus de Sylicz castellanus castri dicti Grecz1) prope civitatem Opaviam, sic et alii quos in castellanos ibidem prefici contigerit, antequam preficiantur, ad hoc iurabunt et promittent idem castrum ad 20 manus domini regis predicti vel cui disposuerit, postquam sibi de predicte pecunie solucione constiterit, absque mora sive dispendio resignare. Super quibus presentes fieri et nostris et supradictorum Bernhardi ac Heinrici ducum sigillis fecimus communiri. Et nos Bernhardus et Heinricus recognoscentes nos promisisse premissa et omnia sic acta esse, si- 25 gilla nostra una cum sigillis dictorum ducum nostrorum patruelium in eorum testimonium apposuimus huic scripto.

Junii.

Datum in Olomuncz anno domini Mo co co co undecimo tercio idus

Orig. Perg. im Staatsarchive zu Wien. Von den zwei Siegeln ist nur das eine, 30 das kleine Siegel des Herzogs Boleslaw erhalten. Dasselbe zeigt den gewappneten Herzog mit dem Schwerte in der Rechten, den Adlerschild in der Linken; das Geficht und den Kopf mit einem Helme mit zurückfliegender Binde bedeckt, auf welch letzterem eine eigenthümlich geformte, hutähnliche und geschachte Helmzier zu sehen ist. Die Umschrift lautet: + S. BOLEZLAI· DI GRA· DVCIS | SLEZIE ET · DNI. DE LEGNITZ.

1) Der Castellan von Gräß, das südlich von Troppau liegt, heißt bei Biermann Geschichte der Herzogthümer Troppau und Jägerndorf (Teschen 1874) S.44 Heinrich von Bieliz, so auch bei Sommersberg I, 840, nach einer Abschrift im Troppauer Landesarchiv Syticz. Vergl. I, 302.

35

8. Die Städte Troppau, Leobschüß und Jägerndorf huldigen, jede für fich, dem König Johann und zugleich den drei Breslauer Herzögen bis zur Bezahlung der Pfandsumme von 8000 Mark. 1311 Juni 16.

Nos Albertus (sc. Johannes, sc. Petrus) iudex, scabini atque uni- 1311 5 versitas civitatis Opaviensis (sc. Lubeschiczensis, sc. Jegerdorf) reco- Juni 16. gnoscimus publice confitentes excellenti ac magnifico principi domino Johanni inclyto Boemie et Polonie regi tanquam vero regi ac domino nostro fide data unanimiter homagium prestitisse necnon de mandato et voluntate ipsius speciali serenissimis ac gloriosis principibus dominis Bolezlao 10 Henrico et Vladislao Slesie ducibus dominisque Wratislavie et Legenicz illustribus heredibusque ac legitimis ipsorum successoribus, quibus nos et civitatem nostram totamque terram Opavie pro octo millibus marcarum grossorum regalium denariorum, sexaginta quatuor grossos pro qualibet marcha computando, nomine pignoris obligavit, obedienciam et 15 devocionem fidei absque dolo communiter iuravisse, promittentes bona consciencia et fidei puritate, quod ab ipsis et eorum quolibet nullatenus mala divertemus intencione, sed eis et eorum cuilibet serviemus et obedientes suberimus tam diu fideliter, quousque ipsis dicta octo marcharum millia de certa illorum qui ad hoc ex utraque parte deputati sunt sen20 tencia ex integro persolvantur. In cuius rei testimonium presentes fieri et sigillo civitatis nostre fecimus communiri.

Datum Opavie anno domini мoco co co undecimo decimo sexto kalendas Julii.

Drei Orr. Perg. im Staatsarchive zu Wien. Die an Pergamentstreifen hängenden 25 Siegel entsprechen genau den bei H. v. Saurma Wappenbuch der schlesischen Städte beschriebenen ältesten Formen.

9. Herzog Nikolaus von Troppau huldigt dem König Johann.

1318 Juli 3.

Nos Nycolaus dei gracia dux Oppavie ad universorum tam presen- 1318 30 cium quam futurorum noticiam tenore presencium cupimus pervenire, Juli 3. quod cum serenissimus dominus noster dominus Johannes Boemie et Polonie rex ac Lucemburgensis comes illustris consideratis fidei et serviciorum nostrorum meritis quibus nos sue munifice liberalitatis graciam meruisse cognovit, ac pensatis utilibus et fidelibus per nos sibi prestitis 35 et prestandis serviciis ex sua munifica liberalitate nobis et heredibus nostris in feudum et iure feudi contulerit in perpetuum terram seu ducatum suum Oppaviensem cum dignitate et tytulo ducatus ipsius necnon cum civitatibus castris municionibus villis possessionibus et universis aliis

pertinenciis utilitatibus proventibus et iuribus terre seu ducatus ipsius, prout in privilegio suo super hiis nobis dato hec omnia plenius et expressius continentur: nos pro nobis et heredibus nostris recipientes in feudum a dicto domino nostro rege ipsum ducatum cum omnibus et singulis supradictis sibi recipienti pro se et suis heredibus ac successoribus regibus 5 Bohemie tanquam vero feudi predicti domino fecimus et facimus homagium, promittentes ipsi fidelitatem devocionem obedienciam ac reverenciam perpetuas per presentes corporali per nos interposito sacramento, ordinando et omnino fieri volendo, ut heredes et successores nostri in ipso feudo seu ducatu succedentes de manibus eiusdem domini nostri 10 regis et predictorum suorum heredum ac successorum idem feudum seu ducatum recipere iure feudi ac eis homagium fidelitatem devocionem et obedienciam ac reverenciam predictas interposito eciam sacramento promittere ac similiter facere in perpetuum teneantur. Obligando nichilominus nos heredes ac successores nostros predictos sub premisso iuramento 15 corporaliter prestito solemni stipulacione interposita ipsi domino nostro regi et heredibus ac successoribus suis prefatis promittimus, quod quocienscumque et quandocumque ipse dominus noster rex iusserit vel eius iusserint successores, ipsum et eos iuvabimus et iuvare volumus per heredes et successores nostros contra omnem hominem fideliter toto posse 20 tamquam eius fidelis vasallus necnon ad omnia alia et singula in perpetuum que iura feudi exigunt et requirunt, et eciam que quisque fidelis vasallus suo vero domino facere potest in omnibus atque debet. Hoc autem specialiter expresso, quod si nos vel quemcumque ex nostris heredibus et successoribus nobis succedentibus in ducatu predicto continget 25 decedere filiis legittimis non relictis, extunc statim ducatus ipse cum omnibus et singulis supradictis ad dictum dominum nostrum regem et heredes ac successores suos predictos et ad regnum predictum Boemie libere revertantur. Promisimus denique et promittimus sollempni interposita stipulacione ut premissum est pro nobis et heredibus ac successoribus 30 nostris predictis sub prestito iuramento predicta omnia et singula predictorum firmiter servare perpetuo et inviolabiliter adimplere. Testes autem qui premissis interfuerunt ad hoc vocati et rogati sunt hii, videlicet illustres principes domini Bolezlaus et Hinko duces Slezie, nobiles viri Ulricus comes de Hanow, Otto de Bolandia, Petrus de Rosemberch 35 summus camerarius regni Boemie et Henricus de Lypa subcamerarius eiusdem regni Boemie, Ulricus de Mendico burchravius Pragensis, Benessius de Wartemberch pincerna et Hermannus de Miliczin dapifer dicti regni, Ulricus de Ryczano iudex terre, Tymo de Coldicz, Henricus de Luchtemburch, Heynmannus et frater suus Hinco filii Pothonis de Frid- 40 lant, Bernhardus de Cynnenburch ensifer, Plichta de Adlar, Hermannus

10

de Swireticz, Johannes Scamborius dictus de Schiltperch, Sbinco de Mendico, Spaczmannus de Benessow, Zezema de Hirstein et Sdenko Kowan. In quorum (rei) testimonium presentes litteras fieri fecimus et sigilli nostri appensione muniri.

5 Datum Prage quinto nonas Julii anno domini м°C°C° co decimo

octavo.

Orig. Perg. im Staatsarchive zu Wien mit dem gewöhnlichen Reitersiegel des Herzogs Nikolaus. Umschrift: + SIGILLVM NICOLAI· DVCIS. OPAVIE.

[ocr errors]

10. 1324 Juli 2.

Juli 2.

König Johann von Böhmen verspricht in dem Vertrage, den er mit sei- 1324 nem Schwager Herzog Heinrich von Kärnthen schließt, unter anderm, daß er seinem Sohne, der die Tochter des Herzogs heirathen solle, geben wolle das Land zu Mähren mit Leuten und mit Gut 2c., und dazu das Land Troppau mit allen den Rechten, als er es inne habe, und das Land zu Glaß mit 15 allen Rechten und Zugehörungen, und das Land zu Budissin.

Vor Muntzilles, do man zalt etc. dreyzehenhundert jar und darnach in dem vier und zwainzigisten jar, des montages nach sand Peters und Pauls tag.

Cod. dipl. Morav. VI, p. 201 aus Steyerer Comment. pro histor. Alberti II, 20 p. 596-598, der sie aus dem Innsbrucker Archiv hat.

11. Herzog Nikolaus von Troppau überläßt dem Könige Johann von Böhmen die Stadt Zuckmantel mit Zubehör. 1339 Juli 8.

1339

Nos Nicolaus dei gracia Oppavie dux universis et singulis volumus fore notum, quod nos recognoscentes inobedienciam nostram, qua offen- Juli 8. 25 dimus oculos maiestatis regie domini nostri Joannis Boemie regis serenissimi, volentesque graciam cum humilitate debita satisfaccione condigna in conspectu regis invenire, prefato domino regi et heredibus suis

hereditatem perpetuam et hereditarie sponte et libere, non compulsi non coacti nec aliquo ingenio seu dolo inducti vel seducti oppidum 30 Zuckenmantel cum Hermanstat oppido et Arnolstorff1) villa ac cum castro Edelnstein necnon aliis pertinenciis et aurifodinis suis ibidem existentibus et que fieri poterunt in futurum damus tradimus et assignamus cum aliis omnibus et singulis iuribus necnon territorio ibidem et pertinenciis suis et cum pleno mero et mixto dominio libertatibus iurisdiccione 35 baylia et omnibus et singulis nobilibus et vasallis hominibus et iudeis,

1) Stadt Zuckmantel, Stadt Hermannstadt, jezt nur ein Dorf, südlich davon, Arnoldsdorf nordöstlich davon, Schloß Edelstein südlich, rechts von der Straße nach Hermannstadt.

1340

advocacia et iure patronatus ecclesiarum et omnibus aliis usibus utili-
tatibus obvencionibus fructibus usufructibus et affictibus 1) suis, que et
quales sint, in quibusve rebus consistant vel consistere poterunt,
prout nos tenuimus et possedimus quovis titulo et modo, per ipsum
dominum regem et heredes ac successores ipsius hereditario possidenda 5
utenda et perpetuo tenenda, de eisque disposicionem plenam damus et
relinquimus eidem domino regi heredibus et successoribus suis Boemie
regibus vendendi donandi permutandi et quovis alio modo vel forma tan-
quam de rebus propriis et hereditariis faciendi pro ipsius et eorum libitu
[et] voluntate, promittentes pro nobis et heredibus nostris firmiter fide- 10
liter et pure (contra) prefatam donacionem et tradicionem nostram de bo-
nis antedictis et eorum pertinenciis iuribus et fructibus prenotatis omni-
bus ratam et gratam et firmam perpetuis tenere et manere temporibus
nec unquam contravenire per nos ac alium seu alios quoquo modo, re-
nunciantes in premissis omnibus et ad omnia et eorum cuilibet omni 15
accioni, excepcioni doli mali, non numerate, non solute pecunie, impeti-
cioni restitucioni in integrum et alio quovis suffragio iuris canonici vel
civilis ac eciam consuetudinarii, per que vel eorum (alteri) alique vel ali-
quod nobis ac heredibus nostris possit aliquod suffragium in hac parte
quomodolibet afferri, eciamsi de eis vel eorum aliquo in genere vel in 20
specie de verbo ad verbum esse et fieri specialem oporteat mencionem,
quibus omnibus et singulis eorum esse et intelligi volumus per omnia
specialiter derogatum. Harum nostrarum testimonio literarum.

Datum in Olomucz vIII die mensis Julii anno domini MCCCXXXIX.

Nach einer Copie in einer Handschrift des 16. Jahrh., welche Abschrift eines in der 25 Kanzlei Karl's IV. angelegten, wahrscheinlich zur Instruction für seinen Sohn Wenzel bestimmten Copialbuchs über alle Rechtstitel des Hauses Luxemburg enthält, im Breslauer Stadtarchive, Handschr. 28, n. 218. Oft gedruckt, bei Sommersberg I, 842 und danach bei Ludewig V, 564 und Cod. dipl. Morav. VII, n. 177. Zur Sache vergl. die Note bei Kopesky Regesten n. 256. 30

12. 1340 August 19.

Heinrich von Plumnau (Blumenau?) und sein Bruder Jesco vom deutAug. 19. schen Ritterorden verkaufen um 650 Mark ihre Güter im Troppauer Lande, nämlich die Stadt Baworob (Bauerwiß) mit den Dörfern Sulcau (Zülkowiß), Czirbenkau (Tschirmkau) und Dgehilhau (Eiglau) an die Herzogin Eufemia, 35 Nonne im Kloster der Dominikanerinnen zu Ratibor, Schwester weiland Herzogs Lesco von Ratibor 2).

1) affictus = census qui datur ratione praediorum. Du Cange.

2) Eine Bestätigung dieses Kaufes durch Herzog Nikolaus vom 22. August 1340 unter Gewährung von Freiheit von allen Lasten bis auf die herkömmlichen der Klostergüter und 40 15 schwere Mark für einen Roßdienst, ebendaselbst 141, und ferner eine zweite Urkunde

« ZurückWeiter »