Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

Ego Nicolaus episcopus sanctae catholicae et apostolicae Romanae ecclesiae huic decreto a nobis promulgato, sicut superius legitur, subscripsi. Bonifacius dei gratia Albanensis episcopus subscripsi. Humbertus sanctae ecclesiae Silvae Candidae episcopus subscripsi. Petrus Ostiensis ecclesiae episcopus subscripsi. Et caeteri episcopi numeri 5 LXXVI cum presbyteris et diaconibus subscripserunt.

230. 2. Enzyklika über die Beschlüsse der Lateransynode (1059). Rundschreiben,,Vigilantia universalis“, 1059: MG LL Constitutiones I 547 f., JR 4405. -HEFELE IV 824; MEYER V. KNONAU I 138.

Vigilantia universalis regiminis assiduam sollicitudinem omnibus debentes, saluti 10 quoque vestrae providentes, quae in Romana synodo nuper celebrata, coram centum tredecim episcopis, nobis licet inmeritis presidentibus, sunt canonicae constituta, vobis notificare curamus, quia ad salutem vestram executores eorum vos esse optamus et apostolica auctoritate iubendo mandamus. 1. Primo namque inspectore Deo est statutum, ut electio Romani pontificis in potestate cardinalium episcoporum sit, 15 ita ut, si quis apostolicae sedi sine premissa concordi et canonica electione eorum ac deinde sequentium ordinum religiosorum clericorum et laicorum consensu intronizatur, non papa vel apostolicus sed apostaticus habeatur. 2. Ut moriente Romano pontifice vel cuiuscunque civitatis nullus presumat facultates eorum invadere, sed successoribus eorum reserventur integrae. 3. Ut nullus missam audiat presbyteri, quem scit con20 cubina m indubitanter habere aut subintroductam mulierem. Unde etiam ipsa sancta synodus hoc capitulum sub excommunicatione statuit, dicens: Quicunque sacerdotum, diaconorum, subdiaconorum, post constitutum beatae memoriae predecessoris nostri sanctissimi Leonis papae de castitate clericorum, concubinam palam duxerit vel ductam non reliquerit, ex parte omnipotentis Dei auctoritate beatorum apostolorum Petri et 25 Pauli precipimus et omnino contradicimus, ut missam non cantet neque evangelium vel epistolam ad missam legat, neque in presbyterio ad divina officia cum iis qui prefatae constitutioni oboedientes fuerint maneat, neque partem ab ecclesia suscipiat, quosque a nobis sententia super huiusmodi Deo concedente procedat. 4. Et precipientes statuimus, ut ii predictorum ordinum, qui eidem predecessori nostro oboedientes castitatem 30 servaverunt, iuxta ecclesias quibus ordinati sunt, sicut oportet religiosos clericos, simul manducent et dormiant et quicquid eis ab ecclesiis venit communiter habeant. Et rogantes monemus, ut ad apostolicam, communem scilicet vitam summopere pervenire studeant. 5. Deinde ut decimae et primiciae seu oblationes vivorum et mortuorum ecclesiis Dei fideliter reddantur a laicis et ut in dispositione episcoporum sint. Quas 35 qui retinuerint, a sanctae ecclesiae communione separentur. - 6. Ut per laicos nullo modo quilibet clericus aut presbyter obtineat ecclesiam nec gratis nec precio. 9. Ut per symoniacam heresim nemo ordinetur vel promoveatur ad quodlibet ecclesiasticum officium. 10. Ut cuiuslibet ordinis clericos laici non iudicent nec de ecclesiis eiciant. 13. Ut nullus laicus ad quemlibet gradum 40 ecclesiasticum repente promoveatur, nisi post mutatum habitum secularem diuturna conversatione inter clericos fuerit comprobatus.

45

[ocr errors]

231. 3. Iuramentum fidelitatis des Robert Guiscard (1059). Martinucci, Deusdedit collectio canonum, Venetiis 69, 341; von Glanvell, Die Kanonessammlung des Kardinals Deusdedit, Pad 1905, I 399 f. WATTERICH, Pont. Rom. vitae, L 62, I 233 f.; MIRBT, Nicolaus II., RE XIV 73 f.

Ego Robertus dei gratia et S[ancti] P[etri] dux Apuliae et Calabriae et utroque subveniente futurus Siciliae, ab hac hora et deinceps ero fidelis sanctae Romanae] ecclesiae et

apostoliciae sedi et tibi domino meo Nicolao papae. In consilio vel in facto, unde vitam aut membrum perdas vel captus sis mala captione, non ero. Consiliumque, quod mihi credideris et contradixeris, ne illud manifestem, non manifestabo ad tuum damnum 5 me sciente. Sanctae Romanae ecclesiae ti(bique) adiutor ero ad tenendum ad acquirendum regalia Sancti P[etri] eiusque possessiones pro meo posse contra omnes homines et adiuvabo te, ut secure et honorifice teneas papatum Romanum] terramque S[ancti] P[etri]. Et principatus nec invadere nec acquirere quaeram nec etiam depraedare praesumam absque tua tuorumque successorum, qui ad honorem S[ancti] P[etri] intraverint, certa 10 licentia praeter illam, quam tu mihi concedes vel tui concessuri sunt successores. Pensionem de terra S[ancti] P[etri], quam ego teneo aut tenebo, sicut statutum est, recta fide studebo, ut illam annualiter sancta R[omana] habeat ecclesia. Omnes quoque ecclesias, quae in ea persistunt dominatione, cum earum possessionibus dimittam in tuam potestatem; et defensor ero illarum ad fidelitatem S[anctae] R[omanae] ecclesiae et nulli iurabo 15 fidelitatem, nisi salva fidelitate S[anctae] R[omanae] ecclesiae. Et si tu vel tui successores ante me ex hac vita migraveritis, secundum quod monitus fuero a melioribus cardinalibus, clericis Romanis] et laicis, adiuvabo, ut papa eligatur et ordinetur ad honorem sancti Petri]. Haec omnia suprascripta observabo sanctae Romanae] ecclesiae et tibi cum recta fide, et hanc fidelitatem observabo tuis successoribus ad honorem S[ancti] 20 P[etri] ordinatis, qui mihi firmaverint investituram a te mihi concessam. Si me deus adiuvet et haec sancta evangelia.

Der Abendmahlstreit des XI. Jahrhunderts.

JACOBI (HAUCK), RE II 607 ff., HBÖHMER VII 233 ff., XI 249 ff.; LSCHWABE, Studien z. Gesch. d. zweiten Abendmahlstreits, L87; LooFs, GGA 88, 561 ff.; DERS., DG §61; JSCHNITZER, 25 Berengar v. Tours, M 90.

232. 1. Berengar von Tours.

a) Glaubensbekenntnis auf der Synode zu Rom (1059).
Lanfrank, De corpore et sanguine domini c. 2: MSL 150, 410.

Ego Berengarius cognoscens veram catholicam et apostolicam fidem anathematizo omnem 30 haeresim, praecipue eam de qua hactenus infamatus sum, quae astruere conatur panem et vinum, quae in altari ponuntur, post consecrationem solummodo sacramentum et non verum corpus et sanguinem domini nostri Iesu Christi esse, nec posse sensualiter in solo sacramento manibus sacerdotum tractari vel frangi aut fidelium dentibus atteri. Consentio autem sanctae Romanae et apostolicae sedi, et ore et corde profiteor de sacramentis dominicae mensae eam fidem tenere, 35 quam dominus et venerabilis papa Nicolaus.. tenendam tradidit, scilicet panem et vinum, quae in altari ponuntur post consecrationem non solum sacramentum sed etiam verum corpus et sanguinem domini nostri Iesu Christi esse et sensualiter, non solum in sacramento sed in veritate manibus sacerdotum tractari et frangi et fidelium dentibus atteri.

b) De sacra coena adv. Lanfrancum.

Ed. AF u. FTh Vischer, B 34.

2

40

Verbis dialecticis ad manifestationem veritatis agere non erat ad dialecticam confugium confugisse, a qua ipsam Dei sapientiam et Dei virtutem video minime abhorrere, sed suos inimicos arte revincere.. Maximi plane cordis est, per omnia ad dialecticam 45 confugere, quia confugere ad eam ad rationem est confugere, quo qui non confugit, cum secundum rationem sit factus ad imaginem Dei, suum honorem reliquit nec potest renovari de die in diem ad imaginem Dei . . . Nec 3 sequendus in eo es ulli cordato homini, ut malit auctoritatibus circa aliqua cedere, quam ratione, si optio detur, perire.

1 S. 100.

2 S. 101.

Mirbt, Quellen. 3. Auflage.

3 S. 102.

8

Constat 1, non minus tropica locutione dici: „,Panis qui ponitur in altari, post consecrationem est corpus Christi et vinum sanguis“, quam dicitur: „,Christus est leo“, „Christus est agnus",,,Christus est summus angularis lapis".... Cum dicit dominus de pane illo, quem primo in privilegium promovit, illud ut esset corpus ipsius: Hoc i. e. 2 haec res, hic panis est meum corpus, 5 non est locutus proprie, quia nec panis ille individuus, quem in eam provexerat dignitatem, ut digne sumptus valeret ad animae salutem, susceptibilis erat praedicati individui illius corporis, quod sibi in utero virginis Dei sapientia fabricavit, et ita subiectus terminus, quod est panis, propria perpendendus est locutione, tropica praedicatus terminus, quod est in propositione: meum

10

corpus.

4

Per consecrationem altaris fiunt panis et vinum sacramenta religionis, non ut desinant esse, quae erant, sed ut sint, quae erant, et in aliud commutentur. Nec putet 5, afferre me, non fieri panem corpus Christi de pane per consecrationem in altari. Fit plane de pane corpus Christi, sed ipse panis non secundum corruptionem subiecti; panis, inquam, qui potest incipere esse, quod non erat, fit corpus Christi, sed non generatione ipsius corporis, 15 quia corpus Christi semel ante tot tempora generatum generari ultra non poterit; fit, inquam, panis quod nunquam ante consecrationem fuerat, de pane, scilicet de eo, quod ante fuerat commune quiddam, beatificum corpus Christi, sed non ut ipse panis per corruptionem esse desinat, panis, sed non ut corpus Christi esse nunc incipiat per generationem sui, quia ante tot tempora beata constans immortalitate, non potest corpus illud etiam nunc esse incipere.

20

25

6

Exigit (Christus) ut per comestionem et bibitionem corporalem, quae fit per res exteriores; per panem et vinum, commonefacias te spiritualis comes tionis et bibitionis, quae fit in mente de Christi carne et sanguine, dum te reficis in interiore tuo incarnatione verbi et passione.

233. 2. Lanfrank, EB von Canterbury. De corpore et sanguine domini: MSL 150, 430.

c. 18. Credimus terrenas substantias quae in mensa dominica per sacerdotale ministerium divinitus sanctificantur, ineffabiliter, incomprehensibiliter, mirabiliter, operante superna potentia, converti in essentiam dominici corporis, reservatis ipsarum rerum speciebus et quibusdam aliis qualitatibus, ne percipientes cruda et cruenta horrerent, et 30 ut credentes fidei praemia ampliora perciperent; ipso tamen dominico corpore existente in cae- . lestibus ad dexteram patris immortali, inviolato, integro, incontaminato, illaeso: ut vere dici possit, et ipsum corpus, quod de virgine sumptum est et nos sumere, et tamen non ipsum. Ipsum quidem, quantum ad essentiam veraeque naturae proprietatem atque virtutem: non ipsum autem, si spectas panis vinique speciem caeteraque superius comprehensa; hanc fidem tenuit a priscis 35 temporibus, et nunc tenet ecclesia.

40

c. 20. Illis. . vera Christi caro ac sanguis existit, qui digne percipiunt, qui percipiendo delictorum indulgentiam consequuntur. . Est quidem etiam peccatoribus et indigne sumentibus vera Christi caro verusque sanguis, sed essentia, non salubri efficientia (i. e. peccatorum remissione).

234. Petrus Damiani: Staat und Kirche (zwei Schwerter). Op. ed. CCajetanus, P 1642. FRNEUKIRCH, Leben des P. Damiani, (D) Gö 75, 84 ff.; MIRBT, D. Publizistik im Zeitalter Gregors VII., 572 ff.; DERS., Petrus Damiani, RE IV 431 ff. Epist. III 6, Utraque dignitas alternae invicem utilitatis indiga, dum et sacerdotium regni tuitione protegitur et regnum sacerdotalis officii sanctitate fulcitur. - Epist. 45 IV 9, Inter regnum et sacerdotium propria cuiusque distinguuntur officia, ut et rex armis utatur saeculi et sacerdos accingatur gladio spiritus, qui est verbum Dei. — Disceptatio synodalis. Summum sacerdotium et Romanum simul confoederetur imperium, quatinus humanum genus, quod per hos duos apices in utraque substantia regitur, nullis partibus rescindatur; sicque mundi vertices in perpetuae caritatis unionem concurrant; quatinus,

[blocks in formation]

sicut in uno mediatore dei et hominum haec duo, regnum scilicet et sacerdotium, divino sunt conflata mysterio, ita sublimes istae duae personae tanta sibimet invicem unanimitate iungantur, ut quodam mutuae caritatis glutino et rex in Romano pontifice et Romanus pontifex inveniatur in rege. - Sermo 69: Felix, si gladium regni cum gladio iungat sacerdotii, ut gladius sacerdotis mitiget gladium regis et gladius regis gladium acuat 5 sacerdotis. Tunc enim regnum provehitur, sacerdotium dilatatur, honoratur utrumque, cum a domino praetaxata felici confoederatione iunguntur.

Papst Gregor VII. (1073–1085).

GMEYER V. KNONAU, Jahrb. d. deutschen Reichs unt. Heinrich IV. u. Heinrich V., 5 Bde., L 10 90 ff.; WMARTENS, Gregor VII., 2 Bde., L 94; CMIRBT, Publizistik im Zeitalter Gregors VII.; HAUCK III, L 96; HGERDES, Gesch. d. sal. Kaiser, L 98; HEFELE V 1 ff.; MIRBT, Gregor VII.,

RE VII 96 ff.

235. 1. Exkommunikation u. Absetzung Heinrichs IV. auf der röm. Fastensynode (1076). Reg. III 10a: Jaffé, Bibliotheca rerum german. II, B 65, 223 f. — CMIRBT, Absetzung H.'s IV. 15 durch Gr. VII., L 90; DERS., Publizistik 131 ff.; HAUCK III 792 ff.; MARTENS I 97 ff.; MEYER v. KNONAU II 638 ff.

Beate Petre apostolorum princeps, inclina, quaeso, pias aures tuas nobis et audi me servum tuum, quem ab infantia nutristi et usque ad hunc diem de manu iniquorum liberasti, qui me pro tua fidelitate oderunt et odiunt. Tu mihi testis es et domina mea 20 mater dei et beatus Paulus frater tuus inter omnes sanctos, quod tua sancta Romana ecclesia me invitum ad sua gubernacula traxit, et ego non rapinam arbitratus sum ad sedem tuam ascendere, potiusque volui vitam meam in peregrinatione finire, quam locum tuum pro gloria mundi saeculari ingenio arripere. Et ideo ex tua gratia non ex meis operibus credo quod tibi placuit et placet: ut populus christianus, tibi specialiter commissus, 25 mihi obediat. Specialiter pro vice tua mihi commissa et mihi tua gratia est potestas a deo data ligandi atque solvendi in coelo et in terra. Hac itaque fiducia fretus, pro ecclesiae tuae honore et defensione, ex parte omnipotentis dei patris et filii et spiritus sancti per tuam potestatem et auctoritatem Heinrico regi, filio Heinrici imperatoris, qui contra tuam ecclesiam inaudita superbia insurrexit, totius regni Teutonico- 30 rum et Italiae gubernacula contradico; et omnes christianos a vinculo iuramenti, quod sibi fecerunt vel facient, absolvo; et, ut nullus ei sicut regi serviat, interdico. Dignum est enim, ut, qui studet honorem ecclesiae tuae imminuere, ipse honorem amittat, quem videtur habere. Et quia sicut christianus contempsit obedire nec ad dominum rediit 35 quem dimisit participando excommunicatis; et multas iniquitates faciendo; meaque monita, quae pro sua salute sibi (ei) misi te teste, spernendo; seque ab ecclesia tua, temptans eam scindere, separando vinculo eum anathematis vice tua alligo. Et sic eum

ex fiducia tua alligo, ut sciant gentes et comprobent, quia tu es Petrus et super tuam petram filius dei vivi aedificavit ecclesiam suam et portae inferi non praevalebunt adversus 40 eam 1.

236. 2. Bericht über die Buße Heinrichs IV. in Canossa (Ende Januar [c. 28.] 1077). ,,Quoniam pro amore" an die deutschen Fürsten Reg. IV 12, 12a: Jaffé, II 256 ff.; JR 5017. MIRBT, Publizistik 181 ff.; MARTENS I 116 ff.; MEYER V. KNONAU II 747 ff. 894 ff. Gregorius episcopus servus servorum dei omnibus archiepiscopis episcopis ducibus 45 comitibus caeterisque principibus regni Teutonicorum christianam fidem defendentibus salutem et apostolicam benedictionem.

1 Matth. 16 18.

5

Quoniam pro amore iustitiae communem nobiscum in agone christianae militiae causam et periculum suscepistis; qualiter rex, humiliatus ad poenitentiam, absolutionis veniam impetraverit, et quomodo tota causa post introitum eius in Italiam huc usque deducta sit, vestrae dilectioni sincera caritate indicare curavimus.

Sicut constitutum fuit cum legatis, qui ad nos de vestris partibus missi sunt, in Longobardiam venimus circiter viginti dies ante terminum, in quo aliquis ducum ad clusas occurrere debuit; expectantes adventum illorum, quatenus ad partes illas transire possemus. Verum cum, iam decurso termino, hoc nobis nunciaretur: his temporibus prae multis quod et nos quidem credimus difficultatibus ducatum nobis obviam mitti non posse; 10 nec aliunde copiam ad vos transeundi haberemus; non parva sollicitudine, quid potissimum nobis agendum foret, circumventi sumus.

Interim vero, regem adventare, certe cognovimus. Qui etiam, priusquam intrasset Italiam, supplices ad nos legatos praemittens, per omnia se satisfacturum deo et sancto Petro ac nobis, obtulit; et, ad emendationem vitae suae omnem se servaturum oboedien15 tiam, repromisit; dummodo apud nos absolutionis et apostolicae benedictionis gratiam impetrare mereretur. Quod cum diu multis consultationibus differentes, acriter eum de suis excessibus per omnes qui intercurrebant nuncios redargueremus; tandem per semet ipsum, nihil hostile aut temerarium ostentans, ad oppidum Canusii, in quo morati sumus, cum paucis advenit. Ibique per triduum ante portam castri, deposito omne regio cultu, 20 miserabiliter, utpote discalciatus et laneis indutus, persistens, non prius cum multo fletu apostolicae miserationis auxilium et consolationem implorare destitit, quam omnes, qui ibi aderant et ad quos rumor ille pervenit, ad tantam pietatem et compassionis misericordiam movit: ut, pro eo multis precibus et lacrimis intercedentes, omnes quidem insolitam nostrae mentis duritiam mirarentur, nonnulli vero, in nobis non apostolicae severitatis 25 gravitatem sed quasi tyrannicae feritatis crudelitatem esse, clamarent.

Denique instantia compunctionis eius et tanta omnium qui ibi aderant supplicatione devicti, tandem eum, relaxato anathematis vinculo, in communionis gratiam et sinum sanctae matris ecclesiae recepimus; acceptis ab eo securitatibus, quae inferius scriptae sunt. Quarum etiam confirmationem per manus abbatis Cluniacensis (sc. Hugonis) et 30 filiarum nostrarum Mathildis et comitissae Adelaiae 1 et aliorum principum, episcoporum et laicorum, qui nobis ad hoc utiles visi sunt, recepimus.

His itaque sic peractis, ut ad pacem ecclesiae et concordiam regni, sicut diu desideravimus, omnia plenius deo adiuvante coaptare possimus, ad partes vestras data primum opportunitate transire cupimus. Hoc enim dilectionem vestram indubitanter scire volumus, 35 quoniam, sicut in descriptis securitatibus cognoscere potestis, ita adhuc totius negocii causa suspensa est, ut et adventus noster et consiliorum vestrorum unanimitas permaxime necessaria esse videantur. Quapropter in ea fide quam coepistis et amore iustitiae omnes permanere studete; scientes: nos non aliter regi obligatos esse, nisi quod puro sermone sicut mihi mos est — in his eum de nobis sperare dixerimus, in quibus eum ad salutem 40 et honorem suum, aut cum iustitia aut cum misericordia, sine nostrae et illius animae periculo adiuvare possimus.

Iusiurandum Henrici regis Teutonicorum. Ego Henricus rex de murmuratione et dissensione, quam nunc habent contra me archiepiscopi, duces comites ceterique principes regni Teutonicorum et alii, qui eos in eadem dissensionis causa 45 sequuntur, infra terminum, quem domnus papa Gregorius constituerit, aut iustitiam secundum iudicium eius aut concordiam secundum consilium eius faciam; nisi certum 1 Markgräfin von Turin.

« ZurückWeiter »