Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

incolis, dignis tamen, et iuxta canonicas sanctiones idoneis servatis servandis ad formam sacrorum canonum eligere possint; ad huiusmodi autem electiones ius suffragii habebunt canonici, tam numerarii quam honorarii, ne exclusis quidem illis, qui ultra capitularium numerum in hac reordinatione praefinitum, quoad vixerint in ipsis capitulis conservabuntur. 24. Quaelibet vero electionum huiusmodi instrumenta in authentica forma 5 exarata, ad sanctam sedem de more mittentur, a qua si electio canonice peracta agnoscetur, et ex processu inquisitionis deinde a Romano pontifice in singulis casibus alicui ex archiepiscopis vel episcopis intra fines regni Borussici existentibus committendo, et ad formam instructionis iussu san. mem. Urbani VIII. praedecessoris nostri editae diligenter exarando de electi idoneitate constiterit, electiones huiusmodi a nobis et Romanis pontificibus 10 successoribus nostris iuxta statutum morem per apostolicas litteras confirmabuntur.

25. In singulis praeterea civitatibus, tam archiepiscopalibus quam episcopalibus unum clericorum seminarium vel conservandum vel de novo quamprimum erigendum esse statuimus, in quo is clericorum numerus ali, atque ad formam decretorum sacri concilii Tridentini1 institui ac educari debeat, qui respectivarum dioecesium ampli- 15 tudini et necessitati respondeat, quique ab executore praesentium litterarum congrue erit praefiniendus.

26.-40. Es folgen die unter Mitwirkung der congregatio de propaganda fide getroffenen Bestimmungen über die Circumscription, in denen sämtliche zu Köln, Trier, Münster, Paderborn, Gnesen-Posen, Kulm, Breslau, Ermland gehörigen Pfarreien 20 aufgezählt werden.

...

[ocr errors]

41. In executorem itaque praesentium nostrarum litterarum Joseph Ep. Warmiensem (Joseph v. Hohenzollern, Bisch. v. Ermland).. nominamus.. eidemque committimus, ut . . . cunctas res ecclesiasticas ad meliorem statum et ordinem revocandi quaslibet ecclesias congrua et firma dotatione muniri studeat, media ad hoc necessaria benevolen- 25 tissime ac liberaliter exhibente. . Borussiae rege, qui magnanimi principis animum et propensissimam erga catholicos eius imperio subiectos voluntatem. . aperte declaravit.

Dotation: 42. Super publicis regni sylvis nominatim designandis tot census auctoritate regia imponentur, quot erunt dioeceses dotandae, et in respectiva quantitate, ut ex iis annui fructus ab omnibus, cuiuscunque generis oneribus prorsus libere percipi 30 possint, qui satis sint vel ad integram ipsarum dioecesium dotationem si nullam actu habeant, vel ad supplementum eiusdem dotationis si partem aliquam suorum bonorum adhuc possideant, ita ut singulae dioeceses eos annuos redditus imposterum habeant, qui redditibus pro archiepiscopali vel episcopali mensa, pro capitulo, pro seminario dioecesano, proque suffraganeo statutis in quantitate singulis inferius designanda perfecte 35 respondeant, atque huiusmodi censuum proprietas per instrumenta in legitima, validaque regni forma stipulanda, et a praelaudato rege subscribenda unicuique ecclesiae conferetur.. Bis 1833, wo diese Einrichtung durchgeführt sein soll, werden die zugesagten Beträge aus der Staatskasse bezahlt. . Cum forte magistratus intercesserint, ne census imponantur, non satis diminuta publici aeris alieni quantitate, laudatus rex ultro promisit con- 40 ceptisque verbis sese obligavit. . se curaturum esse, ut tot agri regiis impensis emantur pleno dominii iure singulis ecclesiis tradendi, quot necessarii sint, ut eorum redditus annuas illas summas exaequent, quae a censibus percipiendae essent, nisi impedimentum illud intercessisset. Nun folgen (43) die Dotationen für die Erzbischöfe (Köln und GnesenPosen je 12000 Thaler), Bischöfe (Trier, Münster, Paderborn, Kulm je 8000 Thaler, Breslau 45 12 000 Thaler), die Domkapitularen, Bestimmungen über die Ausstattung der Seminare,

[ocr errors]

1 Sess. XXIII. de ref. c. 18, oben Nr. 380.

Mirbt, Quellen. 3. Auflage.

22

22

5

die Wohnungen der Bischöfe, die Emeriten- und Demeritenhäuser, die Kammertaxen

u. S. W.

480. 2. Die Bischofswahlen.

Breve,,Quod de fidelium", 16. Juli 1821, an die preussischen Domkapitel: E. Friedberg, Staat und Bischofswahlen in Deutschland, 62, 356; Aktenstücke Nr. 93, 246.

Cum vero ad religionis incrementa, utilioremque episcopalis muneris procurationem summopere intersit, mutuam servari utriusque potestatis concordiam, quandoquidem ex Ivonis Carnotensis 1 testimoniis cum regnum et sacerdotium inter se conveniunt, bene regitur mundus, floret et fructificat ecclesia: vestrarum partium erit, eos adsciscere, 10 quos, praeter qualitates caeteras ecclesiastico iure praefinitas, prudentiae insuper laude commendari, nec serenissimo regi minus gratos esse noveritis, de quibus antequam solemnem electionis actum ex canonum regulis rite celebretis, ut vobis constet curabitis.

481.

Papst Leo XII.: Verdammung der Bibelgesellschaften (1824). 15 Enzyklika „Ubi primum“ v. 5. Mai 1824: BR Continuatio XVI 45 ff. BENRATH, RE XI

20

390 ff.; FRNIELSEN, Hist. of the Papacy in the XIX th Century II, Lo 06, 1 ff. Hostium nostrorum iniquitas eo usque progreditur, ut praeter colluviem perniciosorum librorum religioni per se infestam, in religionis detrimentum vertere nitantur etiam litteras ad religionis ipsius aedificationem divinitus nobis datas.

3

Non vos latet, v. fr., societatem quandam dictam vulgo biblicam, per totum orbem audacter vagari, quae spretis ss. patrum traditionibus, et contra notissimum Tridentini concilii decretum 2 in id collatis viribus ac modis omnibus intendit, ut in vulgares linguas nationum omnium sacra vertantur, vel potius pervertantur biblia.. Ad quem pestem avertendam praedecessores nostri plures ediderunt consti25 tutiones et extremis diebus s. rec. Pius VII. duo dedit brevia, alterum Ignatio archiepiscopo Gnesnensi, alterum Stanislao archiepiscopo Mohileviensi 3.. Nos quoque pro apostolico nostro munere hortamur vos, v. fr., ut gregem vestrum a lethiferis hisce pascuis amovere omnimode satagatis. . En, v. fr., quo haec spectat societas, quae insuper ut impii voti fiat compos nil intentatum relinquit. Non enim tantummodo versiones suas typis 30 edere, verum etiam per omnes urbes cursitando in vulgus per se spargere sibi plaudit. Quin imo ut alliciat simplicium animos, qua venditare curat, qua dono dare insidiosa liberalitate gestit.

35

Papst Pius VIII. (1829-1830).

482. 1. Verurteilung der Bibelübersetzungen.

Enzyklika „Traditi humilitati“ v. 24. Mai 1829: BR Continuatio XVIII 17 ff. Pervigilandum quoque est adversus eorum consilia, quibus bibliorum libri novis, ac praeter saluberrimas ecclesiae regulas editis interpretationibus, iisque ex privato spiritu callide in pravos sensus contortis, vernacula qualibet lingua pervulgantur, et ubique maxima atque incredibili impensa populis etiam rudioribus 40 gratuito impertiuntur, perversis quoque haud raro immissis scriptiunculis, ut lethale obbibant venenum, ubi aquas sese haurire cessent sapientiae salutaris. Alias iam pridem apostolica sedes de ingenti hac fidei clade christianum populum monitum voluit, tantaeque perniciei auctores contudit. Es folgt ein Hinweis auf die regulae indicis Tridentini His et vos, v. fr., armis

concilii, auf dessen IV. sessio 5 und die Erlasse Pius VII 6.

1 Brief 238. 2 Sess. IV oben Nr. 357.
4 oben Nr. 396. 5 oben Nr. 357.

3 oben Nr. 474.

6 oben Nr. 473. 474.

praelia domini in tanto sacro doctrinae periculo praeliari conamini, ne vestro in grege exitiale id genus virus ad imperitorum praesertim necem diffundatur.

483. 2. Die Mischehen.

Breve,,Literis altero abhino", 25. März 1830, an den EB von Köln und die Bischöfe von Trier, 5 Münster und Paderborn. Darlegung des Verfahrens d. pr. Regierung gegen den Erzbischof von Köln. Vom 25. Nov. 1830, B 38, Beilage C p. 4 ff., übers. p. 41. HÜBLER, Eheschließung 56 ff.; Lit.: CMIRBT, Droste-Vischering, RE V 23 f.

Venerabiles fratres, salutem et apostolicam benedictionem. Literis altero abhinc anno ad Leonem XII. gloriosae memoriae praedecessorem nostrum datis diligenter, ven. fr., exposuistis 10 arduum, in quo versamini, discrimen, propterea, quod civili lege isthic ante paucos annos lata praescriptum est, ut in matrimoniis mixtis liberi utriusque sexus in religione patris, aut certe ad eius arbitrium educentur, simulque sacerdotibus interdictum, ne a personis matrimonia huiusmodi contracturis ullam exigant super religiosa nasciturae prolis institutione sponsionem. Et ipsi quidem vel ex eo tempore participes fuimus summi moeroris, quo idem optimus pontifex 15 affectus est ob angustias has vestras, quas eae literae plenius explicabant. Sed graviore adhuc molestia nunc angimur, cum humilitati nostrae inscrutabili Dei iudicio reservatum est ea vobis responsa reddere, quae praedecessor noster, morte praeventus, non potuit. Siquidem sanctae huic sedi prorsus non licet illa omnia permittere, quae in istis regionibus ad eius legis executionem postulari significastis. Verum duo sunt, quae haud parum nos recreant, videlicet vestrum pariter 20 et sacerdotum, qui sub vobis sunt, pro doctrina ecclesiae tuenda servandisque illius regulis studium, quod praedictis quoque ad Leonem XII. literis demonstrastis; ac serenissimi Borussiae regis indulgentia, qui, ut pariter innuistis, ipse auctor quodammodo vobis fuit, ut apostolicae huic sedi integrum rerum statum ingenue explicantes, illam super anxietatibus vestris consuleretis. Hinc enim merito confidimus, non modo vos rescriptis hisce nostris plane obsecuturos, sed ipsam 25 quoque serenissimi regis maiestatem vobis non succensuram, si eidem in rebus civilibus ex animo obsecundantes, in iis tamen, quae non civiles matrimonii effectus, sed ipsam attingunt matrimonii eiusdem sanctitatem, et religiosa coniugum officia respiciunt, sacras religionis catholicae regulas custodiatis. Itaque ad rem propius venientes, haud nobis opus est, ut fraternitates vestras sacra omni doctrina peritissimas edoceamus, quaenam adversus mixtas, de quibus agitur, nuptias ec- 30 clesiae ratio sit. Ergo ignotum vobis non est, ecclesiam ipsam a connubiis huiusmodi, quae non parum deformitatis et spiritualis periculi prae se ferunt, abhorrere, atque idcirco apostolicam hanc sedem summo semper constantique studio curasse, ut canonicae leges matrimonia eadem prohibentes religiose custodirentur.

Quodsi Romani pontifices a sanctissimo illo canonum interdicto nonnunquam dispensasse 35 inveniuntur, id profecto graves ob causas, et aegre admodum fecerunt, suisque dispensationibus adiicere consueverunt conditionem expressam de praemittendis matrimonio opportunis cautionibus, non modo ut coniux catholicus ab acatholico perverti non posset, quin potius ille teneri se sciret ad hunc pro viribus ab errore retrahendum, sed etiam ut proles utriusque sexus ex eodem matrimonio procreanda in catholicae religionis sanctitate omnino educaretur. Nostis autem, 40 ven. fr., ipsas omnes cautiones eo spectare, ut hac in re naturales divinaequae leges sartae tectae habeantur; quandoquidem exploratum est, catholicas personas, seu viros, seu mulieres, quae nuptias cum acatholicis ita contrahunt, ut se aut futuram sobolem periculo perversionis temere committant, non modo canonicas violare sanctiones, sed directe etiam gravissimeque in naturalem ac divinam legem peccare. Atque exinde iam intelligitis, nos quoque gravissimi coram Deo et 45 ecclesia criminis reos fore, si circa nuptias huiusmodi istis in regionibus contrahendas illa a vobis aut a parochis vestrarum dioecesium fieri assentiremur, per quae, si non verbis, factis tamen ipsis indiscriminatim approbarentur. Quare nos summopere commendantes zelum illum vestrum, quo catholicos vestrae curae commissos a connubiis mixtis avertere hactenus allaborastis, enixe vos in domino exhortamur, ut posthac pariter in id ipsum sedulo incumbatis in omni patientia et 50 doctrina, horum deinde laborum copiosam in coelis mercedem accepturi. Iuxta haec igitur, quoties praesertim catholica aliqua mulier viro acatholico nubere velit, diligenter ab episcopo seu a parocho edocenda erit, quaenam circa huiusmodi nuptias canonum sententia sit, serioque admonenda de gravi scelere, quo apud Deum rea fiet, si eos violare praesumat; et maxime opportunum erit eandem 55 adhortari, ut meminerit firmissimum illud religionis nostrae dogma,

quod extra veram catholicam fidem nemo salvus esse potest; proindeque agnoscat, se in filios, quos a Deo exspectat, iam nunc crudelissime acturam, si tales contraxerit nuptias, in quibus sciat illorum educationem in viri acatholici arbitrio futuram. Quae quidem salubria monita erunt etiam, prout prudentia suggesserit, iteranda eo praesertim tempore, 5 quo nuptiarum dies instare videatur, dumque consuetis proclamationibus disquiritur, utrum alia sint, quae illis obstent, impedimenta canonica. Quod si nonnullis in casibus paterna huiusmodi sacrorum pastorum studia in irritum cadere contingat, tum sane abstinendum erit a catholica eadem persona censuris in illam nominatim expressis corripienda, ne tumultus aliquis excitetur, et graviora rei catholicae mala 10 obveniant; sed alia ex parte abstinere etiam catholicus pastor debebit non solum a nuptiis, quae deinde fiant, sacro quocunque ritu honest andis, sed etiam a quovis actu, quo approbare illas videatur. Quam circa rem illud solummodo in nonnullis locis toleratum est, ut parochi, qui ad graviora rei catholicae incommoda avertenda praesentiam suam contrahendis his nuptiis 15 praestare cogebantur, paterentur quidem eas ipsis praesentibus confici (si scilicet nullum aliud obstaret canonicum impedimentum), ut audito utriusque partis consensu deinceps pro suo officio actum valide gestum in matrimoniorum librum referrent, sed caverent semper ab illicitis huiusmodi matrimoniis ullo suo acto approbandis, multoque magis a sacris precibus et ab ecclesiastico quovis 20 ritu eisdem admiscendo. Sequitur iam, ut de illorum causa respondeamus, qui matrimonia mixta inire ausi fuerint, catholico pastore non praesente. Et hac quidem super re ita nobis censuimus statuendum, ut avertantur, quoad fieri poterit, scandala, quae ex huiusmodi nuptiis oriri denuntiastis, itemque ut catholici illi, qui in coniunctione vivant eo modo inita, facilius induci possint ad peccatum suum salutaribus poenitentiae lacrymis expiandum, denique ut in posterum certa 25 omnibus regula sit, qua de vi matrimoniorum ea ratione contrahendorum diiudicent. Iam vero ad coniunctiones quod attinet, quae isthic usque ad praesens tempus sine parochi praesentia initae sunt, nos brevi delegabimus fraternitatibus vestris necessarias facultates, quarum vi malis exinde ortis magna saltem ex parte mederi valeatis. Nunc autem per nostras has literas volumus et mandamus, ut matrimonia mixta, quae posthac (a die videlicet 25. Martii 1830) in vestris dioe30 cesibus contrahi contingat, non servata forma a Tridentino concilio praescripta1, si eisdem nullum aliud obstet canonicum dirimens impedimentum, pro ratis ac veris connubiis habeantur; prout nos auctoritate nostra apostolica matrimonia ea vera ac rata fore declaramus atque decernimus contrariis non obstantibus quibuscunque. Quocirca catholicae personae, quae in posterum matrimonia hoc modo contraxerint, dum nullum aliud iis obstaret dirimens canonicum impedi35 mentum, a sacris pastoribus edocendae erunt, ipsas verum et ratum coniugium inivisse. Insuper pastorum officium erit, catholicos quoslibet, praesertim vero catholicas mulieres, quae cum acatholicis validas quidem, sed tamen illicitas nuptias contraxerint, opportuno tempore admonere in caritate Dei et patientia Christi, ut de gravi patrato scelere poenitentiam agant, suisque satisfaciant obli40 gationibus, ei praesertim, qua erga suos filios ipsae semper tenebuntur, ad catholicam videlicet illorum omnium educationem pro viribus seduloque curandam. Posthaec supervacaneum ducimus, ven. fr., vos excitare, ut attendatis, quanta prudentia hisce in casibus agendum sit, ne catholicae religioni creetur invidia, quandoquidem fraternitates vestras id probe nosse compertum nobis exploratum45 que est. Sic agite igitur, sicque a vobis admoniti agant parochi ut omnes videant, catholicos sacerdotes non alio, quam officii sui adimplendi spiritu animari, ut in iis, quae religionis sunt, ecclesiae regulas servent, ipsosque eodem spiritu duci ut in iis, quae civilis sunt ordinis, regias leges non propter servilem quendam metum, sed propter conscientiam custodiant. Nobis quidem vehementer dolet, quod vos ab his, in quibus estis, angustiis penitus eximere non potuerimus. Sed 50 nolite deficere animo. Ipse serenissimus rex, qui propensam in catholicos sibi subditos voluntatem solemniter patefecit, factoque ipso aliis occasionibus comprobavit, non patietur (ut plane confidimus) in hoc negotio, quod religiosa vestra officia directe afficit, vos diutius exagitari, sed anxietatibus vestris pro sua clementia commotus, et nostris pariter votis obsecundans vobis remittet, ut religionis catholicae regulas hac etiam in re servare ac exequi libere valeatis. Quod ut feliciter 55 eveniat, a Deo, in cuius manibus corda sunt regum, suppliciter implorandum est, quemadmodum 1 cf. oben Nr. 382.

assiduis precibus nos facimus, et vos pariter enixe facturos non dubitamus. Interea praecipuae, qua vos amplectimur, caritatis testem esse volumus apostolicam benedictionem, quam fraternitatibus vestris nec non omni clero ac fideli populo vestris curis concredito peramanter impertimur.

[ocr errors]

5

484. 3. Instruktion des Kardinals Albani v. 27. März 1830 an den Erzb. v. Köln und die Bischöfe von Trier, Paderborn und Münster betreffend die Mischehen. Darlegung (vgl. Nr. 488), Beilage D p. 6, deutsche Uebers.: ib. 43 ff. HÜBLER 57. Non enim potuit sanctitas sua ullo modo declinare a constanti illo studio, quo sedes apostolica semper advigilavit, ut sacri canones, qui mixtas huiusmodi nuptias, deformitatis et spiritualis periculi plenas, severe prohibent, religiose custodirentur. Multo autem minus declinare potuit a sanctissimo illo sedis eiusdem instituto, per quod Romani pontifices, cum interdum (aegre scilicet, 10 et graves tantum ob causas) matrimonia huiusmodi permitterent, suis dispensationibus adiicere consueverunt conditionem expressam de praemittendis matrimonio opportunis cautionibus, (1) non modo ut coniux catholicus ab acatholico perverti non posset, (2) quin potius ille teneri se sciret ad hunc pro viribus ab errore retrahendum, (3) sed etiam ut proles utriusque sexus ex eo coniugio procreanda in catholicae religionis sanctitate omnino educaretur.

485. 4. Protestantische Taufe und Ehe (1830).

15

Dekret des s. officium, 17. Sept. 1830: Acta s. sedis 25, 258. Stehfen, Wiedertaufe 131 f. Quaesitum erat, an Calvinistae et Lutherani in illis partibus degentes, quorum baptisma dubium et suspectum est, infideles habendi sint, ita ut inter eos et catholicos disparitatis cultus impedimentum dirimens adesse censeatur? Cui instantiae responsum fuit: 20 1. Quoad haereticos, quorum sectae ritualia praescribunt collationem baptismi absque necessario usu materiae et formae essentialis, debet examinari casus particularis. 2. Quoad alios, qui iuxta eorum ritualia baptizant valide, validum esse baptisma. Quod si dubium persistat, etiam in primo casu, censendum est validum baptisma in ordine ad validitatem matrimonii. 3. Si autem certe cognoscatur nullum baptisma ex consuetudine actuali 25 illius sectae, nullum est matrimonium.

Hisque omnibus sanctissimus superaddi mandavit: in tertio casu praefati decreti respiciente nullitatem certam baptismi in parte haeretica, recurratur in casibus particularibus.

Papst Gregor XVI. (1831-1846).

FNIELSEN RE VII 127 ff.; Ders., History of the Papacy II, 51 ff.

486. 1. Die Mischehen in Bayern 1832.

Enzyklika,,Summo iugiter studio“, 27. Mai 1832, an die bayerischen Bischöfe: Acta Gregorii XVI.

ed AM Bernasconi I, Rom 1901, 140 ff.

30

Summo iugiter studio advigilavit apostolica sedes, ut ecclesiae canones, qui nuptias catholi- 35 corum cum haereticis severe prohibent, religiose custodirentur. Ut quamvis ad graviora evitanda scandala quandoque in aliquibus locis necesse fuerit, illicita huiusmodi matrimonia tolerare, non tamen praetermiserunt Romani pontifices omni, qua possent, ratione providere, ut tunc etiam iis in locis fidelis populus edoceretur, quantum deformitatis et spiritualis periculi nuptiae illae prae se ferant, quantique propterea 40 sceleris reus sit catholicus vir aut mulier, qui canonicas ea de re sanctiones violare praesumpserit. Quod si interdum Romani ipsi pontifices sanctissimum idem canonicum interdictum relaxarunt in peculiaribus casibus, id sane graves ob causas et aegre admodum fecerunt, suisque dispensationibus consueverunt adiicere conditionem expressam de praemittendis matrimonio debitis cautionibus, non modo ut coniux catholicus ab acatholica 45 perverti non posset, quin potius ille teneri se sciret ad hunc pro viribus ab errore retrahendum, sed etiam, ut proles utriusque sexus in sanctitate religionis catholicae omnino educaretur. Itaque nos, qui licet immerentes supremam Petri cathedram, Deo ita disponente, tenemus, prae oculis habentes rationem illam a praedecessoribus nostris sanctissime initam, non potuimus, ven. 50 fr., non contristari vehementer ob allatos e vestris dioecesibus (uti et ex aliis diversis locis) plures

« ZurückWeiter »