Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

plus quam quod solet unum lapidem per vices aliter dare, ut credit, et credit quod valorem recepit pro hujus dacione.

Item dicit quod credit cameram quam Ricardus de Melton fecit juxta Ecclesiam inutilem et operi valde dampnosam et quod expedit amovere eandem.

XVIII. ORDINACIO SUPER HIIS QUÆ SUNT INVENIENDA IN ECCLESIIS PER PREBENDARIOS SEU FIRMARIOS, AC PER VICARIOS

ET PAROCHIANOS.* (Liber Statutorum penes Dec. & Cap. Ebor. 23, a. b.)

Memorandum quod ex ordinacione canonica Decani et Capituli ecclesiæ Ebor. antiquitus facta et diucius observata, ad prebendarios et firmarios perpetuos in eadem Ecclesia de novo facienda et facta, reficienda et sustentanda, pertinent infrascripta. Videlicet, cancellus. Item fenestræ vitriæ in eodem. Item omnes libri præter missale. Item omnia vestimenta præter festivale, quod ad parochianos pertinet, una cum capa chori, tunica et dalmatica, ut infra patet. Item pertinent ad eosdem corporalia et superpellicia cum rochetis. Item pallæ altaris et sacramenti. Item candelabra œnea vel stagnea pro cercis deportandis. Item velum quadragesimale cum ceteris ornamentis, præter ea quæ vicarius et parochiani invenient, prout inferius subscribuntur.

Ad vicarios vero pertinet pixis pro conservando corpore Christi et pro oblatis reponendis. Item crismatorium. Ítem fialæ pro vino et aqua. Item navicula pro thure. Item tinnabulum cum lucerna. Item cathenæ thuribulorum cum fuerint reparandæ. Item vexillum pro cruce processionali de syndone radiato. Item ligatura et coopertura omnium librorum cum indiguerint. Item formulæ in cancello cum deschis. Item stola quæ cum corpore Christi ad mortuos defertur quæ utitur (sic) in exequiis mortuorum. Item canopeum ultra corpus Christi.

Item candelabrum pro cereo paschali. Item cratis tenebrarum. Item fulcimentum pro libro. Item tabula pro pace.

Ad parochianos pertinet vestimentum festivale cum capa chori, tunica, dalmatica. Item missale. Item calix. Item fons baptismalis. Item campanæ et campanulæ manuales, et

* An ordination respecting the prebendal churches, giving to each of the parties interested in them his share in the fabric and the furniture. The date of this arrangement is not known. In 1317 there was a visitation at South Cave and similar orders were laid down.

crux ad mortuos deferenda. Item feretrum pro mortuis cum vase pro aqua benedicta, et factura et reparacio tocius navis ecclesiæ cum clausura cimiterii.

XIX.-OFFICIUM PHILIPPI DE LINCOLN CARPENTARII.* (Acta Capit. 1343-68, 27, a.)

Universis sanctæ matris ecclesiæ filiis ad quos presentes literæ pervenerint Capitulum ecclesiæ Beati Petri Ebor., Decano ejusdem in remotis agente, salutem in sinceris amplexibus Salvatoris. Noveritis nos concessisse Philippo de Lincoln supervisionem carpentariæ fabricæ dictæ ecclesiæ Beati Petri Ebor. ad terminum vitæ suæ, pro laudabili servicio suo nobis impenso et imposterum impendendo, dum tamen in dicto servicio bene se habuerit, et fidelitur laboraverit; capiendo inde annuatim de fabrica per septimanam viginti denarios et omnes alias comoditates, prout predecessores ipsius Philippi in temporibus preteritis melius habuerint et perceperint. Concessimus eciam eidem Philippo, ad terminum vitæ suæ, modo et forma predictis, officium janitoris clausi dictæ ecclesiæ Sancti Petri Ebor., capiendo inde annuatim de fabrica antedicta decem solidos sterlingorum, ad duos anni terminos, viz., ad festa Pentecostes et Sancti Martini in yeme, per equales porciones. In cujus rei testimonium sigillum nostrum presentibus est appensum. Data Ebor. primo die mensis Augusti anno Domini millesimo cccm0 xlvjto.

XX.-INDENTURA PRO SCRIPTURA ET LUMINATIONE CUJUSDAM LIBRI.† (Acta Capit. 1343-68, f. 30.)

Aug. 26, 1346. Comparuit Robertus Brekeling, scriptor, et juravit se observare condicionem factam inter ipsum et dominum Johannem Forbor, viz., quod idem Robertus scribet unum psal

*Philip de Lincoln has been mentioned several times in the rolls of the fabric. On 21 Dec., 1350, the Dean and Chapter gave him a weekly pension of 2s., and the office of janitor during his life.

A document which is, I believe, entirely unique. It gives us the history of the writing and illumination of a service book. From its occurring among the formal acts of the Dean and Chapter, it is probable that the volume was intended for the use of the minster. A considerable sum, in denariis et denariatis, is paid to the scribe, and the book was, probably, of more than ordinary value.

terium cum kalendario ad opus dicti domini Johannis pro 5s. et 6d.: et in eodem psalterio, de eadem litera, unum placebo et dirige cum ympnario et collectario pro 4s. 3d. Et idem Robertus luminabit omnes psalmos de grossis literis aureis positis in coloribus, et omnes grossas literas de ympnario et collectario Juminabit de auro et vermilione præter grossas literas duplicium festorum, quæ erunt sicut grossæ litteræ aureæ sunt in psalterio. Et omnes literæ in principiis versuum erunt luminatæ de azuro et vermilione bonis, et omnes literæ in inceptione nocturnorum erunt grossæ literæ unciales (?) continentes v lineas, set beatus vir, et dixit Dominus, continebunt vj vel vij lincas; et pro luminatione predicta dabit 5s. 6d., et ad colores, dabit pro auro 18d., et 2s. pro una cloca et furura. Item in unam robam et unum chalonem et unum linthiamen et unum auriculare (sic).

XXI. PENSIO WILLELMI DE HOTON CEMENTARII.* (Act. Cap. 1343-68. lix. b.)

Universis, etc. Capitulum Ebor.-Noverit universitas vestra nos pro artificiosa industria et labore Willelmi de Hoton cementarii, filii magistri Willelmi de Hoton cementarii, circa fabricam ecclesiæ nostræ Ebor. impensis, et imposterum perpetuo fideliter impendendis, decem libras argenti annuæ pensionis, una cum habitacione infra clausum ecclesiæ Ebor. predictæ quam magister Thomas de Pacenham, dum vixit, inhabitabat, predicto Willelmo, post decessum predicti magistri Willelmi patris sui, ad terminum vitæ suæ, in quacumque statu fuerit, dum tamen, cum aliis se intendat operibus, idem nostrum non omittatur, negligatur, seu aliqualiter retardetur, dedisse concessisse et assignasse ad duos anni terminos, viz., ad festa Pentecostes et Sancti Martini in yeme, per equales porciones, sibi annuatim per manus custodis ipsius fabricæ percipiendas. Qui quidem Willelmus, filius predicti Willelmi, et concedit quod si contingat ipsum cecitate, seu aliquo alio morbo incurabili, prepediri quominus laborare potuerit, ac dictum opus, ut cementarius, gubernare, quod extunc solvet annuatim subcementario, qui erit magister secundarius cementariorum, medietatem salarii predicti subcementarii de sua pensione predicta decem librarum, impedimento hujusmodi perdurante. Et si contingat per negligenciam ipsius Willelmi filii Willelmi laborare et dictam fabricam supervidere

The indenture with a master-carpenter has been already given; I now lay before my readers one which was made with a master-mason.

valentis, aut omissionem voluntariam, vel circa aliorum operum occupacionem opus Ecclesiæ nostræ negligi, omitti, aut quovis alio modo retardari, extunc omnino cesset predicta pensio, in qua sibi nolumus ultra aliquo modo teneri, et presens scriptum viribus careat totaliter et effectu. In cujus rei testimonium sigillum nostrum parti penes dictum Willelmum remanenti, alteri vero parti sigillum ejusdem Willelmi penes nos remanenti sunt appensa. Data Ebor. primo die mensis Octobris, anno Domini millesimo cecmo quinquagesimo primo.

XXII.-LITERA QUESTUS PRO FABRICA.* (G. c. 12, b. penes Dec. et Capit. Ebor.)

Capitulum ecclesiæ B. Petri Ebor., Decano in remotis agente, universis rectoribus, vicariis, capellanis parochialibus et in capellis divina celebrantibus, et procuratoribus per prebendas, dignitates et comunias nostræ Ebor. ecclesiæ constitutis, salutem in Auctore salutis. Vobis omnibus et singulis in virtute sanctæ obediencia, et sub pena excommunicacionis majoris, quam exnunc prout extunc in personas vestras, si non feceritis quæ mandamus, ferimus, in hiis scriptis firmiter injungendo mandamus, quatinus quocienscumque procuratores et nuncii ecclesiæ nostræ Beati Petri Ebor. predictæ, presentibus nostris literis, et non aliis, ad vos accesserint, Christi fidelium suffragia ad fabricam ejusdem Ecclesiæ nostræ petituri, ipsos in ecclesiis parochialibus et in capellis vobis subditis, omnibus aliis suffragiis consimilibus et indulgenciis quibuscumque admissis vel admittendis interim cessantibus semotis et suspensis quousque Ecclesiæ nostræ predictæ negocium plene et plenius fuerit expeditum, benigne et sine impedimento quolibet admittatis, et parochianos et subditos vestros, Dei et nostri intuitu, benignius inducatis, ut de bonis sibi a Deo collatis ad fabricam Ecclesiæ nostræ predicta larga conferant subsidia caritatis, in quibus eternale premium promereri poterunt accepcius coram Deo. Mandamus insuper vobis rectoribus, vicariis, capellanis omnibus et singulis supradictis, firmiter injungentes sub pena majoris excommunicacionis in vos et vestrum quemlibet, exnunc prout extunc latæ, ut prefertur, si non observaveritis quæ sequuntur, quatinus omnibus et singulis parochianis vestris, tociens et quociens dicti procuratores et nuncii

* Another letter of instructions for a breviger. In the same MS., at page 16, a., is a similar form, dated on the festival of St. Michael the Archangel, in 1355, to stand in force for three years.

ad vos vestrumve aliquem accesserint, seriose et expresse inhibeatis ne ipsorum quisquam oblaciones ecclesiæ nostræ B. Petri Ebor. debitas et consuetas, legatave seu res donatas, in quibuscunque rebus consistant, Ecclesiæ predictæ relicta vel relinquenda, donata seu donanda, dictis procuratoribus vel nunciis sic questum quærentibus ad vos declinantibus aliqualiter offerant, liberent sive solvant, cum eisdem talia ad usum nostram recipiend' nullam omnino concedimus potestatem, sed negamus expresse et adjungimus per presentes. Volumus eciam quod vos capellani parochiales, et in capellis divina celebrantes, collectam ipsam ad usum fabricæ predictæ duntaxat concessam, seu concedendam personaliter faciatis in albis sub pena predicta, cum dicti nostri procuratores et nuncii personaliter non poterint interesse. Et quicquid collectum fuerit in hac parte, tam per vos quam per dictos procuratores, seu nuncios, latores presencium, sine dilacione vel diminucione aliqua integraliter liberetis, scituri pro certo quod si quis vestrum hujusmodi collectionis detentor fuerit vel subtractor pro tanto excessu condempnabitur. Presentibus per unum annum a die dati carumdem tantummodo duraturis. Data Ebor. die Sabbati in vigilio Pentecostes anno Domini millesimo cccmo lijdo.

XXIII. LICENCIA CONCESSA PER CAPITULUM DOMINO WILLELMO LA ZOUCHE ARCHIEPISCOPO EBOR., AD CONSTRUENDUM CAPELLAM SUAM.* (G. c. 5 a, penes Dec. et Capit. Ebor.)

Universis sanctæ matris ecclesiæ filiis, ad quorum noticiam presentes literæ pervenerint, Capitulum ecclesiæ Cath. B. Petri

* When the life of Archbishop Zouch was drawing to a close, that distinguished prelate, who had been long connected with the church of York, desired to evince his piety to God and his regard for the minster, by founding a chapel in that place. The assent of the Dean and Chapter was, therefore, asked and obtained.

CONSENSUS CAPITULI ECCLESIÆ CATHEDRALIS BEATI PETRI EBOR. UT DOMINUS POSSET ERIGERE QUANDAM CAPELLAM JUXTA LATUS AUSTRALE ECCLESIÆ MEMORATE. (Reg. Zouche, 233, a, b..)

Venerabili in Christo patri et domino, domino Willelmo Dei gratia Ebor. Archiepiscopo, Angliæ primati, sedis apostolicæ legato, Capitulum ecclesiæ Beati Petri Ebor., Decano in remotis agente, omnimodam reverenciam et honores debitos tanto patri. Literas vestras recepimus tenoris infrascripti. "Salutem, gratiam et benedictionem. Carissimi, quia quandam capellam juxta latus australe chori ecclesiæ nostræ Cathedralis Ebor., absque tamen deformitate seu impedimento quibuscumque chori et ecclesiæ predictorum, erigere disposuerimus, Domino concedente, ad effectum ut in capella hujusmodi sic constructa, in Divini cultus

« ZurückWeiter »