Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

SANCTAE SEDIS

IN COMPENDIUM OPPORTUNE REDACTA ET ILLUSTRATA

STUDIO ET CURA

VICTORII PIAZZESI

IURIS UTRIUSQUE DOCTORIS

SEU

Acta iuridica et solemniora ex Supremo Romano Pontifice immediate dimanantia: acta
inter ea quae publici fieri possunt iuris, sive sint Decreta, sive Instructiones, sive Responsa,
et alia huiusmodi; praesertim vero Causarum expositiones et resolutiones ex variis
EE. Cardinalium Sacris Congregationibus, ad ecclesiastici iuris accuratam intelligentiam
et observantiam conferentes, in compendium diligenti studio redactae: alia denique iuridica,
'quibus opportune illustrantur quae in expositis actis vel difficultatem parere possint, vel
ad vigentis iuris notitiam ulterius conducant: in utilitatem eorum qui in Ecclesiae legibus
studiose dignoscendis, et in regimine christiani gregis, vel in colenda Domini vinea

sedulo adlaborant.

Volumen XXXI.

ROMAE

EX TYPOGRAPHIA POLYGLOTTA

S. CONGR. DE PROPAGANDA FIDE

1898-99.

[ocr errors]

JUN 8

3

MOTU PROPRIO Sanctissimi D. N. Leonis XIII, quo Vacabilia abolita declarantur.

La cura che incessantemente

Ci muove a procurare, soprattutto nelle presenti circostanze, che le disposizioni e concessioni Nostre non soffrano ritardo, con discapito specialmente del bene spirituale delle anime, ha richiamato la Nostra attenzione sullo stato attuale degli uffici dei Vacabili; la cui istituzione se in altre età tornò vantaggiosa, non è tale senza dubbio nei tempi che ora corrono. Onde è che, udito il parere della Commissione Cardinalizia da Noi incaricata del riordinamento della Nostra Dataria, siamo venuti nella deliberazione di ordinare, come di fatto ordiniamo, la soppressione dei Vacabili di qualunque natura, riscattandoli, ove occorra, e surrogando ai titolari dei medesimi la Nostra Dataria. Confermiamo inoltre in tutte e singole le sue parti, e richiamiamo nel suo pieno vigore, decretando Noi stessi, qualora sia d'uopo, quanto venne disposto dal Nostro Predecessore Pio VII di f. m. nell'Udienza accordata al Cardinale Pro-Datario Alessandro Mattei il 1° ottobre 1814; e vogliamo che d'ora innanzi non sieno più concessi a favore dei Vacabilisti indulti di rassegne, trasferimenti, sopravvivenze, no

Ea animi sollicitudo, quae in his praesertim rerum publicarum adiunctis ad curandum continenter Nos permovet, ut earum quae olim a Nobis decreta vel concessa sunt, exsecutio cum spiritualis praesertim Fidelium commodi detrimento, nequaquam retardetur; attentionem nostram ad praesentem officiorum, quae vulgo Vacabilia nuncupantur, statum expendendum adduxit; quorum institutio, etsi aliis temporibus utilis fortasse fuit, attamen hisce nostris idem dici non potest.

Quapropter, auditâ Emorum Cardinalium, quos ad nostrae Datariae negotia rite denuo componenda delegimus, sententiâ, visum est Nobis edicere, officia, vulgo Vacabilia, quaeuti reipsa edicimus, huiusmodi cumque ea sint, prorsus abolita esse; antiquis eorumdem possessoribus, qui ea, si quidem opus fuerit, redimere poterunt, Datarià nostra per Nos subrogatâ.

Praeterea omnia ac singula, quae ab Antecessore nostro Pio VII (cuius memoria in benedictione est) in publico alloquio habito cum eodem Pontifice ab Emo Cardinale Pro-Datario, Alexandro Mattei die 1* Octobris anno 1814 confirmamus, in pristinum vigorem revocamus, et quatenus opus est, iterum Nos ipsi decernimus ac statuimus.

Praecipimus autem ne posthac huiusmodi officia retinentibus potestas sive renunciandi,

[blocks in formation]

MOTU PROPRIO SS.mi D. N. Leonis Papae XIII, quo Templum S. Ioachimo Romae dicatum traditur regendum Sodalibus a SS.mo Redemptore.

Quum nonnullorum pietati placuisset, templum in Urbe Ioachimo patrono caelesti in oculis prope Nostris excitari, quod quinquagenariam cum sacerdotii, tum etiam episcopatus Nostri memoriam posteritati proderet, consilium quidem hac de caussa volentes probavimus, quod pulchrum videbatur divinorum in Nos beneficiorum recordationem perenni monumento consecrari. Cui quidem consilio catholici homines tam prompto animo tamque alacri assensere, ut magnam pecuniae vim undique in eam rem, nulla interposita mora, contulerint. Luculentum istud amoris et obsequii testimonium eo libentiori voluntate complexi sumus, quod extructum iri sciebamus opus in regione urbana ubi frequentior multitudo, sed pauciora in animarum salutem adiumenta. Admota igitur aedificationi manus; eaque animose adeo promota, ut spes inderetur fore brevi perficiendam. At, quod est omnibus cognitum, secus admodum ac speratum cessit, totiusque rei procuratio perperam perturbateque habita. Eapropter, ne catholicorum voluntas frustraretur, procurandi

operis provinciam Venerabili Fratri Iosepho Mariae Costantini Archiepiscopo Patrensi interim demandavimus, atque Hippolytum Onesti sacerdotem templo regundo praefecimus; absolutionemque operis, unaque aes alienum quo premebatur, ad Nosmetipsos traduximus. Quia vero nunc placet rem stabili firmaque ratione constituere, ad Sodales a Sanctissimo Redemptore consilia convertimus. Novimus enim quae illi ab Alphonso patre legifero proposita acceperint; ut videlicet id solemne habeant sibique proprium, studium omne in plebem intendere christianis moribus ac pietate excolendam. Hos igitur Sodales ad administrationem rectionemque Aedis Ioachimianae supra dictae designamus, ut in ea munia pietatis ac religionis omnia, ut moris est, exequantur. Sed id edicimus profitemurque, ipsam Ioachimianam Aedem, et quaecumque adiacent opera, iuris Nostri proprii et perpetui esse, ac Nostrorum in pontificatu Successorum. Quum autem in Ioachimiano templo, tamquam in sede principe, constitutum sodalitium sit Sacramento augusto perpetua adoratione colendo, ad inlatas praesertim Numini iniurias adprecando redimendas, illud his litteris Nostris, sicuti alias probavimus, ita confirmamus. Quocirca rata esse volumus quae iam decrevimus per litteras in forma Brevis datas die 6 mensis Martii anno 1883 sacrarum indulgentiarum munera iis omnibus, qui ordini sodalium supra dicto dederint nomen. Quidquid autem potestatis Antonio Brugidou, dioecesis Lugdunensis sacerdoti, eiusdem sodalitii gratia, concessum fuit per litteras Apostolicas tum die 6 mensis Martii anno 1883, tum die 27 mensis Septembris anno 1890, tum die 22 mensis Septembris anno 1893, prorsus abrogamus et in Alphonsianum Institutum transferimus. Erit vero auctoritatis Nostrae ex eiusdem Instituti religiosis viris unum legere, cui totius rei curam committamus ad normam legum, quas opportune Nos perlaturos iampridem professi fuimus in litteris supra dictis. Haec statuimus et iubemus, contrariis non obstantibus quibuscumque.

Datum Romae apud S. Petrum die 20 Iulii 1898, Pontificatus Nostri anno vicesimo primo.

LEO PP. XIII.

« ZurückWeiter »