Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

Antiqua tamen servetur consuetudo, ut sepeliendorum extra Parochiam corpora priùs in Ecclesiam Parochialem, ut ibi pro iis preces ad Deum fundantur, quàm in locum sepulturæ defe

rantur.

Porrò, ut piâ commiseratione Christi fideles erga defunctos commoveantur, monebit Parochus suos Parochianos Illustrissimum D. D. Episcopum iis qui sono campanæ moniti pro animâ recèns egressa è corpore Psalmum De profundis semel, vel Orationem Dominicam et Salutationem Angelicam ter recitaverint, concedere quadraginta dierum Indulgentiam.

Sit autem moderatus campanas pro mortuis pulsandi modus: ipso præsertim die solemnitatis Omnium SS. earum pulsus pro omnibus fidelibus defunctis ultra octavam noctis horam non protrahatur: sed eâ horâ Ecclesiarum fores ubique per Diœcesim clavibus firmissimis apud Parochos deponendis occludantur, nec ante diei subsequentis horam quintam recludantur, ne ex eâ immoderatâ et intempestivâ pulsatione, ac pulsantium petulantiâ, Ecclesia Dei plus detrimenti capiat quàm adjumenti, potiùsque Deus offendatur et irritetur, quàm pro mortuis exoretur.

Describat Parochus in Libris Ecclesiæ suæ (de quibus suprà, in Regulis de Descriptione Baptismorum) nomen, cognomen, qualitatem, et ætatem defuncti tum adulti, tum etiam parvuli, atque Parochiam habitationis illius, nec non diem et locum obitûs ac sepulturæ: subsignentque cum ipso duo ex propinquis seu amicis defuncti, qui exequiis interfuerint; designatis priùs utriusque nomine, cognomine, qualitate et loco habitationis: aut si scribere nequeant, illud exprimat.

Quibus non licet dare Ecclesiasticam sepulturam.

IGNOR

GNORARE non debet Parochus, qui ab Ecclesiasticâ sepulturâ ipso jure sunt excludendi ; ne quemquam ad illam contra sacrorum Canonum decreta unquàm admittat.

Negatur igitur Ecclesiastica sepultura Paganis, Judæis, et

omnibus

omnibus Infidelibus, Hæreticis, et eorum fautoribus, Apostatis à Christianâ Fide, Schismaticis et publicis excommunicatis majori excommunicatione, interdictis nominatìm, et iis qui sunt in loco interdicto, quamdiù durat interdictum;

Se ipsos occidentibus ob desperationem vel iracundiam (non tamen si ex insaniâ id accidat ) nisi ante mortem dederint signa pœnitentiæ;

Morientibus in duello, etiamsi ante obitum peccata sua confessi, absolutionem receperint. Si tamen aliquot diebus post pugnam superviventes, ob contritionis vehementiam, sacræ Communionis participes effici meruerint; eo casu poterunt, absque ullâ funebri pompâ, silentibus campanis, in loco sacro sepeliri. Ex Decreto Illustrissimi ac Reverendissimi D. SEBASTIANI ZAMET, Episcopi Ducis Lingonensis, anno 1654. Manifestis et publicis peccatoribus, qui sine pœnitentiâ perierunt;

Iis, de quibus publicè constat, quod semel in anno non susceperint Sacramenta Confessionis et Communionis in Paschâ, et absque ullo signo contritionis obierint;

Infantibus mortuis absque Baptismo."

Ubi verò in prædictis Casibus dubium occurrerit, Illustrissimus D. D. Episcopus consulatur.

EXEQUIARUM ORDO.

CONSTITUTO

ONSTITUTO tempore, quo corpus ad Ecclesiam deferendum est, convocetur Clerus, et alii qui funeri interesse debent, et in Ecclesiam, juxta loci consuetudinem, ordine conveniant; ac datis certis campanæ signis, eo modo et ritu quo in eo loco fieri solet, Parochus indutus superpelliceo et stold nigra, Clerico vel alio Ministro præferente Crucem, et alio aquam benedictam, ad domum defuncti, vel ad locum ubi positum est corpus, unà cum aliis de Clero ordinatim præeuntibus procedat.

Cùm ad locum ventum fuerit, Parochus ante feretrum con

S

sistens, ibique sumpto aspersorio, ter aspergat, primò in medio, secundò à dextris, tertiò à sinistris ipsius defuncti.

тит

Deinde alternatim cum Clericis dicat submissá voce PsalDe profúndis, etc. Et in fine, Réquiem æternam dona ei, Dómine; et lux perpétua lúceat ei. Kyrie, eléison. Christe, eléison. Kyrie, eléison. Tum Parochus dicat Pater noster, etc. secretò. Posteà subjungat versic.

*. Et ne nos indúcas in tentatiónem;
R. Sed libera nos à malo.
*. A portâ inferi

R. Erue, Dómine, ánimam ejus.
. Requiescat in pace. . Amen.

*. Dómine, exaudi oratiónem meam;
R. Et clamor meus ad te véniat.

*. Dóminus vobiscum, . Et cum spíritu tuo.

Orémus.

INCLINA, Dómine, aurem tuam ad preces nostras, quibus misericórdiam tuam supplices deprecámur ut ánimam fámuli tui (vel fámulæ tuæ) N. quam hódiè de hoc sæculo migráre jussisti, in pacis ac lucis regióne constítuas, et Sanctórum tuorum júbeas esse consórtem. Per Christum Dóminum nostrum.

R. Amen.

Tunc aspergat corpus, ut suprà, dicendo versic. Requiescat in pace. R. Amen.

His dictis, levatur corpus, et defertur processionaliter ad Ecclesiam, ita ut ipsum Parochus immediatè præcedat, aliis

omnibus de Clero præeuntibus post Crucem. Interim eodem Parocho, vel Cantore inchoante, graviter et devotè cantatur sequens Responsorium :

Subvení-te Sancti De-i,

occúrrite An

十四

geli Dó-mi-ni: susci-pientes á-nimame-jus:*Of

ferentes e-am in conspec-tu Al- tís- si-mi,

y.Suscipiat te

Christus qui vocá-vit

te,

et in sinum Abrahæ An-ge-li de

dúcant te. * Offerentes.

Si non sufficiat hoc Responsorium, addantur et alia ex De-, functorum Officio desumenda.

Cùm pervenerit corpus ad introitum Cometerii seu Ecclesiæ, aspergatur aqua benedictd. Deinde collocetur in medio navis, si defunctus fuerit Laicus, ita ut pedes sint versùs Altare majus; si verò fuerit Sacerdos, in medio Chori, ita ut caput sit versùs ipsum Altare, cereis accensis circumquaque.

Posteà, si manè sepultura facienda sit, et tempus ferat, cantentur tres Nocturni et Laudes Defunctorum, cum Precibus et Collecta Absolve; quæ omnia habentur infrà suo loco: tum celebretur Missa solemnis pro Defunctis. Si verò vesperè exequiæ fient, cantentur duntaxat Vespera Defunctorum, cum prædictis Precibus et Collectá.

Finitá Missa, Parochus depositis casulâ seu planetá et manipulo, accipit pluviale nigri coloris; et Clericus accipit Crucem, et accedit ad feretrum, seque sistit cum Cruce ad caput defuncti, id est inter portam Ecclesiæ et ipsum corpus, si sit Laicus; vel inter Altare et corpus, si sit Sacerdos ; medius inter duos Acolythos seu Ceroferarios portantes candelabra cum cereis accensis: et omnes alii de Clero veniunt ordinatim in gradu suo, et stant in circuitu feretri: tum sequitur Parochus cum Diacono et Subdiacono, aliisque Ministris, et factâ reverentiá Altari, sistit se contra Crucem ad pedes defuncti, (id est, inter Altare et corpus defuncti, si sit Laicus; vel inter portam Ecclesiæ et corpus, si sit Sacerdos;) retrò astantibus ei à sinistris duobus Acolythis, uno portante vas Aquæ benedictæ cum aspersorio, altero tenente Librum hunc Ritualem: quibus, si sepeliendus sit Sacerdos, et non alias, adjungitur tertius Acolythus ferens thuribulum cum naviculá incensi. Tunc Parochus absolutè et mediocri voce dicit sequentem Orationem.

(Quòd si Exequiæ fiant absque Missá, Parochus induitur. stola et pluviali supra superpelliceum tantùm, sine Ministris paratis, quorum loco Clerici superpelliceis induti ministrant.)

NON

ON intres in judicium cum servo tuo (vel ancillâ tuâ), Dómine, quia nullus apud te justificábitur homo, nisi per te ómnium peccatórum ei tribuátur remissio.

« ZurückWeiter »