P. Ovidii Nasonis Qvae svpersvnt: ad optimorvm librorvm fidem accvrate edita, Band 1

Cover
svmtibvs et typis Caroli Tavchnitii, 1828
 

Inhalt

Andere Ausgaben - Alle anzeigen

Häufige Begriffe und Wortgruppen

Beliebte Passagen

Seite 178 - Ingenium dominae lena movebit anus. Quod cunctata diu taurum sua vacca reliquit, Frigidus in viduo destituere toro. Livor et adverso maculae sub pectore nigrae Pectus adulterii labe carere negant.
Seite 223 - iustissime Minos : 25 Accipiat cineres terra paterna meos. Et quoniam in patria, fatis agitatus iniquis, Vivere non potui, da mihi posse mori. Da reditum puero, senis est si gratia vilis : Si non vis puero parcere, parce seni.
Seite 63 - Si, nisi quae facie poterit te digna videri, nulla futura tua est, nulla futura tua est.
Seite 224 - Monte minor collis, campis erat altior aequis : Hinc data sunt miserae corpora bina fugae. Et movet ipse suas, et nati respicit alas Daedalus, et cursus sustinet usque suos.
Seite 272 - Contemtaeque iacent et sine luce, faces. Quam platanus vino gaudet, quam populus unda, Et quam limosa canna palustris humo, Tam Venus otia amat. Qui finem quaeris amoris — Cedit amor rebus — res age, tutus eris.
Seite 163 - Prometheo saxa cruore rubent. ulmus amat vitem, vitis non deserit ulmum — separor a domina cur ego saepe mea ? at mihi te comitem iuraras usque futuram per me perque oculos, sidera nostra, tuos.
Seite 186 - Tibullo quam iuveni rupit cum ferus inguen aper. at sacri vates et divum cura vocamur; sunt etiam qui nos numen habere putent ! scilicet omne sacrum mors importuna profanat, omnibus obscuras inicit ilk manus ! quid pater Ismario, quid mater, profuit Orpheo, carmine quid victas obstupuisse feras ? 'aelinon !' in silvis idem pater 'aelinon !' altis dicitur invita concinuisse lyra.
Seite 55 - Non est, quem deceat nudo concurrere ferro, Saevaque in oppositos pectora ferre viros. Fortius ille potest multo, quam pugnat, amare. Bella gerant alii ; Protesilaus amet. Nunc fateor ; volui revocare ; animusque ferebat.
Seite 19 - Quaecumque herba potens ad opem radixque medendi Utilis in toto nascitur orbe, mea est. Me miseram, quod amor non est medicabilis herbis ! Deficior prudens artis ab arte mea. 150 Ipse repertor opis vaccas pavisse Pheraeas Fertur et e nostro saucius igne fuit.
Seite 149 - Occidit : exsequias ite frequenter aves. Ite piae volucres et plangite pectora pennis, Et rigido teneras ungue notate genas. Horrida pro moestis lanietur pluma capillis : Pro longa resonent carmina vestra tuba.

Bibliografische Informationen