Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

PUD Dominum misericordia est, et apud Deum

redemptio; ita enim lapsis hominibus subvenit, non solùm per Baptismi, et Confirmationis gratiam , sed etiam per Pænitentiæ medicinam , ut spiritus humanus vita reparetur æterna. R. Deo gratias.

Quo facto , Pontifex incipit Antiphonam : Ne reminiscaris, Domine, delicta nostra , vel parentum nostrorum ; neque vindictam sumas de peccatis nostris, Domine Deus noster.

Et super faldistorium accumbit, et ministri , et totus populus, et pænitentes prosternunt se in terram , et pro ipsorum pænitentium absolutione dicunt septem Psalmos Penitentiales alternatim :

SEPTEM PSALMI POENITENTIALES.

Psalmus 6.

nomine ne in furore tuo arguas me : * neque in

1 ira tua corripias me. Miserere mei Domine , quoniam infirmus sum : * sana me Domine, quoniam conturbata sunt ossa mea. Et anima mea turbata est valde : * sed tu Domine usquequò ? Convertere Domine, et eripe animam meam : * salvum me fac propter misericordiam tuam. Quoniam non est in morte qui memor sit tuî : * in inferno autem quis confitebitur tibi ? Laboravi in gemitu meo, lavabo per singulas noctes lectum meum : * lacrymis meis stratum meum rigabo. Turbatus est à furore oculus meus : * inveteravi inter omnes inimicos meos.

Discedite à me omnes qui operamini iniquitatem :* quoniam exaudivit Dominus vocem fletus mei. Exaudivit Dominus deprecationem meam : * Dominus orationem meam suscepit. Erubescant, et conturbentur vehementer omnes inimici mei : * convertantur, et erubescant valde velociter, Gloria Patri. Sicut erat, etc.

Psalmus 31. DEATI, quorum remissæ sunt iniquitates : * et D quorum tecta sunt peccata. Beatus vir, cui non imputavit Dominus peccatum :* nec est in spiritu ejus dolus. Quoniam tacui, inveteraverunt ossa mea : * dum clamarem tota die. Quoniam die ac nocte gravata est super me manus tua : * conversus sum in ærumna mea , dum configitur spina. Delictum meum cognitum tibi feci : * et injustitiam meam non abscondi. Dixi : Confitebor adversùm me injustitiam meam Domino : * et tu remisisti impietatem peccali mei. Pro hac orabit ad te omnis sanctus, * in tempore opportuno. Verumtamen in diluvio aquarum multarum, * ad eum non approximabunt. Tu es refugium meum à tribulatione, quæ circumdedit me : * exultatio mea , erue me à circumdantibus me. Intellectum tibi dabo, et instruam te in via hac, qua gradieris : * firmabo super te oculos meos. Nolite fieri sicut equus, et mulus, * quibus non est intellectus.

In camo, et fræno maxillas corum constringe, * qui non approximant ad te. Multa flagella peccatoris : * sperantem autem in Domino misericordia circumdabit. Lætamini in Domino, et exultate justi : * et gloriamini omnes recti corde. Gloria Patri. Sicut erat, etc.

Psalmus 37. OMINE ne in furore tuo arguas me : * neque in D ira tua corripias me. Quoniam sagittæ tuæ infixæ sunt mihi : * et confirmasti super me manum tuam. Non est sanitas in carne mea à facie iræ tuæ : * non est pax ossibus meis à facie peccatorum meorum. Quoniam iniquitates meæ supergressæ sunt caput meum : * et sicut onus grave gravatæ sunt super me. Putruerunt, et corruptæ sunt cicatrices meæ , * à facie insipientiæ meæ. Miser factus sum, et curvatus sum usque in finem : * tota die contristatus ingrediebar. Quoniam lumbi mei impleti sunt illusionibus : * et non est sanitas in carne mea. Afflictus sum, et humiliatus sum nimis : * rugiebam à gemitu cordis mei. Domine, ante te omne desiderium meum : * et gemitus meus à te non est absconditus. Cor meum conturbatum est, dereliquit me virtus mea : * ot lumen oculorum meorum, et ipsum non est mecum. Amici mei, et proximi mei * adversùin me appropinquaverunt, et steterunt. Et qui juxta me erant de longè steterunt : * et vim faciebant, qui quærebant animam meam.

Et qui inquirebant mala mihi , locuti sunt vanitates : * et dolos tota die meditabantur. Ego autem tamquam surdus non audiebam : * et sicut mutus non aperiens os suum. Et factus sum sicut homo non audiens : * et non habens in ore suo redargutioneś. Quoniam in te, Domine, speravi : * tu exaudies me Domine Deus meus. Quia dixi : Nequando supergaudeant mihi inimici mei : * et dum commoventur pedes mei , super me magna locuti sunt. Quoniam ego in flagella paratus sum : * et dolor meus in conspectu meo semper. Quoniam iniquitatem meam annuntiabo : * et cogitabo pro peccato meo. Inimici autem mei vivunt, et confirmati sunt super me : * et multiplicati sunt qui oderunt me iniquè. Qui retribuunt mala pro bonis , detrahebant mihi : * quoniam sequebar bonitatem. Ne derelinquas me Domine Deus meus, * ne discesseris à me. Intende in adjutorium meum : * Domine Deus salutis meæ. Gloria Patri. Sicut erat , etc.

Psalmus 50. Miserere mei, Deus , * secundùm magnam mi

V sericordiam tuam. Et secundùm multitudinem miserationum tuarum, * dele iniquitatem meam. Amplius lava me ab iniquitate mea : * et à peccato meo munda me. Quoniam iniquitatem meam ego cognosco : * et peccatum meum contra me est semper.

Tibi soli peccavi, et malum coram te feci : * ut justificeris in sermonibus tuis , et vincas cùm judicaris. Ecce enim in iniquitatibus. conceptus sum : * et in peccatis concepit me mater mea. Ecce enim veritatem dilexisti : * incerta et occulta sapientiæ tuæ manifestasti mihi. Asperges me hyssopo, et mundabor : * lavabis me, et super nivem dealbabor. Auditui meo dabis gaudium et lætitiam : * et exultabunt ossa humiliala. Averte faciem tuam à peccatis meis : * et omnes iniquitates meas dele. Cor mundum crea in me Deus : * et spiritum rectum innova in visceribus meis. Ne projicias me à facie tua : * et spiritum sanctum tuum ne auferas à me. Redde mihi lætitiam salutaris tui : * et spiritu principali confirma me. Docebo iniquos vias tuas: * et impii ad te convertentur. Libera me de sanguinibus Deus, Deus salutis meæ : * et exultabit lingua mea justitiam tuam. Domine labia mea aperies : * et os meum annuntiabit laudem tuam. Quoniam si voluisses sacrificium, dedissem utique:* holocaustis non delectaberis. Sacrificium Deo spiritus contribulatus : * cor. contritum et humiliatum Deus non despicies. Benignè fac, Domine, in bona voluntate tua Sion :* ut ædificentur muri Jerusalem. Tunc acceptabis sacrificium justitiæ; oblationes , et holocausta : * tunc imponent super altare tuum vitulos. Gloria Patri. Sicut erat , etc,

« ZurückWeiter »