Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

Psalmus 104. NOMINE exaudi orationem meam : * et clamor I meus ad te veniat. Non avertas faciem tuam à me : *in quacumque die tribulor, inclina ad me aurem tuam. In quacumque die invocavero te, * velociter exaudi me. Quia defecerunt sicut fumus dies mei : * et ossa mea sicut cremium aruerunt. Percussus sum ut fænum, et aruit cor meum : * quia oblitus sum comedere panem meum. A voce gemitûs mei * adhæsit os meum carni meæ. Similis factus sum pellicano solitudinis : * factus sum sicut nycticorax in domicilio. Vigilavi, * et factus sum sicut passer solitarius in tecto. Tota die exprobrabant mihi inimici mei : * et qui laudabant me, adversùm me jurabant. Quia cinerem tamquam panem manducabam : * et potum meum cum fletu miscebam. A facie iræ et indignationis tuæ : * quia elevans allisisti me. Dies mei sicut umbra declinaverunt : * et ego sicut fænum arui. Tu autem , Domine, in æternum permanes : * et memoriale tuum in generationem , et generationem. Tu exurgens misereberis Sion : * quia tempus miserendi ejus , quia venit tempus. Quoniam placuerunt servis tuis lapides ejus : * et terræ ejus miserebuntur. Et timebunt gentes nomen tuum, Domine : * et omnes regcs terræ gloriam tuam.

Quia ædificavit Dominus Sion : * et videbitur in gloria sua. Respexit in orationem humilium : * et non sprevit precem eorum." Scribantur hæc in generatione altera : * et populus, qui creabitur , laudabit Dominum. Quia prospexit de excelso sancto suo : * Dominus de ccelo in terram aspexit. Ut audiret gemitus compeditorum : * ut solveret filios interemptorum. Ut annuntient in Sion nomen Domini : * et laudem ejus in Jerusalem. In conveniendo populos in unum : * et reges ut serviant Domino. Respondit ei in via virtutis suæ : * paucitatem dierum meorum nuntia mihi. Ne revoces me in dimidio dierum meorum : * in generationem , et generationem anni tui. Initio tu , Domine , terram fundasti : * et opera manuum tuarum sunt cæli. Ipsi peribunt, tu autem permanes : * et omnes sicut vestimentum veterascent. Et sicut opertorium mutabis eos, et mutabuntur:* lu autem idem ipse es, et anni tui non deficient. Filii servorum fuorum habitabunt : * et semen eorum in sæculum dirigetur. Gloria Patri. Sicut, etc.

Psalmus 129. T E profundis clamavi ad te Domine : * Domine U exaudi vocem meam. Fiant aures tuæ intendentes : * in vocem deprecationis meæ. Si iniquitates observaveris Domine : * Domine quis sustinebit ?

Quia apud te propiliatio est : * et propter legem tuam sustinui te Domine. Sustinuit anima mea in verbo ejus : * speravit anima mea in Domino. A custodia matutina usque ad noctem, * speret Israël in Domino. Quia apud Dominum misericordia : * et copiosa apud eum redemptio. Et ipse redimet Israël , * ex omnibus iniquitatibus ejus. Gloria Patri. Sicut erat, etc.

Psalmus 142. TOMINE exaudi orationem meam, auribus perD cipe obsecrationem meam in veritate tua : * exaudi me in tua justitia. Et non intres in judicium cum servo tuo : * quia non justificabitur in conspectu tuo omnis vivens. Quia persecutus est inimicus animam meam : * humiliavit in terra vitam meam. Collocavit me in obscuris sicut mortuos sæculi : * et anxiatus est super me spiritus meus, in me turbatum est cor meum. Memor fui dierum antiquorum, meditatus sum in omnibus operibus tuis : * in factis manuum tuarum meditabar. Expandi manus meas ad te : * anima mea sicut terra sine aqua tibi. Velociter exaudi me Domine : * defecit spiritus meus. Non avertas faciem tuam à me : * et similis ero descendentibus in lacum. A uditam fac mihi manè misericordiam tuam : * quia in te speravi. Notam fac mihi viam , in qua ambulem : * quia ad te levavi animam meam.

[ocr errors]

Fduces dein tua disperaribulant anin

Eripe me de inimicis mcis Domine, ad te confugi : * doce me facere voluntatem tuam : quia Deus meus es tu. Spiritus tuus bonus deducet me in terram rectam : * propter nomen tuum, Domine, vivificabis me in æquitate tua. Educes de tribulatione animam meam : * et in misericordia tua disperdes omnes inimicos meos. Et perdes omnes, qui tribulant animam meam : * quoniam ego servus tuus sum. Gloria Patri. Sicut erat, etc.

Deindè repetitur Antiphona. Ne reminiscaris, Domine, delicta nostra , vel parentum nostrorum; neque vindictam sumas de peccatis nostris, Domine Deus noster.

Posteà dicuntur :

LITANIÆ.

T YRIE eleïson. Christe eleïson.
A Kyrie eleïson. Christe audi nos.
Christe exaudi nos.
Pater de cælis Deus, miserere nobis.
Fili Redemptor mundi Deus, miserere nobis.
Spiritus sancte Deus, miserere nobis.
Sancta Trinitas unus Deus, miserere nobis.
Sancta Maria,

ora pro nobis, Sancta Dei Genitrix,

ora. Sancta Virgo Virginum ,

ora. Sancte Michaël, Sancte Gabriël,

ora. Sancte Raphaël,

ora. Omnes sancti Angeliet Archangeli,

orate. Omnes sancti beatorum spirituum ordines, oratę

pro nobis.

ora.

ora. ora.

orate.

Sancte Joannes Baptista,
Sancte Joseph,
Omnes sancti Patriarchæ, et Prophetæ,
Sancte Petre,
Sancte Paule,
Sancte Andrea,
Sancte Jacobe,
Sancte Joannes,
Sancte Thoma,
Sancte Jacobe,
Sancte Philippe ,
Sancte Bartholomæe,
Sancte Matthæe,
Sancte Simon,
Sancte Thaddæe,
Sancte Mathia,
Sancte Barnaba ,
Sancte Luca,
Sancte Marce,
Omnes sancti Apostoli, et Evangelislæ,
Omnes sancti Discipuli Domini,
Omnes sancti Innocentes ,
Sancte Stephane,
Sancte Laurenti,
Sanote Vincenti,
Sancti Fabiane et Sebastiane ,
Sancti Joannes et Paule,
Sancti Cosma et Damiane,
Sancti Gervasi et Protasi,
Omnes sancti Martyres,
Sancte Silvester,
Sancte Gregori ,
Sancte Ambrosi,
Sancte Augustine,
Sancte Hieronyme,

ora. ora. ora. ora. ora. ora. ora. ora. ora.

ora.

ora. ora. ora. ora. ora.

ora. orate. orate. orate.

ora. ora.

ora. orale. orale. orate. orate. orate.

ora. ora. ora. ora. ora.

« ZurückWeiter »