Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

Tunc Pontifex mittit ad illos unum senem Diaconum indutum , ùt suprà , cum magno cereo illuminato. Ille igitur in limine ostii constitutus cantat Antiphonamn :

[blocks in formation]

Et tunc accenduntur candelæ pænitentium ex illo cereo. Cereus autem ille non extinguitur , sed Diaconus cum eo accenso revertitur. Et tunc dicitur in Litaniis. Agnus Dei qui tollis peccata mundi. R. Parce nobis Domine, et alia usque in finem. Quo dicto , Pontifex ab accubitu surgens cum ministris, et Clero, cruce, thuribulo , cereis , et omni paratu præcedentibus, egreditur extra Chorum Ecclesiæ. Et parato sibi quasi in medio Ecclesiæ faldistorio, sedet respiciens ad ostium Ecclesiæ , Clero per Choros versùs ipsum ostium ab utroque latere disposito seriatim. Tunc Archidiaconus paratus , ùt præmissum est, stans in limine ostii excelsa voce in tono lectionis dicit ad illos ante ostium foris stantes, State in silentio : audientes audile.

Indicto itaque silentio , vertens se ad Pontifiçem, dicit similitèr in tono Lectionis,

[graphic]
[ocr errors]

A DEST, Ô venerabilis Pontifex, tempus acceA ptum, dies propitiationis divinæ, et salutis humanæ, quo mors interitum, et vita accepit ælerna principium ; quando in vinea Domini Sabaoth, sic novorum palmitum plantatio sarcienda est, ut purgetur execratio vetustatis. Quamvis enim à divitiis bonitatis et pietatis Dei , nihil temporis vacet; nunc tamen et largior est per indulgentiam remissio peccatorum, et copiosior per gratiam assumptio renascentium. Augemur regenerandis, crescimus reversis. Lavant aquæ; lavant lacrymæ. Indè est gaudium de assumptione vocatorum ; hinc lætitia de absolutione pænitentium. Indé est , quòd supplices famuli tui , posteaquam in varias formas criminum , neglectu mandatorum cælestium , et morum probatorum transgressione ceciderunt, humiliati ac prostrati prophetica ad

lacrymae. crescimus enascent;

Dominum voce clamant dicentes : Peccavimus , injustė egimus ; iniquitatem fecimus. Miserere nostri, Domine. Euangelicam vocem non frustratoria aure capientes ; Beati , qui lugent, quoniam ipsi consolabuntur. Manducaverunt , sicut scriptum est, panem doloris : lacrymis stratum suum rigaverunt; cor suum luctu, corpus afflixerunt jejuniis, ut animarum reciperent, quam perdiderant, sanitatem. Unicum itaque est pænitentiæ suffragium, quod et singulis prodest, et omnibus in commune succurrit. !

His dictis , Pontifex surgens accedit cum ministris ad ostium Ecclesiæ , Clericorum Choro se non movente. Et stans in medio ostii facit eis brevem exhortationem de clementia divina , et de veniæ promissione , dicens eis , qualiter mox in Ecclesiam reducentur, et qualiter vivere debent. Quo facto , cantat Antiphonam : 7 Toni.

Veni - te , veni - te , venite , fi - li-i, au

di-te me, timorem Domini docebo vos.

Qua dicta , Diaconus ex parte pænitentium stans dicit pro eis , Fleclamus genua.

Tunc omnes genua flectunt pænitentes.

Quo facto , Diaconus ex parte Pontificis dicit : Levate.

Et Episcopus secundò dicit dictam Antiphonam: Venite, venite, etc.

Et Diaconus idem iterùm dicit : Flectamus genua.

Tom. III.

Et mox Episcopus tertiò repetit præfatam Antiphonam : Venite, venile, etc.

Et Diaconus idem tertiò dicit : Flectamus genua.

Deindè Pontifex ingreditur Ecclesiam , stans infra ostium , distans ab illo spatio convenienti, et tunc Archidiaconus inchoat , et schola prosequitur, Antiphonam : 6 Toni.

Acce-dite ad eum, et il-luminamini : et

fa-cies vestræ non confundentur. Psalmus.

Bene-di-cam. ...... Euouae.

Psalmus 33. P Enedicam Dominum in omni tempore : * semper D laus ejus in ore meo. In Domino laudabitur anima mea : * audiant mansueti , et lætentur. Magnificate Dominum mecum : * et exallemus nomen ejus in idipsum. Exquisivi Dominum, et exaudivit me : * et ex omnibus tribulationibus meis eripuit me. Accedite ad eum, et illuminamini : * et facies vestræ non confundentur. I ste pauper clamavit; et Dominus exaudivit eum : * et de omnibus tribulationibus ejus salvavit eum. Immittet Angelus Domini in circuitu timentium eum : * et eripiet eos.

Gustate, et videte quoniam suavis est Dominus : * beatus vir qui sperat in eo. Timete Dominum omnes sancti ejus : * quoniam non est inopia timentibus eum. Divites eguerunt et esurierunt : * inquirentes autem Dominum non minuentur omni bono. Venite filii, audite me:*timorem Domini docebo vos. Quis est homo qui vult vitam : * diligit dies videre bonos ? Prohibe linguam tuam à malo : * et labia tua ne loquantur dolum. Diverte à malo, et fac bonum : * inquire pacem , et persequere eam. Oculi Domini super justos : * et aures ejus in preces eorum. Vultus autem Domini super facientes mala : * ut perdat de terra memoriam eorum. Clamaverunt justi, et Dominus exaudivit eos : * et ex omnibus tribulationibus eorum liberavit eos. Juxta est Dominus iis, qui tribulato sunt corde : * et humiles spiritu salvabit. Multæ tribulationes justorum : * et de omnibus his liberabit eos Dominus. Custodit Dominus omnia ossa eorum : * unum ex his non conteretur. Mors peccatorum pessima : * et qui oderunt justum , delinquent. Redimet Dominus animas servorum suorum : * et non delinquent omnes qui sperant in eo.

Qua incepta, mox pænitentes ingredientes infra ostium Ecclesiæ corruunt ad pedes Pontificis , sicque prostrati, et flentes, jacent, donec præmissa Antiphona, et Psalmus compleantur. Quibus expletis , Archipresbyter dicit in tono Lectionis id, quod sequitur :

« ZurückWeiter »