Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

lestis regni ipsi tradidisti ; et confitenti Formato

latro-ni e-jusdem regni præmi-a promi

[blocks in formation]

ut nequaquam de e-is va-le-at triumphare

hostis, sed tibi reconci-liet Fi-lius , tibi

co-æqualis, emundetque eos ab omni

fa-cinore , et ad tuæ

sacratissimæ Cænæ

dapes dignetur admit-te-re. Sicque su-a

Carne , et Sanguine re-fi-ciat , ut post hujus

vitæ cursum ad cæle-sti-a regna perducat.

Quod sequitur dicit submissa voce legendo. Jesus Christus Filius tuus Dominus noster , qui tecum vivit, et regnat in unitate Spiritus sancti Deus, per omnia sæcula sæculorum. R. Amen.

Prælatione finita, Pontifex super faldistorium et ministri super tapetia , et Clerus, et populus ad Icrram prosternuntur, et Cantor inchoat, schola prosequente, Antiphonam et Psalmos sequentes :

Antiphona. 1 Toni.

Cor mundum cre-a

in me De-us : et

spiritum rectum innova in visceribus me-is.

Ps. Mi-se-re-re....... Euoua e.

Psalmus. 50. Miserere mei Deus : secundùm , 570.

Psalmus 55. MISERERE mei Deus, quoniam conculcavit me M homo ; * tota die impugnans tribulavit me.

Conculcaverunt me inimici mei tota die : * quoniam multi bellantes adversùm me. Ab altitudine diei timebo : * ego verò in te sperabo. In Deo laudabo sermones meos, in Deo speravi : non timebo quid faciat mihi caro. Tota die verba mea execrabantur : * adversùm me omnes cogitationes eorum in malum. Inhabitabunt et abscondent : * ipsi calcaneum meum observabunt. Sicut sustinuerunt animam meam , pro nihilo salvos facies illos : * in ira populos confringes. Deus vitam meam annuntiavi tibi : * posuisti lacrymas meas in conspectu tuo. Sicut et in promissione tua : * tunc convertentur inimici mei retrorsùm. In quacumque die invocavero te : * ecce cognovi quoniam Deus meus es. In Deo laudabo verbum , in Domino laudabo sermonem : * in Deo speravi , non timebo quid faciat mihi homo. In me sunt Deus vota tua : * quæ reddam, laudationes tibi. Quoniam eripuisti animam meam de morte, et pedes meos de lapsu : * ut placeam coram Deo in lumine viventium. Gloria Patri. Sicut erat, etc.

Psalmus 56. M ISERERE mei Deus, miserere meî : * quoniam in 11 te confidit anima mea. Et in umbra alarum tuarum sperabo, * donec transeat iniquitas. Clamabo ad Deum altissimum , * Deum qui benefecit mihi. Misit de cælo, et liberavit me : * dedit in opprobrium conculcantes me.

Misit Deus misericordiam suam, et veritatem suam, * et eripuit animam meam de medio catulorum leonum : dormivi conturbatus. Filij hominum dentes eorum arma et sagittæ : * et lingua eorum gladius acutus. Exaltare super cælos Deus, * et in omnem terram gloria tua. Laqueum paraverunt pedibus meis : * et incurvaverunt animam meam. Foderunt ante faciem meam foveam : * et inciderunt in eam. Paratum cor meum Deus, paratum cor meum : * cantabo, et psalmum dicam. Exurge gloria mea, exurge psalterium et cithara : * exurgam diluculo. Confitebor tibi in populis Domine : * et psalmum dicam tibi in gentibus. Quoniam magnificata est usque ad cælos miseria cordia tua, * et usque ad nubes veritas tua. Exaltare super cælos Deus ; * et super omnem terram gloria tua. ; . Gloria Patri. Sicut erat, etc.

Quibus dictis , Pontífex ab accubitu surgens. dicit super pænitentes: , i Kyrie eleison. Christe eleïson. Kyrie eleïson. Pater noster. reliqua secreto. ř. Et ne nos inducas in tentationem. R. Sed libera nos à malo. . Ý. Domine non secundùm peccata nostra facias nobis. . R. Neque secundùm iniquitates nostras retribuas nobis. Ý. Domine ne memineris iniquitatum nostrarum antiquarum. . Citò anticipent nos misericordiæ tuæ.

*. Convertere Domine usquequo.
#?. Et deprecabilis esto super servos tuos.
ři Salvos fac servos tuos, et ancillas tuas.
n. Deus mens sperantes in te.
Ý. Esto eis Domine turris fortitudinis.
B. A facie inimici.
V. Mitte eis Domine auxilium de sancto.
W. Et de Sion tuere eos.
* Domine exaudi orationem meam.
m. Et clamor meus ad te veniat.
X. Dominus vobiscum.
B. Et cum spiritu tuo.

[graphic][ocr errors][ocr errors][ocr errors][ocr errors][subsumed]

Oremus. A DESTO Domine supplicationibus nostris, et me, A qui etiam misericordia tua primus indigeo, clementer exaudi, et quem non electione meriti, sed dono gratiæ tuæ constituisti hujus operis mi

Tom. III.

« ZurückWeiter »