Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

nistrum, da fiduciam tui muneris exequendi, et ipse in nostro ministerio , quod tuæ pietatis est , operare. Per Dominum nostrum Jesum Christum Filium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitate Spiritus sancti Deus, per omnia sæcula sæculorum. M. Amen.

Oremus, DRÆSTA , quæsumus Domine , his famulis tuis I dignum pænitentiæ fructum, ut Ecclesiæ tuæ sanctæ, à cujus integritate deviaverant peccando, admissorum veniam consequendo reddantur innoxii. Per Christum Dominum nostrum. \'. Amen.

Oremus. D RECOR , Domine, tuæ clementiam majestatis , I ut his famulis tuis peccata et facinora sua confitentibus veniam præstare , et præteritorum criminum vincula relaxare digneris : qui humeris tuis ovem perditam reduxisti ad caulas , et Publicani preces placatus exaudisti ; tu etiam , Domine, his famulis tuis placare; tu horum precibus benignus assiste ; ut in confessione flebili permanentes , clementiam tuam celeriter exorent, ac sanctis altaribus restituti, spei rursùs æternæ , ac coelesti gloriæ reformentur. Qui vivis et regnas cum Deo Patre in unitate Spiritus sancti Deus , per omnia sæcula sæculorum. R. Amen.

Oremus. TEUS, humani generis benignissime conditor ,

U et misericordissime reformator , qui hominem invidia diaboli ab æternitate dejectum , unici Filii tui sanguine redemisti, vivifica hos famulos luos, quos tibi nullatenùs mori desideras; et qui non derelinquis devios, assume correctos, moveant pietatem tuam , quæsumus, Domine, horum

famulorum tuorum lacrymosa suspiria ; lu eorum medere vulneribus; tu jacentibus manum porrige salutarem, ne Ecclesia tua aliqua sui corporis portione vastetur ; ne grex tuus detrimentum sustineat; ne de familiæ tuæ damno inimicus exultet, ne renatos lavacro salutari mors secunda possideat. Tibi ergo, Domine, supplices fundimus preces, tibi fletum cordis effundimus; tu parce confitentibus , ut imminentibus pænis sententiam futuri judicii , te miserante, non incidant; nesciant quod terret in tenebris , quod stridet in flammis, atque ab erroris via ad iter reversi justitiæ, nequaquam ultra novis vulneribus saucientur , sed integrum sit eis ac perpetuum , et quod gratia tua contulit, et quod misericordia reformavit. Per eumdem Christum Dominum nostrum. R". Amen.

Oremus. TEUS misericors, Deus clemens, Deus, qui

secundùm multitudinem miserationum tuarum peccata pænitentium deles, et præteritorum criminum culpas venia remissionis evacuas : respice propitius super hos famulos tuos, et remissionem sibi omnium peccatorum suorum tota cordis confessione poscentes, deprecatus exaudi. Renova in eis, piissime Pater, quidquid terrena fragilitate corruplum, vel quidquid diabolica fraude violatum est; et unitati corporis Ecclesiæ membrum redemptionis annecte. Miserere Domine gemituum; miserere lacrymarum eorum; et non habentes fiduciam , nisi in misericordia tua, ad tuæ Sacramentum reconciliationis admitte. Per Christum Dominum nostrum. R'. Amen.

Oremus. MAJESTATEM tuam supplices deprecamur, omni

1 potens æterne Deus, ut his famulis tuis longo

digo

[ocr errors]

squalore pænitentiæ maceratis, miserationis tuæ veniam largiri digneris; ut nupliali veste recepta , ad regalem mensam, undè ejecti fuerant, mereantur introire. Per Christum Dominum nostrum. H. Amen.

Absolutio. n OMINUS Jesus Christus, qui totius mundi pec

cata sui traditione, atque immaculati Sanguinis effusione dignatus est expurgare, quique discipulis suis dixit : Quæcumque ligaveritis super terram, erunt ligata et in cælis , et quæcumque solveritis super terram , erunt soluta et in cælis : de quorum numero me, quamvis indignum, ministrum esse voluit , intercedente Dei genitrice Maria , et beato Michaële Archangelo , et sancto Petro Apostolo, cui data est potestas ligandi , ac solvendi, et omnibus Sanctis; ipse per ministerium meum ab omnibus peccatis vestris, quæcumque aut cogitatione , aut locutione, vel operatione negligenter egistis, vos absolvat sancti sui Sanguinis interventione, qui in remissionem peccatorum effusus est ; atque à vinculis peccatorum absolutos perducere dignetur ad regna cælorum. Qui cum Deo Patre, et Spiritu sancto vivit et regnat in sæcula sæculorum. #. Amen.

Tunc Pontifex aspergat eos aqua benedicta , et thurificet eos , dicens : Exurgite qui dormitis, exurgite à mortuis, et illuminabit vos Christus.

Ultimò dat eis indulgentiam, prout sibi placuerit. Qua data, manibus elevatis, et supra illos. extensis , dicit solemnem Benedictionem. . 1 RECIBUS, et meritis beatæ Mariæ semper virgiP nis , beati Michaëlis Archangeli , beati Joannis Baptistæ , sanctorum Apostolorum Petri et Pauli .

et omnium Sanctorum misereatur vestri omnipotens Deus , et dimissis omnibus peccatis vestris perducat vos ad vitam æternam. N. Amen. INDULGENTIAM, absolutionem , et remissionem 1 omnium peccatorum vestrorum tribuat vobis omnipotens , et misericors Dominus. ll. Amen.

Ultimo benedicit eis , dicens ; Benedicat vos omnipotens Deus, Pa ter , et Filius, et Spiritus sanctus. B. Amen. · Quo facto, crines et barbam quam nutrierant , deponunt; et vestibus poenitentialibus dimissis se cultioribus, et mundioribus induunt.

[ocr errors]

DE OFFICIO IN FERIA QUINTA COENÆ DOMINI ,

CUM BENEDICITUR OLEUM CATECHUMENORUM, ET

INFIRMORUM, ET CONFICITUR CHRISMA.

rac, die singulis annis benedicitur Oleum

Catechumenorum, et Infirmorum , et conficitur Chrisma.

Manè itaque Sacrista, vel ille ad quem spectat, omnia quæ ad Oleorum benedictionem , et Chrismatis confectionem necessaria sunt, parat, videlicet : Tres ampullas oleo mundissimo plenas, quas in sacrario ponit, et diligenter custodit ; unam ad Oleum Infirmorum , aliam ad Oleum Catechumenorum, tertiam quæ major sit, ad Chrisma : Et hæc tertia coöperiri debet, de panno sericeo albo; prima autem et secunda, de sericeo panno alterius coloris sint coöpertæ : Duas mappulas mundas, sive vela, pro Diaconis, qui ampullas oleorum pro Chrismate, et oleo Catechumenorum de sacristia ad Chorum portare debent; et ultra hæc sedem , seu faldistorium, et credentiam consuetam. Paratur etiam alia sedes in presbyterio ab opposito altaris, juxta gradus circa finem presbyterii; et ante ipsam sedem versùs altare paratur mensa mappis ornata, quæ sit juxta sedem, inter ipsam , et altare. Juxta dictam sedem hinc, et indé, magis tamen ad finem presbyterii, posita sint scamna pro duodecim Sacerdotibus, ita ut ibidem sedentes facies. vertant ad altare..

Deindè hora competenti , Pontifex venit ad Ecclesiam, ubi parat se ad Missam omnibus Pontificalibus ornamentis pretiosis albi coloris. Parant se etiam ministri Pontificis, et ultra illos duodecim Presbyteri, septem Diaconi , septem Subdiaconi, Acolythi, et alii necessarii, omnes vestibus albi coloris Ordini suo congruentibus. Quibus omnibus paratis, procedunt ad altare processionaliter, hoc modo.

In primis procedit thuriferarius, quem sequuntur duo ceroferarii , post hos septem Subdiaconi bini, et bini, et in tertio loco , tres simul vadunt; tum septem Diaconi , etiam bini, et bini , et in tertio loco tres ; post hos duodecim Presbyteri bini, et bini, quos sequitur Subdiaconus librum Euangeliorum portans ante pectus, cum manipulo in eo reposito; deindè Diaconus, et à dextris ejus Cappellanus Assistens , quos demùm Pontifex sequitur incedens medius inter duos digniores Canonicos Ecclesiæ, aut in dignitate constitutos, si Pontifex sit in Ecclesia sua, alioquin ibit medius inter Diaconum, et Assistentem. Et si Pontifex sit Archiepiscopus, vel Patriarcha , et in Ecclesia

« ZurückWeiter »