Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

sua

portatur etiam in hujusmodi processione

crux per unum ex ministris, ad hoc ordinatum. qui medius inter ceroferarios incedit.

[graphic]

Duodecim Presbyteri suo ordine juxta sedilia in fine presbyterii posita, hinc et indè stabunt, vel sedebunt, aut genuflectent, prout tempus postulabit, facies semper ad altare vertentes; post cos stabunt septem Diaconi, et post Diaconos septem Subdiaconi in gradibus presbyterii. Pontifex verò, postquam ante altare pervenerit, facit Confessionem; incipitur Introitus, et proceditur in Missa more consueto, usque ad illum locum Canonis, ubi dicitur:

Per quem hæc omnia, Domine, semper bona creas, exclusive.

Priusquam ergo Pontifex verba ipsa dicat, facta reverentia Sacramento in altari consecrato, retrahit se ad partem Epistolæ altaris, ubi super alium Calicem vacuum abluit digitos, et ad purificatorium extergit, et ablutio usque post communionem Pontificis reservatur. Tum facta iterùm Sacramento reverentia, descendit primum gradum altaris et ibidem accepta mitra, vadit ad dictam sedem sibi paratam in presbyterio, ab opposito altaris; et sedet super ipsam, versa facie ad altare, dictam mensam ante se habens, circumstantibus ministris, Sacerdotibus, et aliis paratis prædictis, in suis locis manentibus. Tunc Archidiaconus stans apud Pontificem dicit alta voce in tono Lectionis :

O-leum in-firmorum.

Et mox unus Subdiaconus ex septem paratis prædictis cum duobus Acolythis, hinc et indè associatus, vadit ad sacristiam, ubi accipiens ampullam olei, quod pro infirmis consecrari debet, coöpertam, ut invenit, portet eam sinistro brachio circumdatam ante Pontificem, ubi eam tradit in manibus Archidiaconi, planè dicens : Oleum infirmorum.

Archidiaconus præsentat illam Pontifici ad benedicendum, idem dicens collocans eam coram eo supra mensam supradictam.

[graphic]

Pontifex surgens cum mitra exorcizat, et benedicit illud voce demissa, ità tamen quòd à circumstantibus Sacerdotibus audiri possit, absolutė dicens :

E

XORCIZO te immundissime spiritus, omnisque incursio satanæ, et omne phantasma. In nomine Patris, et Filii, et Spiritus sancti; ut recedas ab hoc oleo, ut possit effici unctio spiritalis ad corroborandum templum Dei vivi; ut in eo possit Spiritus sanctus habitare, per nomen Dei Patris omnipotentis, et per nomen dilectissimi. Filii ejus Domini nostri Jesu Christi qui venturus est judicare vivos et mortuos, et sæculum per ignem. . Amen.

Deindè deposita mitra, benedicit ipsum Oleum, dicens eadem voce :

Dominus vobiscum.

. Et cum spiritu tuo.

E

Oremus.

MITTE, quæsumus Domine, Spiritum sanctum tuum paraclitum de cœlis in hanc pinguedinem olivæ, quam de viridi ligno producere dignatus es, ad refectionem mentis, et corporis; ut tua sancta benedictione, sit omni hoc unguento cœlestis medicinæ perunclo, tutamen mentis et corporis, ad evacuandos omnes dolores, omnes infirmitates, omnemque ægritudinem mentis et corporis, undè unxisti Sacerdotes, Reges, Prophetas et Martyres, sit Chrisma tuum perfectum, Domine nobis à te benedictum, permanens in visceribus nostris. In nomine Domini nostri Jesu Christi.

et

His expletis, Oleum ipsum eo modo, quo apportatum fuit, ad sacrarium reportatur, diligentissimè conservatur. Tunc Pontifex reassumpta mitra, sedet, et lavat manus; tum surgit, et cum mitra, et cum ministris suis (cæteris Sacerdotibus, et aliis paratis in locis suis manentibus) accedit usque ad gradum altaris, ubi deposita mitra, facit reverentiam Sacramento, tum ascendit ad altare, et incipiens ubi dimiserat, videlicet, Per quem hæc omnia, etc. procedit in Missa usque ad communionem Corporis, et Sanguinis inclusivè, quam Pontifex ipse solus sumit. Quo facto, Diaconus ponit Hostiam consecratam pro crastina die reservandam in Calicem, seu vasculum ad hoc paratum, et reverenter collocat ipsam super medium altaris. Deindè Pontifex communicat Diaconum et Subdiaconum ac alios de Clero, et postquam se purificaverit, ac etiam primam, digitorum ablutionem ex alio Calice sumpserit, facta reverentia Sacramento in altari posito, in secundo gradu altaris mitram

accipit, et redit ad prædictam sedem cum ministris suis, et aliis Assistentibus, eo ordine quo præmissum est, et ibi cum mitra sedet. Tunc Archidiaconus stans apud Pontificem dicit alta voce in tono Lectionis.

Oleum ad sanctum Chrisma.

Et mox eadem voce, in tono subjungit.

O-leum Ca-techume-norum.

Quo dicto, oblato Pontifici thuribulo, Pontifex imponit incensum, et benedicit more solito. Tum duodecim Presbyteri, septem Diaconi, et septem Subdiaconi parati prædicti, et alii ministri, quot necessarii fuerint, eo ordine quo venerunt, pergunt ad sacrarium ad deferendum cum omni decore et reverentia Oleum Chrismale, et Oleum Catechumenorum, ministris tamen Pontificis cum eo remanentibus. Incedunt autem redeuntes ad Chorum cum ampullis, hoc ordine. Primò thuriferarius cum thuribulo fumigante, quem sequitur Subdiaconus crucem deferens, medius inter duos Acolythos cum cereis ardentibus; tum duo Cantores cantantes Versus. O Redemptor, ut infrà habentur ; quos sequuntur bini, et bini Subdiaconi, et Diaconi; deindè unus Subdiaconus portans vasculum cum balsamo, tum duo Diaconi ampullas olei ad sanctum Chrisma et pro oleo Catechumenorum portantes, qui habent mappulas mundas, sive vela ad collum, quorum extremitates ante pectus dependent, tenentes ipsas

« ZurückWeiter »