Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

ampullas sinistris brachiis circumdatas, et extremitatibus mappularum, quæ à dextris dependent, involutas, et coöpertas, ita tamen, ut à medio suprà videri possint. Diaconus autem, qui Oleum ad sanctum Chrisma portat , à dexteris vadit ; hos sequuntur duodecim Sacerdotes, Diaconi, et Subdiaconi prædicti bini , et bini. Quibus sic à sacristia versus Pontificem procedentibus , duo Cantores prædicti cantant Versus sequentes.

[graphic][ocr errors][ocr errors][ocr errors][ocr errors][merged small][merged small][merged small]

Et Chorus idem replicat. Deindè dicti duo Cantores prosequuntur sequentes versus :

Audi judex mortu-o-rum, una spes morta

lium , audi vo-ces pro-fe-renlum donum

pa - cis prævium. Chorus repelit versum :

0 Redemptor. Deindè dicti duo Cantores prosequuntur versum:

Arbor fee-ta alma lu-ce hoc sacrandum pro

tulit : fert hoc pro-na præsens turba Salva

to - ri sæcu-li.
Chorus repetit versum :

0 Redemptor. Tom. III.

Tum illi duo Cantores prosequuntur versum :

Stans ad a-ram immò supplex infu-latus Pon

tifex, debitum

persolvit omne, consecra

to Chrismate.
Chorus repetit versum :

O Redemptor.
Deinde illi duo Cantores prosequuntur versum :

Consecra - re. tu digna-re, Rex perennis pa

tri-æ, hoc o-li-vum, signum vivum, ju-ra,

con – tra dæmonum. Chorus repetit versum :

O Redemptor.

Eis igitur ordine præmisso , in Presbyterium Ecclesiæ cantando versus præmissos pervenientibus , Crux cum candelabris, et incenso situatur prope altare, juxta cornu Epistolæ ; Archidiaconus, Diaconus, et Subdiaconus, ministrantes, sint circa Pontificem hinc, et indé. Sacerdotes verò duodecim parati juxta eos, duo cornua faciunt, sex hinc, et sex illinc, vertentes faciem ad altare, à lateribus assistentes Pontifici, tamquam ejus testes, et ministerii sacri Chrismatis cooperatores. Diaconi verò post tergum Pontificis , et post eos, Subdiaconi parati stant, tamquam ministri, et inspectores. Interim Diaconi ampullas olei Chrismalis, et olei Catechumenorum portantes, et Subdiaconus cum balsamo subsistunt, quousque omnes prædicti in suis locis fuerint ordinati. Omnibus itaque dispositis, Diaconus ampullam olei Chrismalis ferens venit ante Pontificem, et Archidiaconus illam involutam cum mappula , quam Diaconus ipse circa collum portavit, de manu ejus accipiens, eam sic involutam ostendit Pontifici sedenti, et illam super mensam ante Episcopum positam collocat diligenter, alio Diacono ampullam aliam assiduè inter brachia tenente. Tunc Subdiaconus vasculum cum balsamo portans, illud tradit Archidiacono, qui balsamum Pontifici similiter ostendens ipsum supra mensam collocat. Tum Pontifex, deposita mitra, surgit, et versus ad altare, habens ante se super mensam ampullam olei Chrismalis , et balsamum ; ante omnia benedicit ipsum balsamum, dicens : v. Dominus vobiscum. ”. Et cum spiritu tuo.

Oremus. DEUS, mysteriorum coelestium et virtutum omI nium præparator , nostras quæsumus preces exaudi, hanc odoriferam sicci corticis lacrymam

(quæ felicis virgæ profluendo sudorem, sacerdotali nos opimat unguento) acceptabilem tuis præsta mysteriis, et concessa benedictione sancti * fica. Per Dominum nostrum Jesum Christum Filium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitate Spiritus sancti Deus, per omnia sæcula sæculorum. 8. Amen.

Oremus. CREATURARUM omnium Domine procreator , qui

per Moysen famulum tuum permistis herbis aromatum fieri præcepisti sanctificationem un- , guenti; clementiam tuam suppliciter deposcimus, ut huic unguento, quod radix produxit stirpea , spiritualem gratiam largiendo, plenitudinem sancti ficationis infundas. Sit nobis, Domine , fidei hilaritate conditum ; sit sacerdotalis unguenti Chrisma perpetuum; sit ad cælestis vexilli impressionem dignissimum; ut quicumque Baptismate sacro renati isto fuerint liquore peruncti, corporum atque animarum benedictionem plenissimam consequantur , et beatæ fidei collato munere perenniter amplientur. Per Dominum nostrum Jesum Christum Filium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitate Spiritus sancti Deus, per omnia sæcula sæculorum. R. Amen.

Deindè accepta mitra, stans adhuc Pontifex miscet super Patenam, vel in aliquo parvo vasculo balsamum cum modico olei de ampulla Chrismali sumpti, dicens :

REMUS Dominum Deum nostrum omnipoten

tem, qui incomprehensibilem unigeniti Filii sui sibique coæterni divinitatem mirabili dispositione veræ humanitati inseparabiliter conjunxit, et coöperante gratia Spiritus sancti, oleo exultationis præ participibus suis linivit, ut homo fraude

« ZurückWeiter »