Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

ad omnem gratiam spiritualem accipiendam sanctificata. Per eumdem Dominum nostrum Jesum Christum, qui venturus est judicare vivos , et mortuos, et sæculum per ignem. R. Amen.

Deindè, deposita mitra, Pontifex stans benedicit dictum oleum Catechumenorum eadem voce dicens : r. Dominus vobiscum. R'. Et cum spiritu tuo.

Oremus. DEUS incrementorum omnium et profectuum

U spiritualium remunerator, qui virtute sancti Spiritus imbecillarum mentium rudimenta confirmas, te oramus, Domine, ut emittere digneris tuam bene * dictionem super hoc oleum , et venturis ad beatæ regenerationis lavacrum, tribuas per unctionem hujus creaturæ purgationem mentis et corporis; ut si quæ illis adversantium spirituum inhæsêre maculæ, ad tactum sanctificati olei hujus abscedant; nullus spiritualibus nequitiis locus , nulla refugis virtutibus sit facultas, nulla insidiantibus malis latendi licentia relinquatur. Sed venienlibus ad fidem servis tuis, et sancti Spiritus tui operatione mundandis, sit unctionis hujus præparatio utilis ad salutem, quam etiam cælestis regenerationis nativitate in Sacramento sunt Baptismatis adepturi. Per Dominum nostrum Jesum Christum Filium tuum , qui venturus est judicare vivos, et mortuos, et sæculum per ignem. N. Amen.

Deindè Pontifex , et successivè duodecim Sacerdotes prædicti reverenter salutant oleum ipsum. dicentes tertiò in tono Lectionis.

Ave sanctum oleum.

Et postquam tertiò id fecerint, osculantur os ipsius ampullæ, prout suprà de Chrismate positum est. His itaque peractis , ambæ ampullæ per dictos duos Diaconos, eo ordine et decore, quo delatæ fuerant, ad sacrarium sive sacristiam processionaliter reportantur. Interim dum reportantur, duo præmissi Cantores cantant hos versus :

est. His it pullæ, prout suprecerint, osculante

Ut novetur sexus omnis uncti-one Chris

malis, ut sane-tur sauci-a-ta dignita - tis

[blocks in formation]

Chorus replicat versum :

O Redemptor.
Deindè dicti duo Cantores prosequuntur versus :

Corde natus ex parentis alvum implens vir

S vir

ginis, præsta lu-cem, claude mortem Chrisma

tis consortibus. Chorus replicat versum :

0 Redemptor.

Quo replicato, dicti duo Cantores prosequuntur versum:

Sit hæc di-es festa no-bis sæculorum sæ

culis : sit

sacra-ta

digna laude , nec se

ne - scat tempore.

Chorus replicat versum :

0 Redemptor.

Vetus autem Chrisma, et oleum Catechumenorum, ac infirmorum , si quod remanserat in ampullis , ponitur in lampadibus Ecclesiæ ante Sacramentum, ut comburatur. Reliquum autem , quod est in pyxidibus, sive capsulis cum bombyce, igni comburitur; et novum deindè cum nova bombyce in pyxidibus, sive capsulis imponitur. Interim dum Chrisma, et oleum Catechumenorum ad sacristiam portantur , Pontifex sedens cum mitra lavat manus, deindè redit ad altare , prosequitur Missam , ùt in Missali habetur, et dicto Ite Missa est. dat benedictionem, et dicens Euangelium sancti Joannis , accedit ad faldistorium , ubi sedet cum mitra, et jubet Presbyteros attentè, ut juxta Canonum traditionem Chrisma, et olea fideliter custodiant, et nulli sub prætextu medicinæ, vel maleficii tradere præsumant; alioquin honore priventur.

ORDO AD SYNODUM.

ACERDOTES et Clerici universi qui ad Synodum de jure vel consuetudine venire tenentur , conveniunt in civitate, vel alio loco , prout

Pontifex ordinaverit. Prima autem die Synodi Pontifex summo manè cappam indutus, ab universo Clero cum superpelliceis comitatus ad Ecclesiam pergit; paratur

[ocr errors]

in sede; celebrat Missam de Spiritu sancto, et præbet Clero sacram Communionem. Qua finita , paratur faldistorium ante medium altaris, juxta inferiorem gradum, per quem ad altare ascenditur; et alia sedes in plano altaris (poterit tamen faldistorium suo tempore, loco secundæ sedis , cùm tempus erit, poni). Pontifex verò supra rochetum , vel si sit regularis , supra superpelliceum amictu , stola, pluviali rubeo, et mitra pretiosa induitur, quibus paratus, baculum Pastoralem manu ferens, accedit coram altari; Diacono, et Subdiacono paratis rubeis ornamentis, ac si in Missa sérvire deberent, ipsum hinc et indè associantibus, et ibi ante faldistorium sibi paratum genuflexus , deposita mitra, incipit , schola prosequente, Antiphonam : 8 Toni.

[merged small][merged small][merged small][merged small][ocr errors]

dinem misera-ti-onum tua-rum res - pice nos

Domine. Ps. Salvum me fac Deus. Euouae.

Psalmus 68. SALVUM me fac Deus : * quoniam intraverunt N aquæ usque ad animam meam.

« ZurückWeiter »