Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

Incepto Psalmo , sedet Pontifex, accepta mitra, et sic manet quousque finiatur Psalmus, et Antiphona repetatur. Infixus sum in limo profundi : * et non est substantia. Veni in altitudinem maris : * et tempestas demersit me. Laboravi clamans, raucæ factæ sunt fauces meæ : * defecerunt oculi mei , dum spero in Deum meum. : Multiplicati sunt super capillos capitis mei, * qui oderunt me gratis. Confortati sunt qui persecuti sunt me inimici mei injusté : * quæ non rapui , tunc exolvebam. Deus tu scis insipientiam meam : * et delicta mea à te non sunt abscondita. Non erubescant in me qui expectant te Domine, * Domine virtutum. Non confundantur super me; * qui quærunt te, Deus Israël. Quoniam propter te sustinui opprobrium : * operuit confusio faciem meam. Extraneus factus sum fratribus meis, * et peregrinus filiis matris meæ. Quoniam zelus domus tuæ comedit me : * et opprobria exprobrantium tibi ceciderunt super me. Et operui in jejunio animam meam : * et factum est in opprobrium mihi. Et posui vestimentum meum cilicium : * et factus sum illis in parabolam. Adversùm me loquebantur qui sedebant in porta :* et in me psallebant qui bibebant vinum. Ego verò orationem meam ad te Domine : * tempus beneplaciti Deus. In multitudine misericordiæ tuæ exaudi me, *.in veritate salutis tuæ.

Eripe me de luto, ut non infigar, * libera me ab iis qui oderunt me, et de profundis aquarum. Non me demergat tempestas aquæ , neque absorbeat me profundum : * neque urgeat super me puteus os suum. Exaudi me Domine, quoniam benigna est misericordia tua : * et secundùm multitudinem miserationum tuarum respice in me. Et ne avertas faciem tuam à puero tuo : * quoniam tribulor, velociter exaudi me. Intende animæ meæ, et libera eam : * propter inimicos meos eripe me. . Tu scis improperium meum , et confusionem meam , * et reverentiam meam. In conspectu tuo sunt omnes qui tribulant me : * improperium expectavit cor meum, et miseriam. Et sustinui qui simul contristaretur, et non fuit : * et qui consolaretur, et non inveni. Et dederunt in escam meam fel : * et in sili mea potaverunt me aceto. Fiat mensa eorum coram ipsis in laqueum, * et in retributiones , et in scandalum. Obscurentur oculi eorum ne videant : * et dorsum eorum semper incurva. Effunde super eos iram tuam : * et furor iræ tuæ comprehendat eos. Fiat habitatio eorum deserta : * et in tabernaculis eorum non sit qui inhabitet. Quoniam quem tu percussisti, persecuti sunt : * et super dolorem vulnerum meorum addiderunt. Appone iniquilatem super iniquitatem eorum : * et non intrent in justitiam tuam. Deleantur de libro viventium : * et cum justis non scribantur.

[ocr errors]

eis.

Ego sum pauper et dolens : ** salus tua Deus suscepit me. Laudabo nomen Dei cum cantico : * et magnificabo eum in laude. Et placebit Deo super vitulum novellum, * cornua producentem et ungulas. Videant pauperes et lælentur : * quærite Deum , et vivet anima vestra. Quoniam exaudivit pauperes Dominus : * et vinclos suos non despexit. Laudent illum coeli et terra, * mare, et omnia reptilia in eis. Quoniam Deus salvam faciet Sion : * et ædificabuntur civitates Judæ. Et inhabitabunt ibi : * et hereditate acquirent eam. Et semen servorum ejus possidebit eam ; * et qui diligunt nomen ejus, habitabunt in ea. Gloria Patri. Sicut erat, ete.

Finito Psalmo, et repetita Antiphona, Pontifex surgit, deposita mitra, et versus ad altare, dicit :

DSUMUS, Domine sancte Spiritus, adsumus, A peccati quidem immanitate detenti , sed in nomine tuo specialiter aggregati : veni ad nos , adesto nobis ; dignare illabi cordibus nostris : doce nos, quid agamus; quò gradiamur, ostende; quid efficiamus, operare. Esto solus et suggestor, et effector judiciorum nostrorum, qui solus cum Deo Patre, et ejus Filio nomen possides gloriosum : non nos patiaris perturbatores esse justitiæ, qui summè diligis æquitatem ; ut sinistrum nos non ignorantiæ trahat; non favor inflectat; non acceptio muneris, vel personæ corrumpat : sed junge nos tibi efficaciter solius tuæ gratiæ dono, ut simus in te unum, et in nullo deviemus à

vero ; quatenùs in nomine tuo collecti, sic in cunctis teneamus cum moderamine pietatis justitiam, ut hic à te in nullo dissentiat sententia nostra, et in futuro pro benè gestis consequamur præmia sempiterna. Respondetur ab omnibus Amen.

Oremus. nMNIPOTENS sempiterne Deus, qui misericordia

tua nos incolumes in hoc loco specialiter aggregasti ; mentes nostras , quæsumus , Paraclitus, qui à te procedit, illuminet, et inducat in omnem, sicut tuus promisit Filius, veritatem; cunctosque in tua fide, et charitate corroboret; ut excitati à temporali synodo, proficiamus ad æternæ felicitatis augmentum. Per eumdem Dominum nostrum Jesum Christum Filium tuum , qui tecum vivit et regnat in unitate ejusdem Spiritus sancti Deus, per omnia sæcula sæculorum. n. Amen.

Finita Oratione, Pontifex, accepta mitra, procumbit supra faldistorium prædictum, aliis omnibus genuslectentibus; et Cantores dicunt Litanias, prout habentur suprà. 578. Et postquam dictum fuerit Ut omnibus fidelibus defunctis, etc. . Te rogamus audi nos.

Pontifex surgit, et baculum Pastoralem in sinistra tenens, stans versus ad Synodum, dicit : Ut hanc præsentem Synodum visitare, disponere, et benedicere digneris. R. Te rogamus audi nos.

Producens signum crucis pariter super omnes, quo facto, iterùm accumbit, Cantoribus Litanias perficientibus. Quibus dictis , surgunt omnes, et Pontifex , deposita mitra , dicit stans versus ad altare. Oremus.

Et ministri : Flectamus genua. R. Levale.

na, quæsumus, Ecclesiæ tuæ, misericors Deus, 1 ut Spiritu sancto congregata , secura tibi devotione servire mereatur. Per Dominum nostrum Jesum Christum Filium tuum , qui tecum vivit et regnat in unitate ejusdem Spiritus sancti Deus, per omnia sæcula sæculorum. R. Amen.

Deindė Pontifex, accepta mitra, ascendit ad sedem sibi paratam in plano altaris, ita ut in ea sedens dorsum suum vertat ad altare. Et imponit incensum in thuribulum, et benedicit more solito. Diaconus dalmatica indutus, præcedentibus thuriferario, et duobus ceroferariis, et Subdiacono tunicella induto, paramentis rubeis, benedictione accepta à Pontifice, cantat in loco convenienti : Sequentia sancti Euangelii * secundùm Lucam.

Cap. 9. In illo tempore : Convocatis Jesus duodecim I Apostolis, dedit illis virtutem, et potestatem super omnia dæmonia , et ut languores curarent. Eť misit illos prædicare regnum Dei , et sanare infirmos. Et ait ad illos : Nihil tuleritis in via , neque virgam, neque peram, neque panem, neque pecuniam, neque duas tunicas habeatis. Et in quamcumque domum intraveritis , ibi manete, et indė ne exeatis. Et quicumque non receperint vos, exeuntes de civitate illa , etiam pulverem pedum vestrorum excutite in testimonium super illos. Egressi autem circuibant per castella euangelizantes, et curantes ubique.

Quo finito, liber Euangeliorum apertus per Subdiaconum portatur Pontifici per eum osculandus, qui et deindè incensatur. Quo facto, Pontifex ipse ante sedem suam prædictam, deposita mitra, versus ad altare, atqie alii omnes in locis

« ZurückWeiter »