Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

suis genuflectunt. Tum Pontifex sic genuflexus incipit cantando, schola prosequente , Hymnum :

=

Veni cre-a-tor Spi-ritus,
Mentes tuorum visita ,
Imple superna gratia
Quæ tu creasti pectora.

Finito primo versu, Pontifex surgit, stans
versus ad altare, sine mitra, usque ad finem
Hymni; similiter omnes alii cum Pontifice surgunt.
Qui diceris Paraclitus ,
Altissimi donum Dei,
Fons vivus, ignis, charilas,
Et spiritalis unctio;
Tu septiformis munere,
Digitus paternæ dexteræ ,
Tu ritè promissum Patris,
Sermone ditans guttura.
Accende lumen sensibus,
Infunde amorem cordibus ,
Infirma nostri corporis
Virtute firmans perpeti.
Hostem repellas longiùs,
Pacemque dones protinus ,
Ductore sic te prævio,
Vitemus omne noxium.
Per te sciamus da Patrem ;
Noscamus atque Filium;
Teque utriusque Spiritum ,
Credamus omni tempore.
Deo Patri sit gloria ,
Et Filio qui à mortuis
Surrexit, ac Paraclito,
In sæculorum sæcula. g": Amen.

Том. ІІІ.

Expleto Hymno, omnes sedent in silentio, et Pontifex, accepta mitra, sedens in sede prædicta suprà, in plano altaris posita , eos, si placet, in hanc sententiam alloquitur. .. VENERABILES consacerdotes , et fratres nostri cha

rissimi, præmissis Deo precibus, oportet ut ea, quæ de divinis officiis, vel sacris Ordinibus , aut etiam de nostris moribus, et necessitatibus Ecclesiasticis à nobis conferenda sunt, cum charitate et benignitate unusquisque vestrûm suscipiat, summaque reverentia , quantum valet, Domino adjuvante, percipiat, vel quæ emendatione digna sunt, omni devotione unusquisque fideliter studeat emendare: et si cui fortè quod dicetur, aut agetur, displiceat , sine aliquo scrupulo contentionis , palàm coram omnibus conferat : quatenus Domino mediante, et hoc ad optimum statum perveniat; ita ut nec discordans contentio ad subversionem justitiæ locum inveniat, neque iterùm in perquirenda veritate vigor nostri ordinis , vel solicitudo tepescat.

Post allocutionem hujusmodi , vel priùs, prout magis placuerit Pontifici, fit per aliquem virum doctum idoneum sermo, in quo tractatur de disciplina Ecclesiastica , de divinis mysteriis, et de correctione morum in Clero secundùm ea, quæ Pontifici videbuntur. Et post sermonem , querelæ, si quæ sint, audiuntur.

Deindè Archidiaconus ex suggesto alta voce legit decreta sacri Concilii Tridentini de Residentia, et de professione Fidei, quam tunc emittent omnes, qui ad eam tenentur, in manibus Pontificis , juxta formam infrà positam; item de eligendis Examinatoribus, qui statim nominantur. et approbantur. ct jurant in manibus Pon

Pontifici lione morum ; de divini

[graphic][ocr errors][ocr errors][ocr errors]

lificis, militer proporativè mone

tificis, demùm de eligendis Judicibus causarum , qui similiter proponuntur, ut suprà.

Postremò charitativè monentur omnes , quòd durante Synodo honestè se habeant in omnibus , et extrà; ita quòd eorum conversatio ceteris sit meritò in exemplum. Quo facto, surgit Pontifex , et solemniter omnibus benedicit, dicens : Sit nomen Domini benedictum, etc. more consueto , qua data, discedunt omnes.

FORMA JURAMENTI.

Cao N. firma fide credo, et profiteor omnia , et L singula , quæ continentur in Symbolo fidei , quo sancta Romana Ecclesia utitur; videlicet, Credo in unum Deum, Patrem omnipotentem factorem coeli et terræ, visibilium omnium , et invisibilium. Et in unum Dominum Jesum Chri

stum, Filium Dei unigenitum. Et ex Patre natum , ante omnia sæcula. Deum de Deo, lumen de lumine, Deum verum de Deo vero. Genitum , non factum, consubstantialem Patri , per quem omnia facta sunt. Qui propter nos homines, et propter nostram salutem descendit de cælis. Et incarnatus est de Spiritu sancto ex Maria Virgine : et homo factus est. Crucifixus etiam pro nobis sub Pontio Pilato, passus , et sepultus est. Et resurrexit tertia die , secundùm Scripturas. Et ascendit in cælum ; sedet ad dexteram Patris. Et iterùm venturus est cum gloria judicare vivos, et mortuos; cujus regni non erit finis. Et in Spiritum sanctum Dominum , et vivificantem ; qui ex Patre Filioque procedit. Qui cum Patre et Filio simul adoratur, et conglorificatur : qui locutus est per Prophetas. Et unam Sanctam Catholicam et Apostolicam Ecclesiam. Confiteor unum baptisma in remissionem peccatorum. Et expecto resurreclionem mortuorum. Et vitam venturi sæculi. Amen. Apostolicas, et Ecclesiasticas traditiones, reliquasque ejusdem Ecclesiae observationes, et constitutiones firmissimè admitto et amplector.

llem sacram Scripturam juxta eum sensum, quem tenuit et tenet sancta mater Ecclesia , cujus est judicare de vero sensu et interpretatione sacrarum Scriplurarum, admitlo; nec eam umquam nisi juxta unanimem consensum Patrum accipiam et interprelabor.

Profiteor quoque septem esse verè et propriè Sacramenta novæ legis, à Jesu Christo Domino nostro instituta, atque ad salutem humani generis, licèt non omnia singulis necessaria , scilicet Baptismum , Confirmationem, Eucharistiam, Penitentiam, Extremam Unctionem , Ordinem, et Matri

monium ; illaque gratiam conferre, et ex his Baptismum, Confirmationem , et Ordinem , sine sacrilegio, reiterari non posse. Receptos quoque et approbatos Ecclesiæ Caiholicæ ritus, in supradictorum omnium Sacramentorum solemni administratione recipio et admitto : omnia et singula quæ de peccato originali, et de justificatione, in Sacrosancta Tridentina Synodo definita et declarala fuerunt, amplector et recipio. i

Profiteor pariter in Missa offerri Deo verum , proprium, et propitiatorium sacrificium, pro vivis, et defunctis ; atque in sanctissimo Eucharistiæ Sacramento esse verè, realiter et substantialiter Corpus, et Sanguinem , unà cum anima, et divinitate Domini nostri Jesu Christi, fierique conversionem totius substantiæ panis in Corpus, et totius substantiæ vini in Sanguinem, quam conversionem Catholica Ecclesia Transsubstantiationem appellat.

Fateor eliam sub allera tantùm specie , totum atque integrum Christum , verumque Sacramentum sumi. Constanter teneo Purgatorium esse, animasque ibi detentas fidelium suffragiis juvari. Similiter et Sanctos unà cum Christo regnantes , venerandos atque invocandos esse; eosque orationes Deo pro nobis offerre; atque eorum reliquias esse venerandas. Firmissimè assero imagines Christi, ac Deiparæ semper virginis , necnon aliorum Sanctorum habendas et retinendas esse , atque eis debitum honorem ac venerationem impertiendam. Indulgentiarum etiam potestatem à Christo in Ecclesia relictam fuisse; illarumque usum Christiano populo maximè salutarem esse affirmo. Sanctam Catholicam, et Apostolicam Romanam Ecclesiam, omnium Ecclesiarum matrem , et magi

atque integrunter teneo Pusu suffragiis

« ZurückWeiter »