Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

stram agnosco; Romanoque Pontifici, beati Petri Apostolorum principis successori, ac Jesu Christi Vicario veram obedientiam spondeo, ac juro. Cetera item omnia à sacris Canonibus, et OEcumenicis Conciliis, ac præcipuè à Sacrosancta Tridentina Synodo tradita, definita, et declarata, indubitanter recipio atque profiteor; simulque contraria omnia, atque hæreses quascumque ab Ecclesia damnatas, et rejectas, et anathematizatas, ego pariter damno, rejicio, et anathematizo. Hanc veram Catholicam fidem, extra quam nemo salvus esse potest, quam in præsenti sponte profiteor, et veraciter teneo, eamdem integram, et inviolatam, usque ad extremum vitæ spiritum, constantissimè (Deo adjuvante) retinere, et confiteri, atque à meis subditis, vel illis, quorum cura ad me in munere meo spectabit, teneri, doceri, et prædicari, quantum in me erit, curaturum. Ego idem N. spondeo, voveo, ac juro. Sic me Deus adjuvet, et hæc sancta Dei Euangelia.

ECUNDA die convenientibus iterùm omnibus

Sin Ecclesia, finita Missa, Pontifex, paratus, ut suprà, procedit coram altari, Diacono et Subdiacono, paratis ùt suprà, ipsum associantibus, et ibi in faldistorio ante medium altaris juxta inferiorem gradum sibi parato genuflexus, deposita mitra inchoat, schola prosequente, Antiphonam : 8 Toni.

Propi- tius esto peccatis nostris Domine.

nequando di-cant gentes: U-bi est De-us

e-o-rum? Ps. Deus venerunt gentes in hære

di-tatem tuam, pollu-erunt templum sanctum

tuum. Euouae.

Finita Antiphona, et incepto Psalmo, sedet Pontifex, reassumpta mitra, usque ad finem Psalmi.

Psalmus 78.

EUS venerunt gentes in hæreditatem tuam, D polluerunt templum sanctum tuum : * posucrunt Jerusalem in pomorum custodiam. Posuerunt morticina servorum tuorum escas volatilibus cœli : * carnes sanctorum tuorum bestiis terræ.

[ocr errors]

Effuderunt sanguinem eorum tamquam aquam in circuitu Jerusalem: * et non erat qui sepeliret. Facti sumus opprobrium vicinis nostris :* subsannatio et illusio his, qui in circuitu nostro sunt. Usquequò Domine irasceris in finem: accendetur velut ignis zelus tuus?

*

Effunde iram tuam in Gentes, quæ te non noverunt* et in regna, quæ nomen tuum non invocaverunt.

*

Quia comederunt Jacob : et locum ejus desolaverunt.

Ne memineris iniquitatum nostrarum antiquarum, citò anticipent nos misericordiæ tuæ : pauperes facti sumus nimis.

quia

*

Adjuva nos Deus salutaris noster; et propter gloriam nominis tui, Domine, libera nos: et propitius esto peccatis nostris, propter nomen tuum. e fortè dicant in Gentibus, ubi est Deus eorum? et innotescat in nationibus coram oculis nostris.

[ocr errors]

*

Ultio sanguinis servorum tuorum, qui effusus est: introeat in conspectu tuo gemitus compeditorum. Secundùm magnitudinem brachii tui, posside filios mortificatorum.

*

Et redde vicinis nostris septuplum in sinu eorum : improperium ipsorum, quod exprobraverunt tibi, Domine.

Nos autem populus tuus, et oves pascuæ tuæ, confitebimur tibi in sæculum.

*

*

In generationem et generationem* annuntiabimus

laudem tuam.

Gloria Patri. Sicut erat, etc.

Deindè finito Psalmo, et repetita Antiphona, Pontifex, deposita mitra, surgit, et stans versus ad altaro, dicit:

N

Oremus.

OSTRORUM tibi, Domine, curvantes genua cordium, quæsumus, ut bonum quod in nobis à te requiritur exequamur; scilicet, ut prompta tecum sollicitudine gradientes, discretionis arduæ subtile judicium faciamus; ac misericordiam diligentes, clareamus studiis tibi placitæ actionis. Per Christum Dominum nostrum. R. Amen.

M

Oremus.

ENTIBUS nostris, quæsumus Domine, Spiritum sanctum benignus infunde, quatenùs in nomine tuo collecti, sic in cunctis teneamus cum moderamine pietatis justitiam, ut hic à te in nullo dissentiat voluntas nostra, sed semper rationabilia meditantes, quæ tibi sunt placita, et dictis exe

quamur,

et factis. Per Dominum nostrum Jesum Christum Filium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitate ejusdem Spiritus sancti Deus, per omnia sæcula sæculorum. . Amen.

[ocr errors]
[ocr errors]

Oremus.

R.

Et ministri dicunt: Flectamus genua. . Levate. EUS, qui qui nos justitiam loqui, et quæ recta sunt præcipis judicare; tribue nobis, ut neque iniquitas in ore, nec pravitas inveniatur in mente; ut puro cordi purior sermo consentiat, ostendatur in opere justitia, neque appareat dolus in lingua, scd ex corde veritas proferatur. Per Dominum nostrum Jesum Christum Filium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitate Spiritus sancti Deus, per omnia sæcula sæculorum. . Amen.

Post hæc Pontifex, accepta mitra, ascendit ad planum altaris, et sedet in sede, seu faldistorio ibidem sibi parato.

et

Tum accedit Diaconus cum thuriferario Pontifex imponit incensum; deindè Diacono benedicit, qui procedens ad locum consuetum signat, incensat, et cantat Euangelium, ùt heri, Pontifice ante sedem prædictam sine mitra verso ad Diaconum stante.

Sequentia sancti Euangelii secundùm Lucam.

Cap. 10.

N illo tempore Designavit Dominus et alios septuaginta duos et misit illos binos ante faciem suam in omnem civitatem, et locum, quò erat ipse venturus. Et dicebat illis: Messis quidem multa, operarii autem pauci. Rogate ergo Dominum messis ut mittat operarios in messem suam. Ite ecce ego mitto vos sicut agnos inter lupos. Nolite portare sacculum, neque peram, neque calceamenta, et neminem per viam salutaveritis.

In quamcumque domum intraveritis, primùm dicite; Pax huic domui: et si ibi fuerit Filius pacis, requiescet super illum pax vestra: sin autem, ad vos revertetur. In eadem autem domo manete edentes, et bibentes, quæ apud illos sunt dignus est enim operarius mercede sua. Nolite transire de domo in domum. Et in quamcumque civitatem intraveritis, et susceperint vos, manducate quæ apponuntur vobis et curate infirmos, qui in illa sunt, et dicite illis Appropinquavit in

vos regnum Dei.

Quo finito, et per Pontificem libro osculato. et ipso incensato, Pontifex sine mitra ante sedem prædictam versus ad altare, ac aliis omnibus in suis locis genuflexis, incipit, schola prosequente, Hymnum :

Veni cre-a-tor Spi-ritus.

Et dicitur totus, ùt suprà. 637. Quem schola prosequitur, ùt in primo die. Finito primo versu, Pontifex surgit, stans versus ad altare, detecto capite usque ad finem Hymni. Simili modo faciunt omnes alii. Expleto Hymno, omnes sedeant in silentio. Tunc Pontifex sedens in sede prædicta cum mitra, Synodum his verbis alloquitur, si velit. TENERABILES, et dilectissimi fratres nostri, oportet, ut sicut hesterna die admonuimus benignam mansuetudinem vestram, de divinis officiis, et sacris altaris gradibus, aut etiam de moribus, et necessitatibus Ecclesiasticis, quæcumque emendanda, vel renovanda sunt, charitas omnium vestrum, ubicumque noverit aliqua emendatione condigna, in medium proferre non ambigat; ut

V

« ZurückWeiter »