Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

per vestræ charitatis studium , Domino largiente , ad optimum perveniant statum, ad laudem , et gloriam nominis Jesu Christi Domini nostri.

Post allocutionem hujusmodi, vel priùs, si magis placet Pontifici , fit sermo per aliquem doctum idoneum, in quo iterùm tractetur de disciplina Ecclesiastica, et aliis, de quibus Pontifici videbitur. Deindè Archidiaconus alta voce legit Apostolicas Constitutiones ibi non promulgatas , vel alias , pro Pontificis arbitrio. Quo finito , leguntur Constitutiones per Synodum approbandæ ; quibus lectis, habito scrutinio , quæ placent, per Patres confirmantur. His peractis , Pontifex surgens benedicit omnibus solemniter, ùt heri. Deindè omnes discedunt. n le tertia conventione facta in Ecclesia , finita

Missa, Pontifex paratus, ùt heri, assistentibus sibi Diacono, et Subdiacono paratis, genuflexus in faldistorio juxta inferiorem gradum ante medium altaris sibi parato, deposita mitra, incipit, schola prosequente , Antiphonam; Exaudí nos Domine, quoniam benigna est misericordia tua : et secundùm multitudinem miserationum tuarum respice nos Domine.

Psalmus 68. Salvum me fac Deus * quoniam intraverunt aquæ usque ad animam meam. Et dicitur totus, prout habetur suprà in primo die. 631.

Deindè repetitur Antiphona. Incepto Psalmo , Pontifex sedet ,. et accipit mitram , sic manens quousque Psalmus finiatur, et Antiphona repetatur; qua repetita, deposita mitra, surgit, et stans versus ad altare, dicit :

Oremus. D te, Domine, interni clamoris vocibus proA clamantes, unanimiter postulamus , ut respe

Pontifexscepetitur Anpirà in primo mi. Et dicitur

ctu tuæ gratiæ solidati, præcones veritatis efficiamur intrepidi, tuumque valeamus verbum cum omni fiducia loqui. Per Dominum nostrum Jesum Christum Filium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitate Spiritus sancti Deus, per omnia sæcula sæculorum. H. Amen.

Oremus. MNIPOTENS sempiterne Deus, qui sacro verbi U tui oraculo promisisti, ubi duo, vel tres in nomine tuo congregati essent, te medium fore; adesto cætui nostro propitius, et cor nostrum illumina misericors , ut å bono misericordiæ tuæ nullatenùs aberremus, sed rectum justitiæ tuæ tramitem in omnibus teneamus. Per Dominum nostrum Jesum Christum Filium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitate Spiritus sancti Deus, per omnia sæcula sæculorum. W. Amen.

Oremus. Et ministri dicunt : Flectamus genua. R. Levate. DEUS, qui populis luis et indulgentia consulis , D et amore dominaris; da spiritum sapientiæ tuæ, quibus dedisti regimen disciplinæ ; ut de profectu sanctarum ovium fiant gaudia æterna pastorum. Per Dominum nostrum Jesum Christum Filium tuum , qui tecum vivit et regnat in unitate ejusdem Spiritus sancti Deus, per omnia sæcula sæculorum. R. Amen.

Post hæc Pontifex, accepta mitra, ascendit ad planum altaris, sedens in sede, seu faldistorio ibidem sibi parato. Tum accedit Diaconus cum thuriferario, et Pontifex imponit incensum; deindè benedicit Diacono, qui procedens ad locum consuetum signat , incensat , et cantat Euangelium , ut heri, Pontifice ante sedem prædictam sine mitra verso ad Diaconum stante.

Sequentia sancti Euangelii secundùm

Matthæum. Cap. 18. TN illo tempore : Dixit Jesus discipulis suis : Si I peccaverit in te frater tuus, vade, et corripe eum inter te, et ipsum solum ; si te audierit , lucratus eris fratrem tuum. Si autem te non audierit, adbibe tecum adhuc unum, vel duos, ut in ore duorum vel trium testium stet omne verbum. Quòd si non audierit eos : dic Ecclesiæ. Si autem Ecclesiam non audierit, sit tibi sicut ethnicus, et publicanus. Amen dico vobis, quæcumque alligaveritis super terram, erunt ligata et in cælo: et quæcumque solveritis super terram, erunt soluta et in cælo. Iterùm dico vobis : quia si' duo ex vobis consenserint super terram, de omni re quamcumque petierint, fiet illis à Patre meo, qui in cælis est. Ubi enim sunt duo vel tres congregati in nomine meo, ibi sum in medio eorum, Tunc accedens Petrus, ad eum dixit : Domine quoties peccabit in me frater meus, et dimiltam ei? usque septies ? Dicit illi Jesus : Non dico tibi usque septies : sed usque septuagies septies. '

Quo finito, et per Pontificem libro osculato, et ipso incensato, Pontifex sine mitra ante sedem prædictam versus ad altare, atque aliis omnibus in locis suis genuflexis, incipit, schola prosequente, Hymnum :

THA Veni cre-a-tor Spi-ritus.

Et dicitur totus, ut suprà, 637. Finito primo Versu , Pontifex surgens, stat versus ad altare, detecto capite usque ad finem Hymni. Simili modo faciunt omnes alii. Expleto Hymno, omnes

Том. ІІІ.

sedent in silentio. Tunc Pontifex sedens in sede prædicta cum mitra , Concilium seu Synodum his verbis alloquitur, si velit. Poterit tamen hujusmodi allocutionem omittere, et quod ejus loco si placebit, per aliquem doctum idoneum , de his quæ in allocutione continentur, et aliis opportunis, sermo fiat, committere. VENERABILES, et dilectissimi fratres. Convenit ,

ut ea quæ de ecclesiasticis officiis, et sacerdotalibus gradibus, vel etiam Canonicis sanctionibus, propter diversas occupationes, aut quod negare non possumus) propter nostram , aliorumque desidiam, non tam plenè, ut oportet, executa sunt; omnium nostrûm unanimi consensu et voluntate requirantur, et humiliter coram charitate vestra recitentur; ut quæ digna sunt emendatione ad meliorem stalum , auxiliante Domino, perducantur. Et cui fortasse aliquid , quod digestum est, displicet, charitati vestræ cum benignitate et modestia intimare non differat ; quatenùs totum quod synodali conventione nostra statutum fuerit vel renovatum, absque omni contrarietate, concordia sanctæ pacis ab omnibus æquè custodiatur, ac teneatur, ad augmentum æternæ bealitudinis omnium nostrûm.

Post hæc leguntur Constitutiones, si quæ sint per Synodum approbandæ: quibus lectis, et per Patres, si placet, confirmatis, atque omnibus terminatis, Pontifex sedens cum mitra omnium orationibus se commendat. Deindè leguntur nomina omnium qui Synodo interesse debent, et præsentes ad sua nomina surgunt, et respondent singuli Adsum.

Absentes verò notantur, et per Pontificem debila pena muletantur. Demùm Pontifex adhuc in

sede prædicta cum mitra sedens, si placet, congregatos admonet, et exhortatur sub hujusmodi verbis.

[graphic][subsumed]

RATRES dilectissimi, et Sacerdotes Domini : CoöT peratores Ordinis nostri estis. Nos quamvis indigni, locum Aaron tenemus, vos autem locum Eleazari, et Ithamari. Nos vice duodecim Apostolorum fungimur, vos ad formam septuaginta duorum discipulorum estis. Nos pastores vestri sumus, vos autem pastores animarum vobis commissarum. Nos de vobis rationem reddituri sumus summo Pastori nostro Domino Jesu Christo, vos de plebibus vobis commendatis. Et ideo, fratres dilectissimi, videte periculum veslrum. Admonemus itaque, et obsecramus fraternitalem vestram, ut quæ vobis suggerimus, memoriæ commendetis, et opere exercere studeatis. In primis admonemus, ut vila

« ZurückWeiter »