Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

et conversatio vestra sit irreprehensibilis. In domibus vestris mulieres non cohabitent. Omni nocte ad nocturnas horas surgite. Officium vestrum horis certis decantate. Nullus, nisi jejunus, Missam celebret, et non in vestibus communibus, sed sacris, et nitidis, amictu, alba, cingulo, manipulo, stola, et casula, quæ ad alios usus non serviant. Missas religiosè celebrate : Corpus, et Sanguinem Domini nostri Jesu Christi cum omni reverentia , et tremore sumite. Corporalia mundissima sint. Vasa sacra propriis manibus abluite, et extergite diligenter. Nulla femina ad altare Domini accedat, nec calicem Domini tangat. Altare sit coöpertum mundis linteis, saltem tribus diversis. Et desuper nihil ponatur, nisi reliquiæ, ac res sacræ, et pro sacrificio opportunæ. Missale, Breviarium, et Martyrologium unusquisque habeat. Ecclesiæ vestræ benè sint coöpertæ, et mundæ. In sacristiis sive secretariis, aut juxta altare majus, sit locus præparatus ad infundendum aquam ablutionis corporalium , et vasorum sacrorum , ac manuum , postquam sanctum Chrisma, aut oleum Catechumenorum , vel Infirmorum tractaveritis. Ibique pendcat vas cum aqua munda, pro lavandis manibus Sacerdotum, et aliorum qui rem sanctam et officium divinum sunt peracturi, et prope, linteum mundum ad illas abstergendum. Atria Ecclesiæ sint benè munita. Nullus sine scitu, et consensu nostro, per potestatem secularem, Ecclesiam obtineat. Nullus Ecclesiam, ad quam intitulatus est , dimittat, et ad aliam quæstûs gratiâ se transferat. Nullus plures Ecclesias sine titulo, et contra sacrorum Canonum dispositiones nancisci præsumat. Nullatenùs etiam una Ecclesia inter plures dividalur. Nullus extra Ecclesiam in locis non consecratis celebret. Nullus alterius parochianum, nisi itinerantem, et tunc de Rectoris sui licentia ad communionem recipiat. Nullus in alterius parochia absque proprii Sacerdotis licentia Missam celebret. In celebratione, quisque Calicem, et oblata, non circulo , aut digitorum vacillatione , ut quidam faciunt, sed junctis et extensis digitis cruce signet, sicque benedical. Calix, et patena sint aurei, vel argentei , non ærei aut aurichalcei, vitrei , vel lignei. Quisque Presbyter clericum habeat, vel schoTarem, qui cum eo Psalmos cantet, Epistolam, et Lectionem legat, et in Missa respondeat. Ipse quoque Presbyter infirmos visitet, et reconciliet, et juxta Apostolum propria manu communicet, oleo sancto inungat. Nullus præsumat tradere communionem laïco aut feminæ , ad deferendum infirmo. Nullus pro baptizandis infantibus, sive adullis, aut infirmis reconciliandis , aut mortuis sepeliendis, præmium vel munus exigat. Per negligentiam vestram nullus infans sine Baptismo, et adultus sine Communione pereat. Nullus vestrûm sit ebriosus, aut litigiosus. Nullus arma ferat. Nullus canum , aut avium jocis inserviat, nullus in tabernis bibat. Quisque vestrûm, quantum sapit, de Euangelio Dominico et ceteris festivis diebus suæ plebi annuntiet. Verbum Domini prædicate. Curam pauperum, peregrinorum, viduarum, et orphanorum habete; ipsosque peregrinos ad prandium vestrum vocate. Estote hospitales , aliis exinde bonum exemplum præbentes. Singulis diebus Dominicis ante Missam, aquam, quâ populus aspergatur, benedicite, ad quod vas proprium habete. Vasa sacra et vestimenta sacerdotalia, nolite negotiatori aut tabernario in pignus dare. Minus dignè pænitentem cujuscumque rei gratiâ ad reconciliationem non adducite, neque ei reconciliationis testimonium perhibete. Usuras non exigite. Nec facultates vestras post ordinationem vestram acquisitas alienate, quoniam Ecclesiæ sunt. Nullus etiam res, possessiones, aut mancipium Ecclesiæ vendere, commutare, aut quocumque ingenio præsumat alienare. Nullus decimam alterius recipiat. Nullus pænitentem, carnem manducare, aut vinum bibere invitet, nisi pro eo tunc eleëmosynam fecerit. Quisque fontes baptismales lapideos habeat benè mundos; quos si habere non poterit, vas aliud ad hoc opus solum deputatum teneat. Omnibus parochianis vestris symbolum, et orationem Dominicam insinuate. Jejunia Quatuor Temporum, et alia Ecclesiæ mandata significale observanda. Ante Quadragesimam quarta feria populum ad confessionem invitate , et confessis juxta qualitatem criminum pænitentiam injungile. Tribus temporibus in anno, id est, Nativitate Domini , Pascha, et Pentecoste, omnes fideles accedere ad communionem corporis Domini nostri Jesu Christi admonete, et ne omittat, quin saltem in Pascha communicet. Certis temporibus conjugatos abstinere ab uxoribus exhortamini. Nullus vestrøm rubeis, aut viridibus, vel laïcalibus vestibus utatur. Diem Dominicam , et ceteras festivitates , absque opere servili, à vespera in vesperam celebrari docete. Cantus, et choreas mulierum in atrio Ecclesiæ prohibete. Incantationes super mortuos nocturnis horis à vulgo fieri consuetas sub contestatione Dei omnipotentis vetate. Cum excommunicatis nolite communicare : \ec quis vestrûm in eorum præsentia celebrare præsumat, quod eliam plebi nuntiate. Et nullus ex plebe uxorem domum ducat, nisi priùs nuptiæ temporibus ab Ecclesia permissis, publicè fuerint celebratæ. Quòd nullus ad raptam, vel consanguineam accedat, aut alterius sponsam ducat omnimodis prohibete. Porcarios, et alios pastores, saltem Dominica die faciatis venire ad Missam. Patrinos, ut filiolos Symbolum et Orationem Dominicam doceant, aut doceri faciant, exhortamini. Sacramentum Eucharistiæ, sanctum Chrisma, et Oleum Catechumenorum , ac sanctum, seu Infirmorum, in Ecclesia in loco mundo, condecenti, et securo, sub sera , et fida custodia diligenter servate. Quisque vestrûm expositionem Symboli et Orationis Dominicæ juxta orthodoxorum Patrum traditiones penes se habeat , easque atque Orationes Missarum, et Epistolas, Euangelia, et Canonem benè intelligat, ex quibus prædicando, populum sibi commissum sedulò instruat, et maximè non benè credentem. Introitum Missæ, Orationes , Epistolam, Graduale, Euangelium, Symbolum, et cetera non secreta , alta et intelligibili voce proferat. Secreta verò, et Canonem, morosé et distinctè submissa voce legat. Psalmorum verba , et distinctiones, regulariter cum Canticis consuelis intelligibiliter pronuntiet. Symbolum sancti Athanasii de Trinitate et fide Catholica memoriter teneat. Exorcismos, et Orationes ad Catechumenos faciendos, ac reliquas preces super masculum, et feminam , pluraliter, vel singulariter respective distinctè proferat. Ordinem baplizandi, et ad succurrendum infirmis, reconciliationis, et commendationis animæ, et in agendis exequiis defunctorum, juxta modum canonicum observet. Exorcismos, et benedictiones salis et aquæ pertinenter legat. Canticum diurnum, et nocturnum sciat. Compulum etiam minorem ad inveniendum lilleram

Dominicalem , tempus intervalli diei Paschæ, et majorum mobilium Festorum non ignoret. Volumus autem , fratres dilectissimi, quatenùs quæ nostra percepistis traditione , bonis studealis opcribus adimplere, præstante Domino nostro Jesu Christo , cui cum Patre, et Spiritu sancto, est honor et gloria in sæcula sæculorum.

Tum Pontifex, dimissa mitra, surgit, et stans versus ad altare, dicit absolutè:

. Oremus. NULLA est, Domine, humanæ conscientiæ virtus , N quæ inoffensè possit tuæ voluntatis judicia experiri, et ideò, quia imperfectum nostrum vident oculi tui , perfectioni deputa misericors Deus , quod perfecto æquitatis fine concludere peroptamus; te in nostris principiis occursorem poposcimus , te in hoc fine judiciorum nostrorum indultorem nostris excessibus speramus, scilicet, ut ignorantiæ parcas, errori indulgeas, ut perfectis votis perfectam operis efficaciam largiaris : et quia conscientia remordente tabescimus, ne aut ignorantia nos traxerit in errorem, aut præceps forsitan voluntas impulerit justitiam declinare; hoc te poscimus, te rogamus, ut si quid offensionis in hac Synodi celebritate contraximus, te miserante, indulgentiam sentiamus : ut in eo, quod soluturi sumus aggregatam Synodum , à cunctis primùm absolvamur nostrorum nexibus delictorum; qualiter, et transgressores venia, et confitentes tibi, subsequatur remuneratio sempiterna. Per Christum Dominum nostrum. R. Amen.

Deindè benedicit solemniter omnibus , dicens : Sit nomen Domini benedictum , etc.

Et dat indulgentiam. Quibus peractis, Archidiaconus stans juxta Pontificem , dicit alta voce.

« ZurückWeiter »